|
1. Quia ergo ostensum est quod divina operatione aliqui diriguntur in
ultimum finem per gratiam adiuti, aliqui vero, eodem auxilio gratiae
deserti, ab ultimo fine decidunt; omnia autem quae a Deo aguntur, ab
aeterno per eius sapientiam provisa et ordinata sunt, ut supra ostensum
est: necesse est praedictam hominum distinctionem ab aeterno a Deo
esse ordinatam. Secundum ergo quod quosdam ab aeterno praeordinavit ut
dirigendos in ultimum finem, dicitur eos praedestinasse. Unde
apostolus dicit ad Ephes. 1-5: qui praedestinavit nos in
adoptionem filiorum, secundum propositum voluntatis suae. Illos autem
quibus ab aeterno disposuit se gratiam non daturum, dicitur
reprobasse, vel odio habuisse: secundum illud quod habetur Malach.
1-2 Iacob dilexi, Esau odio habui. Ratione vero ipsius
distinctionis, secundum quod quosdam reprobavit et quosdam
praedestinavit, attenditur divina electio: de qua dicitur Ephes.
1-4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.
2. Sic igitur patet quod praedestinatio et electio et reprobatio est
quaedam pars divinae providentiae, secundum quod homines ex divina
providentia ordinantur in ultimum finem. Unde per eadem manifestum
esse potest quod praedestinatio et electio necessitatem non inducunt,
quibus et supra ostensum est quod divina providentia contingentiam a
rebus non aufert.
3. Quod autem praedestinatio et electio causam non habent ex
aliquibus humanis meritis, potest fieri manifestum, non solum ex hoc
quod gratia Dei, quae est praedestinationis effectus, meritis non
praevenitur, sed omnia merita praecedit humana, ut ostensum est: sed
etiam manifestari potest ex hoc quod divina voluntas et providentia est
prima causa eorum quae fiunt, nil autem potest esse causa voluntatis et
providentiae divinae, licet effectuum providentiae, et similiter
praedestinationis, unus possit alterius esse causa.
4. Quis enim, ut apostolus dicit, prior dedit illi, et retribuetur
ei? Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Ipsi
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
|
|