|
1. Ex dictis autem manifeste ostenditur quod auxilium divinum homo
promereri non potest. Quaelibet enim res ad id quod supra ipsam est,
materialiter se habet. Materia autem non movet seipsam ad suam
perfectionem sed oportet quod ab alio moveatur. Homo igitur non movet
seipsum ad hoc quod adipiscatur divinum auxilium, quod supra ipsum
est, sed potius ad hoc adipiscendum a Deo movetur. Motio autem
moventis praecedit motum mobilis ratione et causa. Non igitur propter
hoc nobis datur auxilium divinum quia nos ad illud per bona opera
promovemus, sed potius ideo nos per bona opera proficimus, quia divino
auxilio praevenimur.
2. Adhuc. Agens instrumentale non disponit ad perfectionem
inducendam a principali agente nisi secundum quod agit ex virtute
principalis agentis: sicut calor ignis non magis praeparat materiam ad
formam carnis quam ad aliam formam, nisi inquantum agit in virtute
animae. Sed anima nostra operatur sub Deo sicut agens instrumentale
sub principali agente. Non igitur potest se anima praeparare ad
suscipiendum effectum divini auxilii nisi secundum quod agit ex virtute
divina. Praevenitur igitur divino auxilio ad bene operandum, magis
quam divinum auxilium praeveniat, quasi merendo illud vel se
praeparando ad illud.
3. Amplius. Nullum agens particulare potest universaliter
praevenire actionem primi universalis agentis: eo quod omnis actio
particularis agentis originem habet ab universali agente; sicut in
istis inferioribus omnis motus praevenitur a motu caelesti. Sed anima
humana ordinatur sub Deo sicut particulare agens sub universali.
Impossibile est ergo esse aliquem rectum motum in ipsa quem non
praeveniat actio divina. Unde et Ioan. 15-5, dominus dicit:
sine me nihil potestis facere.
4. Item. Merces proportionatur merito: cum in retributione
mercedis aequalitas iustitiae observetur. Effectus autem divini
auxilii, qui facultatem naturae excedit, non est proportionatus
actibus quos homo ex naturali facultate producit. Non igitur per
huiusmodi actus potest homo praedictum auxilium mereri.
5. Praeterea. Cognitio praecedit voluntatis motum. Cognitio autem
supernaturalis finis est homini a Deo: cum per rationem naturalem in
ipsum attingere homo non possit, eo quod facultatem naturalem excedit.
Oportet ergo quod motus voluntatis nostrae in ultimum finem auxilium
divinum praeveniat.
6. Hinc est quod dicitur Tit. 3-5: non ex operibus iustitiae
quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
Et Rom. 9-16: non est volentis, scilicet velle, nec currentis
scilicet currere, sed miserentis Dei: quia scilicet oportet quod ad
bene volendum et operandum homo divino praeveniatur auxilio; sicut
consuetum est quod effectus aliquis non attribuitur proximo operanti,
sed primo moventi; attribuitur enim victoria duci, quae labore militum
perpetratur. Non ergo per huiusmodi verba excluditur liberum
voluntatis arbitrium, sicut quidam male intellexerunt, quasi homo non
sit dominus suorum actuum interiorum et exteriorum: sed ostenditur Deo
esse subiectum. Et Thren. 4 dicitur: converte nos, domine, ad
te, et convertemur: per quod patet quod conversio nostra ad Deum
praevenitur auxilio Dei nos convertentis.
7. Legitur tamen Zach. 1-3, ex persona Dei dictum,
convertimini ad me, et convertar ad vos: non quin Dei operatio
nostram conversionem praeveniat, ut dictum est, sed quia conversionem
nostram, qua ad ipsum convertimur, adiuvat subsequenter, eam
roborando ut ad effectum perveniat, et stabiliendo ut finem debitum
consequatur.
8. Per hoc autem excluditur error Pelagianorum, qui dicebant
huiusmodi auxilium propter merita nobis dari; et quod iustificationis
nostrae initium ex nobis sit, consummatio autem a Deo.
|
|