|
1. Quamvis autem quosdam peccatores Deus ad se non convertat, sed
in peccatis, secundum eorum merita, eos relinquat, non tamen eos ad
peccandum inducit.
2. Homines enim peccant per hoc quod deviant ab ipso, qui est
ultimus finis, ut ex superioribus patet. Cum autem omne agens agat ad
proprium finem et sibi convenientem, impossibile est quod, Deo
agente, aliqui avertantur ab ultimo fine, qui Deus est. Impossibile
igitur est quod Deus aliquos peccare faciat.
3. Item. Bonum causa mali esse non potest. Sed peccatum est
hominis malum: contrariatur enim proprio hominis bono, quod est vivere
secundum rationem. Impossibile est igitur quod Deus sit alicui causa
peccandi.
4. Praeterea. Omnis sapientia et bonitas hominis derivatur a
sapientia et bonitate divina, sicut quaedam similitudo ipsius.
Repugnat autem sapientiae et bonitati humanae quod aliquem peccare
faciat. Igitur multo magis divinae.
5. Adhuc. Peccatum omne ex aliquo defectu provenit proximi
agentis, non autem ex influentia primi agentis: sicut peccatum
claudicationis provenit ex dispositione tibiae, non autem ex virtute
motiva; cum tamen ex ea sit quicquid de perfectione motus in
claudicatione apparet. Proximum autem agens peccati humani est
voluntas. Est igitur defectus peccati ex voluntate hominis, non autem
a Deo, qui est primus agens: a quo tamen est quicquid ad perfectionem
actionis pertinet in actu peccati.
6. Hinc est quod dicitur Eccli. 15-12: non dicas, ille me
implanavit. Non enim necessarii sunt ei homines impii. Et infra:
21 nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi.
Et Iac. 1-13 dicitur: nemo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo
tentetur: Deus enim intentator malorum est.
7. Inveniuntur tamen quaedam in Scripturis ex quibus videtur quod
Deus sit aliquibus causa peccandi. Dicitur enim Exodi 10-1, ego
induravi cor Pharaonis et servorum illius et Isaiae 6-10, excaeca
cor populi huius, et aures eius aggrava: ne forte videant oculis suis
et convertantur, et sanem eos et Isaiae 63-17, errare nos
fecisti de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te. Et
Rom. 1-28, dicitur: tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut
faciant quae non conveniunt. Quae omnia secundum hoc intelligenda
sunt, quod Deus aliquibus non confert auxilium ad vitandum peccatum,
quod aliis quibusdam confert.
8. Hoc autem auxilium non solum est infusio gratiae, sed etiam
exterior custodia, per quam occasiones peccandi homini ex divina
providentia tolluntur, et provocantia ad peccatum comprimuntur.
Adiuvat etiam Deus hominem contra peccatum per naturale lumen
rationis, et alia naturalia bona quae homini confert. Cum ergo haec
auxilia aliquibus subtrahit, pro merito suae actionis, secundum quod
eius iustitia exigit, dicitur eos obdurare vel excaecare, vel aliquid
eorum quae dicta sunt.
|
|