|
1. Quia vero homo non potest ad unum oppositorum redire nisi recedat
ab alio, ad hoc quod homo auxilio gratiae ad statum rectitudinis
redeat, necessarium est quod a peccato, per quod a rectitudine
declinaverat, recedat. Et quia homo in ultimum finem dirigitur et ab
eo avertitur praecipue per voluntatem, non solum necessarium est quod
homo exteriori actu a peccato recedat, peccare desinens, sed etiam
quod recedat voluntate, ad hoc quod per gratiam a peccato resurgat.
Voluntate autem homo a peccato recedit dum et de praeterito poenitet,
et futurum vitare proponit. Necessarium est igitur quod homo a peccato
resurgens et de peccato praeterito poeniteat, et futura vitare
proponat. Si enim non proponeret desistere a peccato, non esset
peccatum secundum se contrarium voluntati. Si vero vellet desistere a
peccato, non tamen doleret de peccato praeterito, non esset illud idem
peccatum quod fecit, contrarium voluntati. Est autem contrarius motus
quo ab aliquo receditur, motui quo ad illud pervenitur: sicut
dealbatio contraria est denigrationi. Unde oportet quod per contraria
voluntas recedat a peccato his per quae in peccatum inclinata fuit.
Fuit autem inclinata in peccatum per appetitum et delectationem circa
res inferiores. Oportet igitur quod a peccato recedat per aliqua
poenalia, quibus affligatur propter hoc quod peccavit: sicut enim per
delectationem tracta fuit voluntas ad consensum peccati, sic per poenas
confirmatur in abominatione peccati.
2. Item. Videmus quod etiam bruta animalia a maximis voluptatibus
retrahuntur per dolores verberum. Oportet autem eum qui a peccato
resurgit, non solum detestari peccatum praeteritum, sed etiam vitare
futurum. Est igitur conveniens ut affligatur pro peccato, ut sic
magis confirmetur in proposito vitandi peccata.
3. Praeterea. Ea quae cum labore et poena acquirimus, magis
amamus, et diligentius conservamus: unde illi qui per proprium laborem
acquirunt pecunias, minus eas expendunt quam qui sine labore
accipiunt, vel a parentibus, vel quocumque alio modo. Sed homini
resurgenti a peccato hoc maxime necessarium est ut statum gratiae et
Dei amorem diligenter conservet, quem negligenter peccando amisit.
Est ergo conveniens ut laborem et poenam sustineat pro peccatis
commissis.
4. Adhuc. Ordo iustitiae hoc requirit ut peccato poena reddatur.
Ex hoc autem quod ordo servatur in rebus, sapientia Dei gubernantis
apparet. Pertinet igitur ad manifestationem divinae bonitatis et Dei
gloriam quod pro peccato poena reddatur. Sed peccator peccando contra
ordinem divinitus institutum facit, leges Dei praetergrediendo. Est
igitur conveniens ut hoc recompenset in seipso puniendo quod prius
peccaverat: sic enim totaliter extra inordinationem constituetur.
5. Per hoc ergo patet quod, postquam homo per gratiam remissionem
peccati consecutus est, et ad statum gratiae reductus, remanet
obligatus, ex Dei iustitia, ad aliquam poenam pro peccato commisso.
Quam quidem poenam si propria voluntate a se exegerit, per hoc Deo
satisfacere dicitur: inquantum cum labore et poena ordinem divinitus
institutum consequitur, pro peccato se puniendo, quem peccando
transgressus fuerat propriam voluntatem sequendo. Si autem a se hanc
poenam non exigat, cum ea quae divinae providentiae subiacent,
inordinata remanere non possint, haec poena infligetur ei a Deo. Nec
talis poena satisfactoria dicetur, cum non fuerit ex electione
patientis: sed dicetur purgatoria, quia, alio puniente, quasi
purgabitur, dum quicquid inordinatum fuit in eo, ad debitum ordinem
reducetur. Hinc est quod apostolus dicit, I ad Cor. 11-31 si
nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur: cum autem
iudicamur, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
6. Considerandum tamen quod, cum mens a peccato avertitur, tam
vehemens potest esse peccati displicentia, et inhaesio mentis ad
Deum, quod non remanebit obligatio ad aliquam poenam. Nam, ut ex
praedictis colligi potest, poena quam quis patitur post peccati
remissionem, ad hoc necessaria est ut mens firmius bono inhaereat,
homine per poenas castigato, poenae enim medicinae quaedam sunt; et ut
etiam ordo iustitiae servetur, dum qui peccavit, sustinet poenam.
Dilectio autem ad Deum sufficit mentem hominis firmare in bono,
praecipue si vehemens fuerit: displicentia autem culpae praeteritae,
cum fuerit intensa, magnum affert dolorem. Unde per vehementiam
dilectionis Dei, et odii peccati praeteriti, excluditur necessitas
satisfactoriae vel purgatoriae poenae: et, si non sit tanta vehementia
quod totaliter poenam excludat, tamen, quanto vehementius fuerit,
tanto minus de poena sufficiet.
7. Quae autem per amicos facimus, per nos ipsos facere videmur:
quia amicitia ex duobus facit unum per affectum, et praecipue dilectio
caritatis. Et ideo, sicut per seipsum, ita et per alium potest
aliquis satisfacere Deo: praecipue cum necessitas fuerit. Nam et
poenam quam amicus propter ipsum patitur, reputat aliquis ac si ipse
pateretur: et sic poena ei non deest, dum patienti amico compatitur;
et tanto amplius, quanto ipse est ei causa patiendi. Et iterum
affectio caritatis in eo qui pro amico patitur, facit magis
satisfactionem Deo acceptam quam si pro se pateretur: hoc enim est
promptae caritatis, illud autem est necessitatis. Ex quo accipitur
quod unus pro alio satisfacere potest, dum uterque in caritate fuerit.
Hinc est quod apostolus dicit, Galat. 6-2: alter alterius onera
portate, et sic adimplebitis legem Christi.
|
|