|
1. Ex his autem apparet quod res intendunt divinam similitudinem
etiam in hoc quod sunt causae aliorum.
2. Tendit enim in divinam similitudinem res creata per suam
operationem. Per suam autem operationem una res fit causa alterius.
Ergo in hoc etiam res intendunt divinam similitudinem, ut sint aliis
causae.
3. Adhuc. Res tendunt in divinam similitudinem inquantum est
bonus, ut supra dictum est. Ex bonitate autem Dei est quod aliis
esse largitur: unumquodque enim agit inquantum est actu perfectum.
Desiderant igitur generaliter res in hoc Deo assimilari, ut sint
aliorum causae.
4. Amplius. Ordo ad bonum boni rationem habet, ut ex dictis est
manifestum. Unumquodque autem per hoc quod est causa alterius,
ordinatur ad bonum: bonum enim solum causatur per se, malum autem per
accidens tantum, ut ostensum est. Esse igitur aliorum causa est
bonum. Secundum autem quodlibet bonum ad quod aliquid tendit,
intendit divinam similitudinem: cum quodlibet bonum creatum sit ex
participatione divinae bonitatis. Intendunt igitur res divinam
similitudinem in hoc quod sunt aliorum causae.
5. Item. Eiusdem rationis est quod effectus tendat in similitudinem
agentis, et quod agens assimilet sibi effectum: tendit enim effectus
in finem in quem dirigitur ab agente. Agens autem intendit sibi
assimilare patiens non solum quantum ad esse ipsius, sed etiam quantum
ad causalitatem: sicut enim ab agente conferuntur effectui naturali
principia per quae subsistat, ita principia per quae aliorum sit
causa; sicut enim animal, dum generatur, accipit a generante virtutem
nutritivam, ita etiam virtutem generativam. Effectus igitur tendit in
similitudinem agentis non solum quantum ad speciem ipsius, sed etiam
quantum ad hoc quod sit aliorum causa. Sic autem tendunt res in
similitudinem Dei sicut effectus in similitudinem agentis, ut ostensum
est. Intendunt igitur res naturaliter assimilari Deo in hoc quod sunt
causae aliorum.
6. Praeterea. Tunc maxime perfectum est unumquodque quando potest
alterum sibi simile facere: illud enim perfecte lucet quod alia
illuminare potest. Unumquodque autem tendens in suam perfectionem,
tendit in divinam similitudinem. Per hoc igitur unumquodque tendit in
divinam similitudinem, quod intendit aliorum causa esse. Quia vero
causa, inquantum huiusmodi, superior est causato, manifestum est quod
tendere in divinam similitudinem per hunc modum ut sit aliorum causa,
est superiorum in entibus.
7. Item. Prius est unumquodque in se perfectum quam possit alterum
causare, ut iam dictum est. Haec igitur perfectio ultimo accidit
rei, ut aliorum causa existat. Cum igitur per multa tendat res creata
in divinam similitudinem, hoc ultimum ei restat, ut divinam
similitudinem quaerat per hoc quod sit aliorum causa. Unde Dionysius
dicit, III cap. caelestis hierarchiae, quod omnium divinius est
Dei cooperatorem fieri: secundum quod apostolus dicit, I Corinth.
3-9: Dei adiutores sumus.
|
|