|
1. Quia vero poenas a Deo inflictas aliqui parvipendunt, propter
hoc quod, sensibilibus dediti, solum ea quae videntur curant; ideo
per divinam providentiam ordinatum est ut in terris sint homines qui per
poenas sensibiles et praesentes aliquos ad observantiam iustitiae
cogant. Quos manifestum est non peccare dum malos puniunt. Nullus
enim peccat ex hoc quod iustitiam facit. Iustum autem est malos
puniri: quia per poenam culpa ordinatur, ut ex supra dictis patet.
Non igitur iudices peccant malos puniendo.
2. Adhuc. Homines qui in terris super alios constituuntur, sunt
quasi divinae providentiae executores: Deus enim, per suae
providentiae ordinem, per superiora inferiora exequitur, ut ex supra
dictis patet. Nullus autem ex hoc quod exequitur ordinem divinae
providentiae, peccat. Habet autem hoc ordo divinae providentiae, ut
boni praemientur et mali puniantur, ut ex supra dictis patet. Non
igitur homines qui aliis praesunt, peccant ex hoc quod bonos remunerant
et puniunt malos.
3. Amplius. Bonum non indiget malo, sed e converso. Illud igitur
quod est necessarium ad conservationem boni, non potest esse secundum
se malum. Ad conservationem autem concordiae inter homines necessarium
est quod poenae malis infligantur. Punire igitur malos non est
secundum se malum.
4. Item. Bonum commune melius est quam bonum particulare unius.
Subtrahendum est igitur bonum particulare ut conservetur bonum
commune. Vita autem quorundam pestiferorum impedit commune bonum,
quod est concordia societatis humanae. Subtrahendi igitur sunt
huiusmodi homines per mortem ab hominum societate.
5. Praeterea. Sicut medicus in sua operatione intendit sanitatem,
quae consistit in ordinata concordia humorum, ita rector civitatis
intendit in sua operatione pacem, quae consistit in civium ordinata
concordia. Medicus autem abscindit membrum putridum bene et utiliter,
si per ipsum immineat corruptio corporis. Iuste igitur et absque
peccato rector civitatis homines pestiferos occidit, ne pax civitatis
turbetur.
6. Hinc est quod apostolus dicit, I Cor. 5-6: nescitis quia
modicum fermentum totam massam corrumpit? Et post pauca subdit:
auferte malum ex vobis ipsis. Et Rom. 13-4, dicitur de
potestate terrena quod non sine causa gladium portat: Dei enim
minister est, vindex in iram ei qui male agit. Et I Petr. 2,
dicitur: subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum: sive
regi, quasi praecellenti; sive ducibus, quasi Missis ad vindictam
malefactorum, laudem vero bonorum.
7. Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium vindictas
corporales non licite fieri. Qui ad sui fulcimentum erroris inducunt
quod dicitur Exod. 20-13: non occides. Quod etiam Matth.
5-21 resumitur. Inducunt etiam quod dicitur Matth. 13-30,
quod dominus ministris volentibus zizaniam colligere de medio tritici,
respondit: sinite utraque crescere usque ad messem. Per zizaniam
autem filii nequam intelliguntur, per messem autem saeculi finis, ut
ibidem dicitur. Non igitur mali subtrahendi sunt de medio bonorum per
occisionem. Inducunt etiam quod homo quandiu in mundo est, potest in
melius transmutari. Non ergo est per occisionem subtrahendus a mundo,
sed ad poenitentiam reservandus.
8. Haec autem frivola sunt. Nam in lege quae dicit, non occides,
postmodum subditur: maleficos non patieris vivere. Ex quo datur
intelligi occisionem hominum iniustam prohibitam esse. Quod etiam ex
verbis domini apparet Matth. 5. Nam cum dixisset, audistis quia
dictum est antiquis, non occides, subiunxit: 22 ego autem dico
vobis, qui irascitur fratri suo et cetera. Ex quo dat intelligere
illam occisionem esse prohibitam quae procedit ex ira, non autem illam
quae procedit ex zelo iustitiae. Quod etiam dominus dicit, sinite
utraque crescere usque ad messem, qualiter intelligendum sit, apparet
per id quod sequitur: ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul
et triticum. Ibi ergo interdicitur malorum occisio ubi hoc sine
periculo bonorum fieri non potest. Quod plerumque contingit quando
mali nondum discernuntur a bonis per manifesta peccata; vel quando
timetur periculum ne mali multos bonos post se trahant. Quod vero
mali, quandiu vivunt, emendari possunt, non prohibet quin iuste
possint occidi: quia periculum quod de eorum vita imminet, est maius
et certius quam bonum quod de eorum emendatione expectatur. Habent
etiam in ipso mortis articulo facultatem ut per poenitentiam
convertantur ad Deum. Quod si adeo sunt obstinati quod etiam in
mortis articulo cor eorum a malitia non recedit, satis probabiliter
aestimari potest quod nunquam a malitia resipiscant.
|
|