|
1. Cum autem, sicut ex praemissis habetur, in finem ultimum aliquis
dirigi non possit nisi auxilio divinae gratiae; sine qua etiam nullus
potest habere ea quae sunt necessaria ad tendendum in ultimum finem,
sicut est fides, spes, dilectio, et perseverantia: potest alicui
videri quod non sit homini imputandum si praedictis careat; praecipue
cum auxilium divinae gratiae mereri non possit, nec ad Deum converti
nisi Deus eum convertat; nulli enim imputatur quod ab alio dependet.
Quod si hoc concedatur, plura inconvenientia consequi manifestum est.
Sequetur enim quod ille qui fidem non habet, nec spem, nec
dilectionem Dei, nec perseverantiam in bono, non sit poena dignus:
cum expresse dicatur, Ioann. 3-36: qui incredulus est filio,
non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Et cum nullus ad
beatitudinis finem sine praemissis perveniat, sequetur ulterius quod
aliqui homines sint qui nec beatitudinem consequantur, nec poenam
patiantur a Deo. Cuius contrarium ostenditur ex eo quod dicitur
Matth. 25, quod omnibus in divino iudicio existentibus dicetur,
venite, possidete paratum vobis regnum; vel, discedite in ignem
aeternum.
2. Ad huius dubitationis solutionem considerandum est quod, licet
aliquis per motum liberi arbitrii divinam gratiam nec promereri nec
advocari possit, potest tamen seipsum impedire ne eam recipiat:
dicitur enim de quibusdam, Iob 21-14, dixerunt Deo: recede a
nobis, scientiam viarum tuarum nolumus; et Iob 24-13, ipsi
fuerunt rebelles lumini. Et cum hoc sit in potestate liberi arbitrii,
impedire divinae gratiae receptionem vel non impedire, non immerito in
culpam imputatur ei qui impedimentum praestat gratiae receptioni. Deus
enim, quantum in se est, paratus est omnibus gratiam dare, vult enim
omnes homines salvos fieri, et ad cognitionem veritatis venire, ut
dicitur I ad Tim. 2-4: sed illi soli gratia privantur qui in
seipsis gratiae impedimentum praestant; sicut, sole mundum
illuminante, in culpam imputatur ei qui oculos claudit, si ex hoc
aliquod malum sequatur, licet videre non possit nisi lumine solis
praeveniatur.
|
|