|
1. Ex eisdem etiam ostendi potest quod homo a peccato mortali
resurgere non potest nisi per gratiam.
2. Per peccatum enim mortale homo ab ultimo fine avertitur. In
ultimum autem finem homo non ordinatur nisi per gratiam. Per solam
igitur gratiam homo potest a peccato resurgere.
3. Adhuc. Offensa non nisi per dilectionem tollitur. Sed per
peccatum mortale homo Dei offensam incurrit: dicitur enim quod Deus
peccatores odit, inquantum vult eos privare ultimo fine, quem his quos
diligit praeparat. Non ergo homo potest a peccato mortali resurgere
nisi per gratiam, per quam fit quaedam amicitia inter Deum et
hominem.
4. Ad hoc etiam induci possunt omnes rationes superius positae de
gratiae necessitate.
5. Hinc est quod dicitur Isaiae 43-25: ego sum ipse qui deleo
iniquitates tuas propter me; et in Psalmo: remisisti iniquitatem
plebis tuae: operuisti omnia peccata eorum.
6. Per hoc autem excluditur error Pelagianorum, qui dixerunt
hominem posse a peccato resurgere per liberum arbitrium.
|
|