|
1. Restat igitur inquirendum quomodo Deus sit omnium finis. Quod
quidem ex praemissis fiet manifestum.
2. Sic enim est ultimus finis omnium rerum quod tamen est prius
omnibus in essendo. Finis autem aliquis invenitur qui, etiam si
primatum obtineat in causando secundum quod est in intentione, est
tamen in essendo posterius. Quod quidem contingit in quolibet fine
quem agens sua actione constituit: sicut medicus constituit sanitatem
per suam actionem in infirmo, quae tamen est finis eius. Aliquis
autem finis invenitur qui, sicut est praecedens in causando, ita etiam
in essendo praecedit: sicut dicitur finis id quod aliquid sua actione
vel motu acquirere intendit, ut locum sursum ignis per suum motum, et
civitatem rex per pugnam. Deus igitur sic est finis rerum sicut
aliquid ab unaquaque re suo modo obtinendum.
3. Adhuc. Deus est simul ultimus rerum finis, et primum agens, ut
ostensum est. Finis autem per actionem agentis constitutus, non
potest esse primum agens, sed est magis effectus agentis. Non potest
igitur Deus sic esse finis rerum quasi aliquid constitutum, sed solum
quasi aliquid praeexistens obtinendum.
4. Amplius. Si aliquid agat propter rem aliquam iam existentem, et
per eius actionem aliquid constituatur, oportet quod rei propter quam
agit aliquid acquiratur ex actione agentis: sicut si milites pugnant
propter ducem, cui acquiritur victoria, quam milites suis actionibus
causant. Deo autem non potest aliquid acquiri ex actione cuiuslibet
rei: est enim sua bonitas omnino perfecta, ut in primo libro ostensum
est. Relinquitur igitur quod Deus sit finis rerum, non sicut aliquid
constitutum aut effectum a rebus, neque ita quod aliquid ei a rebus
acquiratur, sed hoc solo modo, quia ipse rebus acquiritur.
5. Item. Oportet quod eo modo effectus tendat in finem quo agens
propter finem agit. Deus autem qui est primum agens omnium rerum, non
sic agit quasi sua actione aliquid acquirat, sed quasi sua actione
aliquid largiatur: quia non est in potentia ut aliquid acquirere
possit, sed solum in actu perfecto, ex quo potest elargiri. Res
igitur non ordinantur in Deum sicut in finem cui aliquid acquiratur,
sed ut ab ipso ipsummet suo modo consequantur, cum ipsemet sit finis.
|
|