|
1. Ex praemissis autem manifestum fit quod per auxilium gratiae
divinae gratum facientis hoc homo consequitur, quod Deum diligat.
2. Gratia enim gratum faciens est in homine divinae dilectionis
effectus. Proprius autem divinae dilectionis effectus in homine esse
videtur quod Deum diligat. Hoc enim est praecipuum in intentione
diligentis, ut a dilecto reametur: ad hoc enim praecipue studium
diligentis tendit, ut ad sui amorem dilectum attrahat; et nisi hoc
accidat, oportet dilectionem dissolvi. Igitur ex gratia gratum
faciente hoc in homine sequitur, quod Deum diligat.
3. Adhuc. Eorum quorum est unus finis, oportet aliquam unionem
esse inquantum ordinantur ad finem: unde et in civitate homines per
quandam concordiam adunantur ut possint consequi reipublicae bonum; et
milites in acie oportet uniri et concorditer agere ad hoc quod
victoriam, quae est communis finis, consequantur. Finis autem
ultimus, ad quem homo per auxilium divinae gratiae perducitur, est
visio Dei per essentiam, quae propria est ipsius Dei: et sic hoc
finale bonum communicatur homini a Deo. Non potest igitur homo ad
hunc finem perduci nisi uniatur Deo per conformitatem voluntatis.
Quae est proprius effectus dilectionis: nam amicorum proprium est idem
velle et nolle, et de eisdem gaudere et dolere. Per gratiam ergo
gratum facientem homo constituitur Dei dilector: cum per eam homo
dirigatur in finem ei communicatum a Deo.
4. Amplius. Cum finis et bonum sit proprium obiectum appetitus sive
affectus, oportet quod per gratiam gratum facientem, quae hominem
dirigit in ultimum finem, affectus hominis principaliter perficiatur.
Principalis autem perfectio affectus est dilectio. Cuius signum est,
quod omnis motus affectus ab amore derivatur: nullus enim desiderat,
aut sperat, aut gaudet, nisi propter bonum amatum; similiter autem
neque aliquis refugit, aut timet, aut tristatur, aut irascitur, nisi
propter id quod contrariatur bono amato. Principalis ergo effectus
gratiae gratum facientis est ut homo Deum diligat.
5. Item. Forma per quam res ordinatur in aliquem finem, assimilat
quodammodo rem illam fini: sicut corpus per formam gravitatis acquirit
similitudinem et conformitatem ad locum ad quem naturaliter movetur.
Ostensum est autem quod gratia gratum faciens est forma quaedam in
homine per quam ordinatur ad ultimum finem, qui Deus est. Per
gratiam ergo homo Dei similitudinem consequitur. Similitudo autem est
dilectionis causa: omne enim simile diligit sibi simile. Per gratiam
ergo homo efficitur Dei dilector.
6. Praeterea. Ad perfectionem operationis requiritur quod aliquis
constanter et prompte operetur. Hoc autem praecipue facit amor:
propter quem etiam difficilia levia videntur. Cum igitur ex gratia
gratum faciente oporteat hominis operationes perfectas fieri, ut ex
dictis patet, necessarium est quod per eandem gratiam Dei dilectio
constituatur in nobis.
7. Hinc est quod apostolus dicit, Rom. 5-5: caritas Dei
diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est
nobis. Dominus etiam dilectoribus suis visionem suam repromittit,
dicens, Ioan. 14-21: qui diligit me, diligetur a patre meo:
et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
8. Unde patet quod gratia, quae ad finem divinae visionis dirigit,
dilectionem Dei causat in nobis.
|
|