|
1. Ex hoc autem quod acquirunt divinam bonitatem, res creatae
similes Deo constituuntur. Si igitur res omnes in Deum sicut in
ultimum finem tendunt ut ipsius bonitatem consequantur, sequitur quod
ultimus rerum finis sit Deo assimilari.
2. Amplius. Agens dicitur esse finis effectus inquantum effectus
tendit in similitudinem agentis: unde forma generantis est finis
generationis. Sed Deus ita est finis rerum quod est etiam primum
agens earum. Omnia igitur intendunt, sicut ultimum finem, Deo
assimilari.
3. Item. In rebus evidenter apparet quod esse appetunt
naturaliter: unde et si qua corrumpi possunt, naturaliter
corrumpentibus resistunt, et tendunt illuc ubi conserventur, sicut
ignis sursum et terra deorsum. Secundum hoc autem esse habent omnia
quod Deo assimilantur, qui est ipsum esse subsistens: cum omnia sint
solum quasi esse participantia. Omnia igitur appetunt quasi ultimum
finem Deo assimilari.
4. Praeterea. Res omnes creatae sunt quaedam imagines primi
agentis, scilicet Dei: agens enim agit sibi simile. Perfectio autem
imaginis est ut repraesentet suum exemplar per similitudinem ad ipsum:
ad hoc enim imago constituitur. Sunt igitur res omnes propter divinam
similitudinem consequendam sicut propter ultimum finem.
5. Adhuc. Omnis res per suum motum vel actionem tendit in aliquod
bonum sicut in finem, ut supra ostensum est. In tantum autem aliquid
de bono participat, in quantum assimilatur primae bonitati, quae Deus
est. Omnia igitur per motus suos et actiones tendunt in divinam
similitudinem sicut in finem ultimum.
|
|