|
1. Posset autem videri alicui quod per divinum auxilium aliqua
coactio homini inferatur ad bene agendum, ex hoc quod dictum est, nemo
potest venire ad me nisi pater, qui misit me, traxerit eum; et ex hoc
dicitur Rom. 8-14, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt
et II Cor. 5-14, caritas Christi urget nos. Trahi enim, et
agi, et urgeri, coactionem importare videntur.
2. Hoc autem non esse verum manifeste ostenditur. Divina enim
providentia rebus omnibus providet secundum modum eorum, ut supra
ostensum est. Est autem proprium homini, et omni rationali naturae,
quod voluntarie agat et suis actibus dominetur, ut ex supra dictis
patet. Huic autem coactio contrariatur. Non igitur Deus suo auxilio
hominem cogit ad recte agendum.
3. Adhuc. Divinum auxilium sic intelligitur ad bene agendum homini
adhiberi, quod in nobis nostra opera operatur, sicut causa prima
operatur operationes causarum secundarum, et agens principale operatur
actionem instrumenti: unde dicitur Isaiae 26-12: omnia opera
nostra operatus es in nobis, domine. Causa autem prima causat
operationem causae secundae secundum modum ipsius. Ergo et Deus
causat in nobis nostra opera secundum modum nostrum, qui est ut
voluntarie, et non coacte agamus. Non igitur divino auxilio aliquis
cogitur ad recte agendum.
4. Amplius. Homo per voluntatem ordinatur in finem: obiectum enim
voluntatis est bonum et finis. Auxilium autem divinum nobis ad hoc
praecipue impenditur ut consequamur finem. Eius ergo auxilium non
excludit a nobis actum voluntatis, sed ipsum praecipue in nobis facit:
unde et apostolus dicit, Philipp. 2-13: Deus est qui operatur
in nobis velle et perficere, pro bona voluntate. Coactio autem
excludit in nobis actum voluntatis: coacte enim agimus cuius contrarium
volumus. Non ergo Deus suo auxilio nos cogit ad recte agendum.
5. Item. Homo pervenit ad ultimum suum finem per actus virtutum:
felicitas enim virtutis praemium ponitur. Actus autem coacti non sunt
actus virtutum: nam in virtute praecipuum est electio, quae sine
voluntario esse non potest, cui violentum contrarium est. Non igitur
divinitus homo cogitur ad recte agendum.
6. Praeterea. Ea quae sunt ad finem, debent esse fini
proportionata. Finis autem ultimus, qui est felicitas, non competit
nisi voluntarie agentibus, qui sunt domini sui actus: unde neque
inanimata, neque bruta animalia felicia dicimus, sicut nec fortunata
aut infortunata, nisi secundum metaphoram. Auxilium igitur quod
homini datur divinitus ad felicitatem consequendam, non est coactivum.
7. Hinc est quod Deut. 30 dicitur: considera quod hodie
proposuerit dominus in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario
mortem et malum: ut diligas dominum Deum tuum, et ambules in viis
eius. Si autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris, praedico
tibi hodie quod pereas. Et Eccli. 15-18 dicitur: ante hominem
est vita et mors, bonum et malum. Quod placuerit ei, dabitur illi.
|
|