|
1. Indiget etiam homo divinae gratiae auxilio ad hoc quod perseveret
in bono.
2. Omne enim quod de se est variabile, ad hoc quod figatur in uno,
indiget auxilio alicuius moventis immobilis. Homo autem variabilis est
et de malo in bonum, et de bono in malum. Ad hoc igitur quod
immobiliter perseveret in bono, quod est perseverare, indiget auxilio
divino.
3. Adhuc. Ad illud quod excedit vires liberi arbitrii, indiget
homo auxilio divinae gratiae. Sed virtus liberi arbitrii non se
extendit ad hunc effectum qui est perseverare finaliter in bono. Quod
sic patet. Potestas enim liberi arbitrii est respectu eorum quae sub
electione cadunt. Quod autem eligitur, est aliquod particulare
operabile. Particulare autem operabile est quod est hic et nunc.
Quod igitur cadit sub potestate liberi arbitrii, est aliquid ut nunc
operandum. Perseverare autem non dicit aliquid ut nunc operabile, sed
continuationem operationis per totum tempus. Iste igitur effectus qui
est perseverare in bono, est supra potestatem liberi arbitrii.
Indiget igitur homo ad perseverandum in bono auxilio divinae gratiae.
4. Amplius. Licet homo per voluntatem et liberum arbitrium sit
dominus sui actus, non tamen est dominus suarum naturalium
potentiarum. Et ideo, licet liber sit ad volendum vel ad non volendum
aliquid, non tamen volendo facere potest quod voluntas in eo quod
vult, ad id quod vult vel eligit immobiliter se habeat. Hoc autem
requiritur ad perseverantiam: ut scilicet voluntas in bono immobiliter
permaneat. Perseverantia igitur non est in potestate liberi arbitrii.
Oportet igitur adesse homini auxilium divinae gratiae ad hoc ut
perseveret.
5. Praeterea. Si sunt plura agentia successive, quorum scilicet
unum agat post actionem alterius; continuitas actionis istorum non
potest causari ex aliquo uno ipsorum, quia nullum eorum semper agit;
nec ex omnibus, quia non simul agunt; unde oportet quod causetur ab
aliquo superiori quod semper agat: sicut philosophus probat, in
VIII Phys., quod continuitas generationis in animalibus causatur
ab aliquo superiori sempiterno. Ponamus autem aliquem perseverantem in
bono. In eo igitur sunt multi motus liberi arbitrii tendentes in
bonum, sibi invicem succedentes usque ad finem. Huius igitur
continuationis boni, quod est perseverantia, non potest esse causa
aliquis istorum motuum: quia nullus eorum semper durat. Nec omnes
simul: quia non simul sunt, non possunt igitur simul aliquid causare.
Relinquitur ergo quod ista continuatio causetur ab aliquo superiori.
Indiget igitur homo auxilio superioris gratiae ad perseverandum in
bono.
6. Item. Si sint multa ordinata ad unum finem, totus ordo eorum
quousque pervenerint ad finem, est a primo agente dirigente in finem.
In eo autem qui perseverat in bono, sunt multi motus et multae
actiones pertingentes ad unum finem. Oportet igitur quod totus ordo
istorum motuum et actionum causetur a primo dirigente in finem.
Ostensum est autem quod per auxilium divinae gratiae diriguntur in
ultimum finem. Igitur per auxilium divinae gratiae est totus ordo et
continuatio bonorum operum in eo qui perseverat in bono.
7. Hinc est quod dicitur ad Philipp. 1-6: qui coepit in vobis
opus bonum, perficiet usque in diem Iesu Christi; et I Petri
ult.: Deus omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternum gloriam suam,
modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque.
8. Inveniuntur etiam in sacra Scriptura multae orationes quibus a
Deo petitur perseverantia: sicut in Psalmo, perfice gressus meos in
semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea; et II ad Thess.
2-16, Deus, pater noster, exhortetur corda vestra, et confirmet
in omni opere et sermone bono. Hoc etiam ipsum in oratione dominica
petitur, maxime cum dicitur, adveniat regnum tuum: non enim nobis
adveniet regnum Dei nisi in bono fuerimus perseverantes. Derisorium
autem esset aliquid a Deo petere cuius ipse dator non esset. Est
igitur perseverantia hominis a Deo.
9. Per hoc autem excluditur error Pelagianorum, qui dixerunt quod
ad perseverandum in bono sufficit homini liberum arbitrium, nec ad hoc
indiget auxilio gratiae.
10. Sciendum tamen est quod, cum etiam ille qui gratiam habet,
petat a Deo ut perseveret in bono; sicut liberum arbitrium non
sufficit ad istum effectum qui est perseverare in bono, sine exteriori
Dei auxilio, ita nec ad hoc sufficit aliquis habitus nobis infusus.
Habitus enim qui nobis infunduntur divinitus, secundum statum
praesentis vitae, non auferunt a libero arbitrio totaliter mobilitatem
ad malum: licet per eos liberum arbitrium aliqualiter stabiliatur in
bono. Et ideo, cum dicimus hominem indigere ad perseverandum
finaliter auxilio gratiae, non intelligimus quod, super gratiam
habitualem prius infusam ad bene operandum, alia desuper infundatur ad
perseverandum: sed intelligimus quod, habitis omnibus habitibus
gratuitis, adhuc indiget homo divinae providentiae auxilio exterius
gubernantis.
|
|