|
1. Quia vero hoc quod datur alicui absque suis meritis
praecedentibus, gratis ei dicitur dari; cum divinum auxilium homini
exhibitum omne meritum humanum praeveniat ut ostensum est, consequitur
quod hoc auxilium gratis homini impendatur, et ex hoc convenienter
gratiae nomen accepit. Unde et apostolus dicit, Rom. 11-6: si
gratia est, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia.
2. Est autem et alia ratio propter quam praedictum Dei auxilium
gratiae nomen accepit. Dicitur enim aliquis alicui esse gratus, quia
est ei dilectus: unde et qui ab aliquo diligitur, dicitur gratiam eius
habere. Est autem de ratione dilectionis ut diligens bonum velit ei
quem diligit, et operetur. Et quidem Deus bona vult et operatur
circa omnem creaturam: ipsum enim esse creaturae, et omnis eius
perfectio, est a Deo volente et operante, ut supra ostensum est;
unde dicitur Sap. 11-25: diligis omnia quae sunt, et nihil
odisti eorum quae fecisti. Sed specialis ratio divinae dilectionis ad
illos consideratur quibus auxilium praebet ad hoc quod consequantur
bonum quod ordinem naturae eorum excedit, scilicet perfectam fruitionem
non alicuius boni creati, sed sui ipsius. Hoc igitur auxilium
convenienter gratia dicitur, non solum quia gratis datur, ut ostensum
est: sed etiam quia hoc auxilio homo speciali quadam praerogativa
redditur Deo gratus. Unde et apostolus dicit, Ephes. 1-5
praedestinavit nos in adoptionem filiorum, secundum propositum
voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit
nos in dilecto filio suo.
3. Oportet autem hanc gratiam aliquid in homine gratificato esse,
quasi quandam formam et perfectionem ipsius. Quod enim in aliquem
finem dirigitur, oportet quod habeat continuum ordinem in ipsum: nam
movens continue mutat quousque mobile per motum finem sortiatur. Cum
igitur auxilio divinae gratiae homo dirigatur in ultimum finem, ut
ostensum est, oportet quod continue homo isto auxilio potiatur,
quousque ad finem perveniat. Hoc autem non esset si praedictum
auxilium participaret homo secundum aliquem motum aut passionem, et non
secundum aliquam formam manentem, et quasi quiescentem in ipso: motus
enim et passio talis non esset in homine nisi quando actu converteretur
in finem; quod non continue ab homine agitur, ut praecipue patet in
dormientibus. Est ergo gratia gratum faciens aliqua forma et perfectio
in homine manens, etiam quando non operatur.
4. Adhuc. Dilectio Dei est causativa boni quod in nobis est:
sicut dilectio hominis provocatur et causatur ex aliquo bono quod in
dilecto est. Sed homo provocatur ad specialiter aliquem diligendum
propter aliquod speciale bonum in dilecto praeexistens. Ergo ubi
ponitur specialis dilectio Dei ad hominem, oportet quod consequenter
ponatur aliquod speciale bonum homini a Deo collatum. Cum igitur,
secundum praedicta, gratia gratum faciens designet specialem
dilectionem Dei ad hominem, oportet quod aliqua specialis bonitas et
perfectio per hoc homini inesse designetur.
5. Amplius. Unumquodque ordinatur in finem sibi convenientem
secundum rationem suae formae: diversarum enim specierum diversi sunt
fines. Sed finis in quem homo dirigitur per auxilium divinae gratiae,
est supra naturam humanam. Ergo oportet quod homini superaddatur
aliqua supernaturalis forma et perfectio, per quam convenienter
ordinetur in finem praedictum.
6. Item. Oportet quod homo ad ultimum finem per proprias
operationes perveniat. Unumquodque autem operatur secundum propriam
formam. Oportet igitur, ad hoc quod homo perducatur in ultimum finem
per proprias operationes, quod superaddatur ei aliqua forma, ex qua
eius operationes efficaciam aliquam accipiant promerendi ultimum finem.
7. Praeterea. Divina providentia omnibus providet secundum modum
suae naturae, ut ex supra dictis patet. Est autem hic modus proprius
hominum, quod ad perfectionem suarum operationum oportet eis inesse,
super naturales potentias, quasdam perfectiones et habitus, quibus
quasi connaturaliter et faciliter et delectabiliter bonum et bene
operentur. Igitur auxilium gratiae, quod homo a Deo consequitur ad
perveniendum in ultimum finem, aliquam formam et perfectionem homini
inesse designat.
8. Hinc est quod gratia Dei in Scriptura quasi lux quaedam
designatur: dicit enim apostolus Ephes. 5-8: eratis aliquando
tenebrae: nunc autem lux in domino. Decenter autem perfectio per quam
homo promovetur in ultimum finem, quae in Dei visione consistit,
dicitur lux, quae est principium videndi.
9. Per hoc autem excluditur opinio quorundam dicentium quod gratia
Dei nihil in homine ponit: sicut nihil in aliquo ponitur ex hoc quod
dicitur gratiam regis habere, sed solum in rege diligente. Patet ergo
eos fuisse deceptos ex hoc quod non attenderunt differentiam inter
dilectionem divinam et humanam. Divina enim dilectio est causativa
boni quod in aliquo diligit: non semper autem humana.
|
|