|
1. Ex eisdem etiam ostendi potest quod oportet in nobis per gratiam
spem futurae beatitudinis causari.
2. Dilectio enim quae est ad alios, provenit in homine ex dilectione
hominis ad seipsum, inquantum ad amicum aliquis se habet sicut ad se.
Diligit autem aliquis seipsum inquantum vult sibi bonum: sicut alium
diligit inquantum vult ei bonum. Oportet igitur quod homo, per hoc
quod circa proprium bonum afficitur, perducatur ad hoc quod afficiatur
circa bonum alterius. Per hoc igitur quod aliquis ab alio sperat
bonum, fit homini via ut illum diligat a quo bonum sperat, secundum
seipsum: diligitur enim aliquis secundum seipsum quando diligens bonum
eius vult, etiam si nihil ei inde proveniat. Cum igitur per gratiam
gratum facientem causetur in homine quod Deum propter se diligat,
consequens fuit ut etiam per gratiam homo spem de Deo adipisceretur.
Amicitia vero, qua quis alium secundum se diligit, etsi non sit
propter propriam utilitatem, habet tamen multas utilitates
consequentes, secundum quod unus amicorum alteri subvenit ut sibi
ipsi. Unde oportet quod, cum aliquis alium diligit, et cognoscit se
ab eo diligi, quod de eo spem habeat. Per gratiam autem ita
constituitur homo Dei dilector, secundum caritatis affectum, quod
etiam instruitur per fidem quod a Deo praediligatur: secundum illud
quod habetur 1 Ioan. 4-10: in hoc est dilectio, non quasi nos
dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Consequitur
igitur ex dono gratiae quod homo de Deo spem habeat. Ex quo etiam
patet quod, sicut spes est praeparatio hominis ad veram Dei
dilectionem, ita et e converso ex caritate homo in spe confirmatur.
3. Amplius. In omni diligente causatur desiderium ut uniatur suo
dilecto inquantum possibile est: et hinc est quod delectabilissimum est
amicis convivere. Si ergo per gratiam homo Dei dilector
constituitur, oportet quod in eo causetur desiderium unionis ad Deum,
secundum quod possibile est. Fides autem, quae causatur ex gratia,
declarat possibilem esse unionem hominis ad Deum secundum perfectam
fruitionem, in qua beatitudo consistit. Huius igitur fruitionis
desiderium in homine consequitur ex Dei dilectione. Sed desiderium
rei alicuius molestat animam desiderantis nisi adsit spes de
consequendo. Conveniens igitur fuit ut in hominibus in quibus Dei
dilectio et fides causatur per gratiam, quod etiam causetur spes
futurae beatitudinis adipiscendae.
4. Item. In his quae ordinantur ad aliquem finem desideratum, si
aliqua difficultas emerserit, solatium affert spes de fine
consequendo: sicut amaritudinem medicinae aliquis leviter fert propter
spem sanitatis. In processu autem quo in beatitudinem tendimus, quae
est finis omnium desideriorum nostrorum, multa difficilia imminent
sustinenda: nam virtus, per quam ad beatitudinem itur, circa
difficilia est. Ad hoc igitur ut levius et promptius homo in
beatitudinem tenderet, necessarium fuit ei spem de obtinenda
beatitudine adhibere.
5. Praeterea. Nullus movetur ad finem ad quem aestimat esse
impossibile perveniri. Ad hoc igitur quod aliquis pergat in finem
aliquem, oportet quod afficiatur ad finem illum tanquam possibilem
haberi: et hic est affectus spei. Cum igitur per gratiam dirigatur
homo in ultimum finem beatitudinis, necessarium fuit ut per gratiam
imprimeretur humano affectui spes de beatitudine consequenda.
6. Hinc est quod dicitur 1 Petri 1-3 regeneravit nos in spem
vivam, in hereditatem immarcescibilem, conservatam in caelis. Et
Rom. 8-24 dicitur: spe salvi facti sumus.
|
|