|
1. Ex hoc autem quod divina gratia caritatem in nobis causat,
necessarium est quod etiam in nobis fides per gratiam causetur.
2. Motus enim quo per gratiam in ultimum finem dirigimur, est
voluntarius, non violentus, ut supra ostensum est. Voluntarius autem
motus in aliquid esse non potest nisi sit cognitum. Oportet igitur
quod per gratiam in nobis cognitio ultimi finis praestituatur, ad hoc
quod voluntarie dirigamur in ipsum. Haec autem cognitio non potest
esse secundum apertam visionem in statu isto, ut supra probatum est.
Oportet igitur quod sit cognitio per fidem.
3. Amplius. In quolibet cognoscente modus cognitionis consequitur
modum propriae naturae: unde alius modus cognitionis est Angeli,
hominis, et bruti animalis, secundum quod eorum naturae diversae
sunt, ut ex praemissis patet. Sed homini, ad consequendum ultimum
finem, additur aliqua perfectio super propriam naturam, scilicet
gratia, ut ostensum est. Oportet igitur quod etiam super cognitionem
naturalem hominis, addatur in eo aliqua cognitio quae rationem
naturalem excedat. Et haec est cognitio fidei, quae est de his quae
non videntur per rationem naturalem.
4. Item. Quandocumque ab aliquo agente movetur aliquid ad id quod
est proprium illi agenti, oportet quod a principio ipsum mobile
subdatur impressionibus agentis imperfecte, quasi alienis et non
propriis sibi, quousque fiant ei propriae in termino motus: sicut
lignum ab igne primo calefit, et ille calor non est proprius ligno,
sed praeter naturam ipsius; in fine autem, quando iam lignum ignitum
est, fit ei calor proprius et connaturalis. Et similiter, cum
aliquis a magistro docetur, oportet quod a principio conceptiones
magistri recipiat non quasi eas per se intelligens, sed per modum
credulitatis, quasi supra suam capacitatem existentes: in fine autem,
quando iam edoctus fuerit, eas poterit intelligere. Sicut autem ex
dictis patet, auxilio divinae gratiae dirigimur in ultimum finem.
Ultimus autem finis est manifesta visio primae veritatis in seipsa: ut
supra ostensum est. Oportet igitur quod, antequam ad istum finem
veniatur, intellectus hominis Deo subdatur per modum credulitatis,
divina gratia hoc faciente.
5. Praeterea. In principio huius operis positae sunt utilitates
propter quas necessarium fuit divinam veritatem hominibus per modum
credulitatis proponi. Ex quibus etiam concludi potest quod necessarium
fuit fidem esse divinae gratiae effectum in nobis.
6. Hinc est quod apostolus dicit, ad Ephes. 2-8: gratia
salvati estis per fidem. Et hoc non ex vobis: Dei enim donum est.
7. Per hoc autem excluditur error Pelagianorum, qui dicebant quod
initium fidei in nobis non erat a Deo, sed a nobis.
|
|