|
1. Quod autem dictum est, in potestate liberi arbitrii esse ne
impedimentum gratiae praestet, competit his in quibus naturalis
potentia integra fuerit. Si autem per inordinationem praecedentem
declinaverit ad malum, non erit omnino in potestate eius nullum
impedimentum gratiae praestare. Etsi enim, ad aliquod momentum, ab
aliquo peccati actu particulari possit abstinere propria potestate: si
tamen diu sibi relinquitur, in peccatum cadet, per quod gratiae
impedimentum praestatur. Cum enim mens hominis a statu rectitudinis
declinaverit, manifestum est quod recessit ab ordine debiti finis.
Illud igitur quod deberet esse in affectu praecipuum, tanquam ultimus
finis, efficitur minus dilectum illo ad quod mens inordinate conversa
est sicut in ultimum finem. Quandocumque igitur occurrerit aliquid
conveniens inordinato fini, repugnans autem fini debito, eligetur,
nisi reducatur ad debitum ordinem, ut finem debitum omnibus praeferat,
quod est gratiae effectus. Dum autem eligitur aliquid quod repugnat
ultimo fini, impedimentum praestat gratiae, quae dirigit in finem.
Unde manifestum est quod, post peccatum, non potest homo abstinere ab
omni peccato, antequam per gratiam ad debitum ordinem reducatur.
2. Praeterea. Cum mens inclinata fuerit ad aliquid, non se iam
habet aequaliter ad utrumque oppositorum, sed magis ad illud ad quod
est inclinata. Illud autem ad quod mens magis se habet, eligit, nisi
per rationis discussionem ab eo quadam sollicitudine abducatur: unde et
in repentinis signum interioris habitus praecipue accipi potest. Non
est autem possibile mentem hominis continue in ea vigilantia esse ut per
rationem discutiat quicquid debet velle vel agere. Unde consequitur
quod mens aliquando eligat id ad quod est inclinata, inclinatione
manente. Et ita, si inclinata fuerit in peccatum, non stabit diu
quin peccet, impedimentum gratiae praestans, nisi ad statum
rectitudinis reducatur.
3. Ad hoc etiam operantur impetus corporalium passionum; et
appetibilia secundum sensum; et plurimae occasiones male agendi;
quibus de facili homo provocatur ad peccandum, nisi retrahatur per
firmam inhaesionem ad ultimum finem, quam gratia facit.
4. Unde apparet stulta Pelagianorum opinio, qui dicebant hominem in
peccato existentem sine gratia posse vitare peccata. Cuius contrarium
apparet ex hoc quod Psalmus petit: dum defecerit virtus mea, ne
derelinquas me. Et dominus orare nos docet: et ne nos inducas in
tentationem, sed libera nos a malo.
5. Quamvis autem illi qui in peccato sunt, vitare non possint per
propriam potestatem quin impedimentum gratiae ponant, ut ostensum est,
nisi auxilio gratiae praeveniantur; nihilominus tamen hoc eis imputatur
ad culpam, quia hic defectus ex culpa praecedente in eis relinquitur;
sicut ebrius ab homicidio non excusatur quod per ebrietatem committit,
quam sua culpa incurrit.
6. Praeterea, licet ille qui est in peccato, non habeat hoc in
propria potestate quod omnino vitet peccatum, habet tamen in potestate
nunc vitare hoc vel illud peccatum, ut dictum est. Unde quodcumque
committat, voluntarie committit. Et ita non immerito ei imputatur ad
culpam.
|
|