|
1. Quia vero ex superioribus manifestum est quod divina providentia
aliter disponit creaturas rationales quam res alias secundum quod in
conditione naturae propriae ab aliis differunt, restat ostendendum quod
etiam ex dignitate finis altior gubernationis modus a divina providentia
eis adhibetur.
2. Manifestum est autem quod secundum convenientiam suae naturae, ad
altiorem participationem finis perveniunt. Quia enim intellectualis
naturae sunt, per suam operationem intelligibilem veritatem attingere
possunt: quod aliis rebus non competit, quae intellectu carent. Et
quidem secundum quod ad intelligibilem veritatem naturali operatione
perveniunt, manifestum est eis aliter provideri divinitus quam aliis
rebus: inquantum homini datus est intellectus et ratio, per quae
veritatem et discernere et investigare possit; datae sunt etiam ei
vires sensitivae, et interiores et exteriores, quibus ad investigandam
veritatem adiuvetur; datus est etiam ei loquelae usus, per cuius
officium veritatem quam aliquis mente concipit, alteri manifestare
possit; ut sic homines seipsos iuvent in cognitione veritatis, sicut
et in aliis rebus necessariis vitae, cum sit homo animal naturaliter
sociale.
3. Sed ulterius ultimus finis hominis in quadam veritatis cognitione
constitutus est quae naturalem facultatem ipsius excedit: ut scilicet
ipsam primam veritatem videat in seipsa, sicut supra ostensum est.
Hoc autem inferioribus creaturis non competit, ut scilicet ad finem
pervenire possint qui eorum facultatem naturalem excedat. Oportet
igitur ut etiam ex hoc fine attendatur diversus gubernationis modus
circa homines, et alias inferiores creaturas. Ea enim quae sunt ad
finem, necesse est fini esse proportionata. Si igitur homo ordinatur
in finem qui eius facultatem naturalem excedat, necesse est ei aliquod
auxilium divinitus adhiberi supernaturale, per quod tendat in finem.
4. Adhuc. Res inferioris naturae in id quod est proprium superioris
naturae non potest perduci nisi virtute illius superioris naturae:
sicut luna, quae ex se non lucet, fit lucida virtute et actione
solis; et aqua, quae per se non calet, fit calida virtute et actione
ignis. Videre autem ipsam primam veritatem in seipsa ita transcendit
facultatem humanae naturae, quod est proprium solius Dei, ut supra
ostensum est. Indiget igitur homo auxilio divino ad hoc quod in dictum
finem perveniat.
5. Item. Unaquaeque res per operationem suam ultimum finem
consequitur. Operatio autem virtutem sortitur ex principio operante:
unde per actionem seminis generatur aliquid in determinata specie,
cuius virtus in semine praeexistit. Non potest igitur homo per
operationem suam pervenire in ultimum finem suum, qui transcendit
facultatem naturalium potentiarum, nisi eius operatio ex divina virtute
efficaciam capiat perducendi ad finem praedictum.
6. Amplius. Nullum instrumentum secundum virtutem propriae formae
perducere potest ad ultimam perfectionem, sed solum secundum virtutem
principalis agentis: quamvis secundum propriam virtutem aliquam
dispositionem facere possit ad ultimam perfectionem. A serra enim
secundum rationem propriae formae est sectio ligni, sed forma scamni
est ab arte, quae utitur instrumento: similiter resolutio et
consumptio in corpore animalis est a calore ignis, sed generatio
carnis, et determinatio augmenti, et alia huiusmodi, sunt ab anima
vegetabili, quae utitur calore igneo sicut instrumento. Sub Deo
autem, qui est primus intellectus et volens, ordinantur omnes
intellectus et voluntates sicut instrumenta sub principali agente.
Oportet igitur quod eorum operationes efficaciam non habeant respectu
ultimae perfectionis, quae est adeptio finalis beatitudinis, nisi per
virtutem divinam. Indiget igitur rationalis natura divino auxilio ad
consequendum ultimum finem.
7. Praeterea. Homini adsunt impedimenta plurima perveniendi ad
finem. Impeditur enim debilitate rationis, quae de facili trahitur in
errorem, per quem a recta via perveniendi in finem excluditur.
Impeditur etiam ex passionibus partis sensitivae, et ex affectionibus
quibus ad sensibilia et inferiora trahitur, quibus quanto magis
inhaeret, longius ab ultimo fine distat: haec enim infra hominem
sunt, finis autem hominis superior eo existit. Impeditur etiam
plerumque corporis infirmitate ab executione virtuosorum actuum, quibus
ad beatitudinem tenditur. Indiget igitur auxilio divino homo ne per
huiusmodi impedimenta totaliter ab ultimo fine deficiat.
8. Hinc est quod dicitur Ioan. 6-44: nemo potest venire ad me
nisi pater, qui misit me, traxerit illum; et 15-4: sicut palmes
non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos
nisi in me manseritis.
9. Per hoc autem excluditur error Pelagianorum qui dixerunt quod per
solum liberum arbitrium homo poterat Dei gloriam promereri.
|
|