|
1. Ex hoc autem apparet quod omnia ordinantur in unum bonum sicut in
ultimum finem.
2. Si enim nihil tendit in aliquid sicut in finem nisi inquantum
ipsum est bonum, ergo oportet quod bonum inquantum bonum sit finis.
Quod igitur est summum bonum, est maxime omnium finis. Sed summum
bonum est unum tantum, quod est Deus: ut in primo libro probatum
est. Omnia igitur ordinantur sicut in finem in unum bonum quod est
Deus.
3. Item. Quod est maximum in unoquoque genere, est causa omnium
illorum quae sunt illius generis; sicut ignis, qui est calidissimus,
est causa caliditatis in aliis corporibus. Summum igitur bonum, quod
est Deus, est causa bonitatis in omnibus bonis. Ergo et est causa
cuiuslibet finis quod sit finis: cum quicquid est finis, sit huiusmodi
inquantum est bonum. Propter quod autem est unumquodque, et illud
magis. Deus igitur maxime est omnium rerum finis.
4. Adhuc. In quolibet genere causarum causa prima est magis causa
quam causa secunda: nam causa secunda non est causa nisi per causam
primam. Illud igitur quod est causa prima in ordine causarum
finalium, oportet quod sit magis causa finalis cuiuslibet quam causa
finalis proxima. Sed Deus est prima causa in ordine causarum
finalium: cum sit summum in ordine bonorum. Est igitur magis finis
uniuscuiusque rei quam aliquis finis proximus.
5. Amplius. In omnibus finibus ordinatis oportet quod ultimus finis
sit finis omnium praecedentium finium: sicut, si potio conficitur ut
detur aegroto, datur autem ut purgetur, purgatur autem ut extenuetur,
extenuatur autem ut sanetur; oportet quod sanitas sit finis et
extenuationis et purgationis et aliorum praecedentium. Sed omnia
inveniuntur in diversis gradibus bonitatis ordinata sub uno summo bono,
quod est causa omnis bonitatis: ac per hoc, cum bonum habeat rationem
finis, omnia ordinantur sub Deo sicut fines praecedentes sub fine
ultimo. Oportet igitur quod omnium finis sit Deus.
6. Praeterea. Bonum particulare ordinatur in bonum commune sicut in
finem: esse enim partis est propter esse totius; unde et bonum gentis
est divinius quam bonum unius hominis. Bonum autem summum, quod est
Deus, est bonum commune, cum ex eo universorum bonum dependeat:
bonum autem quo quaelibet res bona est, est bonum particulare ipsius et
aliorum quae ab ipso dependent. Omnes igitur res ordinantur sicut in
finem in unum bonum, quod est Deus.
7. Item. Ad ordinem agentium sequitur ordo in finibus: nam sicut
supremum agens movet omnia secunda agentia, ita ad finem supremi
agentis oportet quod ordinentur omnes fines secundorum agentium:
quidquid enim agit supremum agens, agit propter finem suum. Agit
autem supremum actiones omnium inferiorum agentium, movendo omnes ad
suas actiones, et per consequens ad suos fines. Unde sequitur quod
omnes fines secundorum agentium ordinentur a primo agente in finem suum
proprium. Agens autem primum rerum omnium est Deus, ut in secundo
probatum est. Voluntatis autem ipsius nihil aliud finis est quam sua
bonitas, quae est ipsemet, ut in primo probatum est. Omnia igitur
quaecumque sunt facta vel ab ipso immediate, vel mediantibus causis
secundis, in Deum ordinantur sicut in finem. Omnia autem entia sunt
huiusmodi: nam, sicut in secundo probatur, nihil esse potest quod ab
ipso non habeat esse. Omnia igitur ordinantur in Deum sicut in
finem.
8. Adhuc. Finis ultimus cuiuslibet facientis, inquantum est
faciens, est ipsemet: utimur enim factis a nobis propter nos; et si
aliquid aliquando propter aliud homo faciat, hoc refertur in bonum suum
vel utile vel delectabile vel honestum. Deus autem est causa factiva
rerum omnium, quorundam quidem immediate, quorundam autem mediantibus
aliis causis, ut ex praemissis est manifestum. Est igitur ipsemet
finis rerum omnium.
9. Praeterea. Finis inter alias causas primatum obtinet, et ab
ipso omnes aliae causae habent quod sint causae in actu: agens enim non
agit nisi propter finem, ut ostensum est. Ex agente autem materia in
actum formae reducitur: unde materia fit actu huius rei materia, et
similiter forma huius rei forma, per actionem agentis, et per
consequens per finem. Finis etiam posterior est causa quod praecedens
finis intendatur ut finis: non enim movetur aliquid in finem proximum
nisi propter finem postremum. Est igitur finis ultimus prima omnium
causa. Esse autem primam omnium causam necesse est primo enti
convenire, quod Deus est, ut supra ostensum est. Deus igitur est
ultimus omnium finis.
10. Hinc est quod dicitur Proverb. 16-4: universa propter
semetipsum operatus est Deus. Et Apoc. ult.: ego sum alpha et
omega, primus et novissimus.
|
|