|
1. Licet autem ille qui peccat impedimentum gratiae praestet, et,
quantum ordo rerum exigit, gratiam non deberet recipere: tamen, quia
Deus praeter ordinem rebus inditum operari potest, sicut cum caecum
illuminat vel mortuum resuscitat; interdum, ex abundantia bonitatis
suae, etiam eos qui impedimentum gratiae praestant, auxilio suo
praevenit, avertens eos a malo et convertens ad bonum. Et sicut non
omnes caecos illuminat, nec omnes languidos sanat, ut et in illis quos
curat, opus virtutis eius appareat, et in aliis ordo naturae
servetur; ita non omnes qui gratiam impediunt, auxilio suo praevenit
ut avertantur a malo et convertantur ad bonum, sed aliquos, in quibus
vult suam misericordiam apparere, ita quod in aliis iustitiae ordo
manifestetur. Hinc est quod apostolus dicit, Rom. 9-22: volens
Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in
multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias
gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
2. Cum autem Deus hominum qui in eisdem peccatis detinentur, hos
quidem praeveniens convertat, illos autem sustineat, sive permittat
secundum ordinem rerum procedere, non est ratio inquirenda quare hos
convertat et non illos. Hoc enim ex simplici voluntate eius dependet:
sicut ex simplici eius voluntate processit quod, cum omnia fierent ex
nihilo, quaedam facta sunt aliis digniora; et sicut ex simplici
voluntate procedit artificis ut ex eadem materia, similiter disposita,
quaedam vasa format ad nobiles usus, et quaedam ad ignobiles. Hinc
est quod apostolus dicit, ad Rom. 9-21: an non habet potestatem
figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud
vero in contumeliam?
3. Per hoc autem excluditur error Origenis, qui dicebat hos ad
Deum converti et non alios, propter aliqua opera quae animae eorum
fecerant antequam corporibus unirentur. Quae quidem positio in secundo
libro diligentius improbata est.
|
|