|
1. Quia vero ea quae homo per se non videt, cognoscere non potest
nisi ea recipiat ab eo qui videt; fides autem est de his quae non
videmus: oportet cognitionem eorum de quibus est fides, ab eo derivari
qui ea ipse videt. Hic autem Deus est, qui seipsum perfecte
comprehendit, et naturaliter suam essentiam videt: de Deo enim fidem
habemus. Oportet igitur ea quae per fidem tenemus, a Deo in nos
pervenire. Cum autem quae a Deo sunt, ordine quodam agantur, ut
supra ostensum est, in manifestatione eorum quae sunt fidei, ordinem
quendam observari oportuit: scilicet ut quidam immediate a Deo
reciperent, alii vero ab his, et sic per ordinem usque ad ultimos.
2. In quibuscumque autem est aliquis ordo, oportet quod, quanto
aliquid est propinquius primo principio, tanto virtuosius inveniatur.
Quod in hoc ordine manifestationis divinae apparet. Invisibilia
enim, quorum visio beatos facit, de quibus fides est, primo a Deo
revelantur Angelis beatis per apertam visionem, ut ex supra dictis
patet.
3. Deinde, Angelorum interveniente officio, manifestantur
quibusdam hominibus, non quidem per apertam visionem, sed per quandam
certitudinem provenientem ex revelatione divina.
4. Quae quidem revelatio fit quodam interiori et intelligibili lumine
mentem elevante ad percipiendum ea ad quae per lumen naturale
intellectus pertingere non potest. Sicut enim per lumen naturale
intellectus redditur certus de his quae lumine illo cognoscit, ut de
primis principiis; ita et de his quae supernaturali lumine
apprehendit, certitudinem habet. Haec autem certitudo necessaria est
ad hoc quod aliis proponi possint ea quae divina revelatione
percipiuntur: non enim cum securitate aliis proferimus de quibus
certitudinem non habemus. Cum praedicto autem lumine mentem interius
illustrante, adsunt aliquando in divina revelatione aliqua exteriora
vel interiora cognitionis auxilia: utpote aliquis sermo, vel exterius
sensibiliter auditus, qui divina virtute formetur; aut etiam interius
per imaginationem, Deo faciente, perceptus; sive etiam aliqua
corporaliter visa exterius a Deo formata, vel etiam interius in
imaginatione descripta; ex quibus homo, per lumen interius menti
impressum, cognitionem accipit divinorum. Unde huiusmodi auxilia sine
interiori lumine ad cognitionem divinorum non sufficiunt: lumen autem
interius sufficit sine istis.
5. Haec autem invisibilium Dei revelatio ad sapientiam pertinet,
quae proprie est cognitio divinorum. Et ideo dicitur Sap. 7 quod
sapientia Dei per nationes in animas sanctas se transfert: neminem
enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Et Eccli.
15-5 dicitur: implevit eum dominus spiritu sapientiae et
intellectus.
6. Sed quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur, per divinam gratiam non solum revelantur hominibus
divina, sed etiam aliqua de rebus creatis: quod ad scientiam pertinere
videtur. Unde dicitur Sap. 7-17: ipse dedit mihi horum quae
sunt scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum, et
virtutes elementorum. Et II Paralip. 1-12, dominus dixit ad
Salomonem: scientia et sapientia data sunt tibi.
7. Ea vero quae homo cognoscit, in notitiam alterius producere
convenienter non potest nisi per sermonem. Quia igitur illi qui a Deo
revelationem accipiunt, secundum ordinem divinitus institutum, alios
instruere debent; necessarium fuit ut etiam his gratia locutionis
daretur, secundum quod exigeret utilitas eorum qui erant instruendi.
Unde dicitur Isaiae 50-4: dominus dedit mihi linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo. Et dominus discipulis
dicit, Luc. 21-15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non
poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Et propter
hoc etiam, quando oportuit per paucos veritatem fidei in diversis
gentibus praedicari, instructi sunt quidam divinitus ut linguis variis
loquerentur: sicut dicitur Act. 2-4: repleti sunt omnes spiritu
sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout spiritus sanctus
dabat eloqui illis.
8. Sed quia sermo propositus confirmatione indiget ad hoc quod
recipiatur, nisi sit per se manifestus; ea autem quae sunt fidei,
sunt humanae rationi immanifesta: necessarium fuit aliquid adhiberi quo
confirmaretur sermo praedicantium fidem. Non autem confirmari poterat
per aliqua principia rationis, per modum demonstrationis: cum ea quae
sunt fidei, rationem excedant. Oportuit igitur aliquibus indiciis
confirmari praedicantium sermonem quibus manifeste ostenderetur
huiusmodi sermonem processisse a Deo, dum praedicantes talia
operarentur, sanando infirmos, et alias virtutes operando, quae non
posset facere nisi Deus. Unde dominus, discipulos ad praedicandum
mittens, dixit, Matth. cap. 10-8: infirmos curate, mortuos
suscitate, leprosos mundate, Daemones eiicite. Et Marci ult.
dicitur: illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino
cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.
9. Fuit autem et alius confirmationis modus: ut, dum praedicatores
veritatis vera invenirentur dicere de occultis quae postmodum
manifestari possunt, eis crederetur vera dicentibus de his quae homines
experiri non possunt. Unde necessarium fuit donum prophetiae, per
quod futura, et ea quae communiter homines latent, Deo revelante,
possent cognoscere et aliis indicare: ut sic, dum in his invenirentur
vera dicere, in his quae sunt fidei eis crederetur. Unde apostolus
dicit I Cor. 14-24 si omnes prophetent, intret autem quis
infidelis vel idiota convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus:
occulta enim cordis eius manifesta fiunt, et ita cadens in faciem
adorabit Deum, pronuntians quod Deus vere in vobis sit.
10. Non autem per hoc prophetiae donum sufficiens testimonium fidei
adhiberetur, nisi esset de his quae a solo Deo cognosci possunt:
sicut et miracula talia sunt quod solus Deus ea potest operari.
Huiusmodi autem praecipue sunt in rebus inferioribus occulta cordium,
quae solus Deus cognoscere potest, ut supra ostensum est; et futura
contingentia, quae etiam soli divinae cognitioni subsunt, quia ea in
seipsis videt, cum sint ei praesentia ratione suae aeternitatis, ut
supra ostensum est.
11. Possunt tamen aliqua futura contingentia etiam ab hominibus
praecognosci: non quidem inquantum futura sunt, sed inquantum in
causis suis praeexistunt; quibus cognitis, vel secundum seipsas, vel
per aliquos effectus earum manifestos, quae signa dicuntur, de
aliquibus effectibus futuris potest ab homine praecognitio haberi;
sicut medicus praecognoscit mortem vel sanitatem futuram ex statu
virtutis naturalis, quam cognoscit pulsu, urina, et huiusmodi
signis. Huiusmodi autem cognitio futurorum partim quidem certa est:
partim vero incerta. Sunt enim quaedam causae praeexistentes ex quibus
futuri effectus ex necessitate consequuntur: sicut, praeexistente
compositione ex contrariis in animali, ex necessitate sequitur mors.
Quibusdam vero causis praeexistentibus, sequuntur futuri effectus non
ex necessitate, sed ut frequenter: sicut ex semine hominis in matricem
proiecto, ut in pluribus, sequitur homo perfectus; quandoque tamen
monstra generantur, propter aliquod impedimentum superveniens
operationi naturalis virtutis. Primorum igitur effectuum praecognitio
certa habetur: horum autem qui posterius dicti sunt, non est
praecognitio infallibiliter certa. Praecognitio autem quae de futuris
habetur ex revelatione divina, secundum gratiam prophetalem, est
omnino certa: sicut et divina praecognitio est certa. Non enim Deus
praecognoscit futura solum prout sunt in suis causis, sed
infallibiliter, secundum quod sunt in seipsis, sicut superius ostensum
est. Unde et cognitio prophetica per eundem modum datur homini de
futuris cum certitudine perfecta. Nec tamen haec certitudo repugnat
contingentiae futurorum, sicut nec certitudo scientiae divinae, ut
supra ostensum est.
12. Revelantur tamen aliquando aliqui futuri effectus prophetis,
non secundum quod sunt in seipsis, sed secundum quod sunt in causis
suis. Et tunc nihil prohibet, si causae impediantur ne perveniant ad
suos effectus, quin etiam prophetae praenuntiatio immutetur: sicut
Isaias praenuntiavit Ezechiae aegrotanti, dispone domui tuae, quia
morieris et non vives, qui tamen sanatus est; et Ionas propheta
praenuntiavit quod post quadraginta dies Ninive subverteretur, nec
tamen est subversa. Praenuntiavit igitur Isaias mortem futuram
Ezechiae secundum ordinem dispositionis corporis et aliarum causarum
inferiorum ad istum effectum; et Ionas subversionem Ninive secundum
exigentiam meritorum; utrobique tamen aliter evenit secundum
operationem Dei liberantis et sanantis.
13. Sic igitur prophetica denuntiatio de futuris sufficiens est
fidei argumentum: quia, licet homines aliqua de futuris
praecognoscant, non tamen de futuris contingentibus est praecognitio
cum certitudine, sicut est praecognitio prophetiae. Etsi enim
aliquando fiat prophetae revelatio secundum ordinem causarum ad aliquem
effectum, simul tamen, vel postea, fit eidem revelatio de eventu
futuri effectus, qualiter sit immutandus: sicut Isaiae revelata fuit
sanatio Ezechiae, et Ionae liberatio Ninivitarum.
14. Maligni autem spiritus, veritatem fidei corrumpere molientes,
sicut abutuntur operatione miraculorum ut errorem inducant et argumentum
verae fidei debilitent, tamen non vere miracula faciendo, sed ea quae
hominibus miraculosa apparent, ut supra ostensum est: ita etiam
abutuntur prophetica praenuntiatione, non quidem vere prophetando, sed
praenuntiando aliqua secundum ordinem causarum homini occultarum, ut
videantur futura praecognoscere in seipsis. Et licet ex causis
naturalibus effectus contingentes proveniant, praedicti tamen
spiritus, subtilitate intellectus sui, magis possunt cognoscere quam
homines quando et qualiter effectus naturalium causarum impediri
possint: et ideo in praenuntiando futura mirabiliores et veraciores
apparent quam homines quantumcumque scientes. Inter causas autem
naturales, supremae, et a cognitione nostra magis remotae, sunt vires
caelestium corporum: quas praedictis spiritibus cognitas esse secundum
proprietatem suae naturae, ex superioribus patet. Cum ergo omnia
inferiora corpora secundum vires et motum superiorum corporum
disponantur, possunt praedicti spiritus multo magis quam aliquis
astrologus, praenuntiare ventos et tempestates futuras, corruptiones
aeris, et alia huiusmodi quae circa mutationes inferiorum corporum
accidunt ex motu superiorum corporum causata. Et licet caelestia
corpora super partem intellectivam animae directe non possint
imprimere, ut supra ostensum est, plurimi tamen sequuntur impetus
passionum et inclinationes corporales, in quas efficaciam habere
caelestia corpora manifestum est: solum enim sapientum, quorum parvus
est numerus, est huiusmodi passionibus ratione obviare. Et inde est
quod etiam de actibus hominum multa praedicere possunt: licet quandoque
et ipsi in praenuntiando deficiant, propter arbitrii libertatem.
15. Ea vero quae praecognoscunt, praenuntiant quidem non mentem
illustrando, sicut fit in revelatione divina: non enim eorum intentio
est ut mens humana perficiatur ad veritatem cognoscendam, sed magis
quod a veritate avertatur. Praenuntiant autem quandoque quidem
secundum imaginationis immutationem, vel in dormiendo, sicut cum per
somnia aliquorum futurorum indicia monstrant; sive in vigilando, sicut
in arreptitiis et phreneticis patet, qui aliqua futura praenuntiant;
aliquando vero per aliqua exteriora indicia, sicut per motus et
garritus avium, et per ea quae apparent in extis animalium, et in
punctorum quorundam descriptione, et in similibus, quae sorte quadam
fieri videntur; aliquando autem visibiliter apparendo, et sermone
sensibili praenuntiando futura.
16. Et licet horum ultimum manifeste per malignos spiritus fiat,
tamen alia quidam reducere conantur in aliquas causas naturales.
Dicunt enim quod, cum corpus caeleste moveat ad aliquos effectus in
istis inferioribus, ex eiusdem corporis impressione in aliquibus rebus
illius effectus signa quaedam apparent: caelestem enim impressionem
diversae res diversimode recipiunt. Secundum hoc ergo dicunt quod
immutatio quae fit a corpore caelesti in aliqua re, potest accipi ut
signum immutationis alterius rei. Et ideo dicunt quod motus qui sunt
praeter deliberationem rationis, ut visa somniantium et eorum qui sunt
mente capti, et motus et garritus avium, et descriptiones punctorum
cum quis non deliberat quot puncta debeat describere, sequuntur
impressionem corporis caelestis. Et ideo dicunt quod huiusmodi possunt
esse signa effectuum futurorum qui ex motu caeli causantur.
17. Sed quia hoc modicam rationem habet, magis aestimandum est quod
praenuntiationes quae ex huiusmodi signis fiunt, ab aliqua
intellectuali substantia originem habeant, cuius virtute disponuntur
praedicti motus praeter deliberationem existentes, secundum quod
congruit observationi futurorum. Et licet quandoque haec disponantur
voluntate divina, ministerio bonorum spirituum, quia et a Deo multa
per somnia revelantur, sicut Pharaoni et Nabuchodonosor; et sortes
quae mittuntur in sinu, quandoque etiam a domino temperantur, ut
Salomon dicit: tamen plerumque ex operatione spirituum malignorum
accidunt; ut et sancti doctores dicunt, et etiam ipsi gentiles
censuerunt; dicit enim maximus Valerius quod observatio auguriorum et
somniorum et huiusmodi ad religionem pertinent, qua idola colebantur.
Et ideo in veteri lege, simul cum idololatria, haec omnia
prohibebantur: dicitur enim Deut. 18-9 ne imitari velis
abominationes illarum gentium, quae scilicet idolis serviebant; nec
inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem;
aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria; nec sit
maleficus neque incantator; neque qui Pythones consulat nec divinos,
et quaerat a mortuis veritatem.
18. Attestatur autem praedicationi fidei prophetia per alium modum:
inquantum scilicet aliqua fide tenenda praedicantur quae temporaliter
aguntur, sicut nativitas Christi, passio et resurrectio, et
huiusmodi; et ne huiusmodi ficta a praedicantibus esse credantur, aut
casualiter evenisse, ostenduntur longe ante per prophetas praedicta.
Unde apostolus dicit, Rom. 1-1 Paulus, servus Iesu Christi,
vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, (quod ante
promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis) de filio suo,
qui factus est ei ex semine David secundum carnem.
19. Post gradum autem illorum qui immediate revelationem a Deo
recipiunt, est necessarius alius gratiae gradus. Quia enim homines
revelationem a Deo accipiunt non solum pro praesenti tempore, sed
etiam ad instructionem omnium futurorum, necessarium fuit ut non solum
ea quae ipsis revelantur, sermone narrarentur praesentibus; sed etiam
scriberentur ad instructionem futurorum. Unde et oportuit aliquos esse
qui huiusmodi scripta interpretarentur. Quod divina gratia esse
oportet, sicut et ipsa revelatio per gratiam Dei fuit. Unde et
Gen. 40-8 dicitur: numquid non Dei est interpretatio?
20. Sequitur autem ultimus gradus: eorum scilicet qui ea quae aliis
sunt revelata, et per alios interpretata, fideliter credunt. Hoc
autem Dei donum esse superius ostensum est.
21. Quia vero per malignos spiritus aliqua similia fiunt his quibus
fides confirmatur, tam in signorum operatione quam in futurorum
revelatione, ut supra dictum est, ne per huiusmodi homines decepti
mendacio credant, necessarium est ut adiutorio divinae gratiae
instruantur de huiusmodi spiritibus discernendis: secundum quod dicitur
I Ioan. 4-1: nolite omni spiritui credere, sed probate
spiritus, si ex Deo sunt.
22. Hos autem gratiae effectus, ad instructionem et confirmationem
fidei ordinatos, apostolus enumerat I ad Cor. 12, dicens: alii
per spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae,
secundum eundem spiritum; alteri fides, in eodem spiritu; alii gratia
sanitatum, in uno spiritu; alii operatio virtutum; alii prophetia;
alii discretio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio
sermonum.
23. Per hoc autem excluditur error quorundam Manichaeorum, qui
dicunt corporalia miracula non esse a Deo facta. Simul etiam
excluditur eorum error quantum ad hoc quod dicunt prophetas non esse
spiritu Dei locutos. Excluditur etiam error Priscillae et Montani,
qui dicebant prophetas, tanquam arreptitios, non intellexisse quae
loquebantur. Quod divinae revelationi non congruit, secundum quam
mens principalius illuminatur.
24. In praemissis autem gratiae effectibus consideranda est quaedam
differentia. Nam etsi omnibus gratiae nomen competat, quia gratis,
absque praecedenti merito, conferuntur; solus tamen dilectionis
effectus ulterius nomen gratiae meretur ex hoc quod gratum Deo facit:
dicitur enim Proverb. 8-17: ego diligentes me diligo. Unde
fides et spes, et alia quae ad fidem ordinantur, possunt esse in
peccatoribus, qui non sunt Deo grati: sola autem dilectio est
proprium donum iustorum, quia qui manet in caritate, in Deo manet,
et Deus in eo, ut dicitur I Ioan. 4-16.
25. Est autem et alia differentia in praedictis effectibus gratiae
consideranda. Nam quidam eorum sunt ad totam vitam hominis
necessarii, utpote sine quibus salus esse non potest: sicut credere,
sperare, diligere, et praeceptis Dei obedire. Et ad hos effectus
necesse est habituales quasdam perfectiones hominibus inesse, ut
secundum eas agere possint cum fuerit tempus. Alii vero effectus sunt
necessarii, non per totam vitam, sed certis temporibus et locis:
sicut facere miracula, praenuntiare futura, et huiusmodi. Et ad hos
non dantur habituales perfectiones, sed impressiones quaedam fiunt a
Deo quae cessant actu cessante, et eas oportet iterari cum actus
iterari fuerit opportunum: sicut prophetae mens in qualibet revelatione
novo lumine illustratur; et in qualibet miraculorum operatione oportet
adesse novam efficaciam divinae virtutis.
|
|