|
1. Patet ergo ex his quae dicta sunt quod assimilari ad Deum est
ultimus omnium finis. Id autem quod proprie habet rationem finis, est
bonum. Tendunt igitur res in hoc quod assimilentur Deo proprie
inquantum est bonus.
2. Bonitatem autem creaturae non assequuntur eo modo sicut in Deo
est, licet divinam bonitatem unaquaeque res imitetur secundum suum
modum. Divina enim bonitas simplex est, quasi tota in uno
consistens. Ipsum enim divinum esse omnem plenitudinem perfectionis
obtinet, ut in primo libro probatum est. Unde, cum unumquodque in
tantum sit bonum in quantum est perfectum, ipsum divinum esse est eius
perfecta bonitas: idem enim est Deo esse, vivere, sapientem esse,
beatum esse, et quicquid aliud ad perfectionem et bonitatem pertinere
videtur, quasi tota divina bonitas sit ipsum divinum esse. Rursumque
ipsum divinum esse est ipsius Dei existentis substantia. In aliis
autem rebus hoc accidere non potest. Ostensum est enim in secundo quod
nulla substantia creata est ipsum suum esse. Unde, si secundum quod
res quaelibet est, bona est; non est autem earum aliqua suum esse:
nulla earum est sua bonitas, sed earum quaelibet bonitatis
participatione bona est, sicut et ipsius esse participatione est ens.
3. Rursus. Non omnes creaturae in uno gradu bonitatis
constituuntur. Nam quorundam substantia forma et actus est: scilicet
cui secundum id quod est, competit esse actu et bonum esse. Quorundam
vero substantia ex materia et forma composita est: cui competit actu
esse et bonum esse, sed secundum aliquid sui, scilicet secundum
formam. Divina igitur substantia sua bonitas est; substantia vero
simplex bonitatem participat secundum id quod est; substantia autem
composita secundum aliquid sui.
4. In hoc autem tertio gradu substantiarum iterum diversitas
invenitur quantum ad ipsum esse. Nam quorundam ex materia et forma
compositorum totam materiae potentiam forma adimplet, ita quod non
remanet in materia potentia ad aliam formam: et per consequens nec in
aliqua alia materia potentia ad hanc formam. Et huiusmodi sunt corpora
caelestia, quae ex tota materia sua constant. Quorundam vero forma
non replet totam materiae potentiam: unde adhuc in materia remanet
potentia ad aliam formam; et in alia materiae parte remanet potentia ad
hanc formam; sicut patet in elementis et elementatis. Quia vero
privatio est negatio in substantia eius quod substantiae potest inesse,
manifestum est quod cum hac forma quae non implet totam materiae
potentiam, adiungitur privatio formae: quae quidem adiungi non potest
substantiae cuius forma implet totam materiae potentiam; neque illi
quae est forma per suam essentiam; et multo minus illi cuius essentia
est ipsum suum esse. Cum autem manifestum sit quod motus non potest
esse ubi non est potentia ad aliud, quia motus est actus existentis in
potentia; itemque manifestum sit quod malum est ipsa privatio boni:
planum est quod in hoc ultimo substantiarum ordine est bonum mutabile et
permixtionem mali oppositi habens; quod in superioribus substantiarum
ordinibus accidere non potest. Possidet igitur haec substantia ultimo
modo dicta, sicut ultimum gradum in esse, ita ultimum gradum in
bonitate.
5. Inter partes etiam huius substantiae ex materia et forma
compositae, bonitatis ordo invenitur. Cum enim materia sit ens in
potentia secundum se considerata, forma vero sit actus eius;
substantia vero composita sit actu existens per formam: forma quidem
erit secundum se bona, substantia vero composita prout actu habet
formam; materia vero secundum quod est in potentia ad formam. Et
licet unumquodque sit bonum inquantum est ens, non tamen oportet quod
materia, quae est ens solum in potentia, sit bona solum in potentia.
Ens enim absolute dicitur, bonum autem etiam in ordine consistit: non
enim solum aliquid bonum dicitur quia est finis, vel quia est obtinens
finem; sed, etiam si nondum ad finem pervenerit, dummodo sit
ordinatum in finem, ex hoc ipso dicitur bonum. Materia ergo non
potest simpliciter dici ens ex hoc quod est potentia ens, in quo
importatur ordo ad esse: potest autem ex hoc simpliciter dici bona,
propter ordinem ipsum. In quo apparet quod bonum quodammodo amplioris
est ambitus quam ens: propter quod Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom., quod bonum se extendit ad existentia et non existentia.
Nam et ipsa non existentia, scilicet materia secundum quod
intelligitur privationi subiecta, appetit bonum, scilicet esse. Ex
quo patet quod etiam sit bona: nihil enim appetit bonum nisi bonum.
6. Est et alio modo creaturae bonitas a bonitate divina deficiens.
Nam, sicut dictum est, Deus in ipso suo esse summam perfectionem
obtinet bonitatis. Res autem creata suam perfectionem non possidet in
uno, sed in multis: quod enim est in supremo unitum, multiplex in
infimis invenitur. Unde Deus secundum idem dicitur esse virtuosus,
sapiens et operans, creatura vero secundum diversa: tantoque perfecta
bonitas alicuius creaturae maiorem multiplicitatem requirit, quanto
magis a prima bonitate distans invenitur. Si vero perfectam bonitatem
non potest attingere, imperfectam retinebit in paucis. Et inde est
quod, licet primum et summum bonum sit omnino simplex; substantiaeque
ei in bonitate propinquae, sint pariter et quantum ad simplicitatem
vicinae: infimae tamen substantiae inveniuntur simpliciores quibusdam
superioribus eis, sicut elementa animalibus et hominibus, quia non
possunt pertingere ad perfectionem cognitionis et intellectus, quam
consequuntur animalia et homines.
7. Manifestum est ergo ex dictis quod, licet Deus secundum suum
simplex esse perfectam et totam suam bonitatem habeat, creaturae tamen
ad perfectionem suae bonitatis non pertingunt per solum suum esse, sed
per plura. Unde, licet quaelibet earum sit bona inquantum est, non
tamen potest simpliciter bona dici si aliis careat quae ad ipsius
bonitatem requiruntur: sicut homo qui, virtute spoliatus, vitiis est
subiectus, dicitur quidem bonus secundum quid, scilicet inquantum est
ens et inquantum est homo, non tamen bonus simpliciter, sed magis
malus. Non igitur cuilibet creaturarum idem est esse et bonum esse
simpliciter: licet quaelibet earum bona sit inquantum est. Deo vero
simpliciter idem est esse et esse bonum.
8. Si autem res quaelibet tendit in divinae bonitatis similitudinem
sicut in finem; divinae autem bonitati assimilatur aliquid quantum ad
omnia quae ad propriam pertinent bonitatem; bonitas autem rei non solum
in esse suo consistit, sed in omnibus aliis quae ad suam perfectionem
requiruntur, ut ostensum est: manifestum est quod res ordinantur in
Deum sicut in finem non solum secundum esse substantiale, sed etiam
secundum ea quae ei accidunt pertinentia ad perfectionem; et etiam
secundum propriam operationem, quae etiam pertinet ad perfectionem
rei.
|
|