|
1. Ostendendum est igitur primo, quod omne agens in agendo intendit
aliquem finem.
2. In his enim quae manifeste propter finem agunt, hoc dicimus esse
finem in quod tendit impetus agentis: hoc enim adipiscens dicitur
adipisci finem, deficiens autem ab hoc dicitur deficere a fine
intento; sicut patet in medico agente ad sanitatem, et homine currente
ad certum terminum. Nec differt, quantum ad hoc, utrum quod tendit
in finem sit cognoscens, vel non: sicut enim signum est finis
sagittantis, ita est finis motus sagittae. Omnis autem agentis
impetus ad aliquid certum tendit: non enim ex quacumque virtute quaevis
actio procedit, sed a calore quidem calefactio, a frigore autem
infrigidatio; unde et actiones secundum diversitatem activorum specie
differunt. Actio vero quandoque quidem terminatur ad aliquod factum,
sicut aedificatio ad domum, sanatio ad sanitatem: quandoque autem
non, sicut intelligere et sentire. Et si quidem actio terminatur ad
aliquod factum, impetus agentis tendit per actionem in illud factum:
si autem non terminatur ad aliquod factum, impetus agentis tendit in
ipsam actionem. Oportet igitur quod omne agens in agendo intendat
finem: quandoque quidem actionem ipsam; quandoque aliquid per actionem
factum.
3. Adhuc. In omnibus agentibus propter finem, hoc esse ultimum
finem dicimus, ultra quod agens non quaerit aliquid: sicut actio
medici est usque ad sanitatem, ea vero consecuta, non conatur ad
aliquid ulterius. Sed in actione cuiuslibet agentis est invenire
aliquid ultra quod agens non quaerit aliquid: alias enim actiones in
infinitum tenderent; quod quidem est impossibile, quia, cum infinita
non sit pertransire, agens agere non inciperet; nihil enim movetur ad
id ad quod impossibile est pervenire. Omne igitur agens agit propter
finem.
4. Amplius. Si actiones agentis procedant in infinitum, oportet
quod vel ex istis actionibus sequatur aliquod factum, vel non. Si
quidem sequatur aliquod factum, esse illius facti sequetur post
infinitas actiones. Quod autem praeexigit infinita, impossibile est
esse: cum non sit infinita pertransire. Quod autem impossibile est
esse, impossibile est fieri: et quod impossibile est fieri,
impossibile est facere. Impossibile est igitur quod agens incipiat
facere aliquod factum ad quod praeexiguntur actiones infinitae. Si
autem ex illis actionibus non sequitur aliquod factum, oportet ordinem
huiusmodi actionum esse vel secundum ordinem virtutum activarum, sicut
si homo sentit ut imaginetur, imaginatur autem ut intelligat,
intelligit autem ut velit: vel secundum ordinem obiectorum, sicut
considero corpus ut considerem animam, quam considero ut considerem
substantiam separatam, quam considero ut considerem Deum. Non autem
est possibile procedere in infinitum neque in virtutibus activis, sicut
neque in formis rerum, ut probatur in II Metaph., forma enim est
agendi principium: neque in obiectis, sicut neque in entibus, cum sit
unum primum ens, ut supra probatum est. Non est igitur possibile quod
actiones in infinitum procedant. Oportet igitur esse aliquid quo
habito conatus agentis quiescat. Omne igitur agens agit propter
finem.
5. Item. In his quae agunt propter finem, omnia intermedia inter
primum agens et ultimum finem sunt fines respectu priorum et principia
activa respectu sequentium. Si igitur conatus agentis non est ad
aliquid determinatum, sed actiones, sicut dictum est, procedunt in
infinitum, oportet principia activa in infinitum procedere. Quod est
impossibile, ut supra ostensum est. Necesse est igitur quod conatus
agentis sit ad aliquid determinatum.
6. Adhuc. Omne agens vel agit per naturam, vel per intellectum.
De agentibus autem per intellectum non est dubium quin agant propter
finem: agunt enim praeconcipientes in intellectu id quod per actionem
consequuntur, et ex tali praeconceptione agunt; hoc enim est agere per
intellectum. Sicut autem in intellectu praeconcipiente existit tota
similitudo effectus ad quem per actiones intelligentis pervenitur, ita
in agente naturali praeexistit similitudo naturalis effectus, ex qua
actio ad hunc effectum determinatur: nam ignis generat ignem, et oliva
olivam. Sicut igitur agens per intellectum tendit in finem
determinatum per suam actionem, ita agens per naturam. Omne igitur
agens agit propter finem.
7. Amplius. Peccatum non invenitur nisi in his quae sunt propter
finem: nec enim imputatur alicui ad peccatum si deficiat ab eo ad quod
non est; medico enim imputatur ad peccatum si deficiat a sanando, non
autem aedificatori aut grammatico. Sed peccatum invenimus in his quae
fiunt secundum artem, sicut cum grammaticus non recte loquitur; et in
his quae sunt secundum naturam, sicut patet in partubus monstruosis.
Ergo tam agens secundum naturam, quam agens secundum artem et a
proposito, agit propter finem.
8. Item. Si agens non tenderet ad aliquem effectum determinatum,
omnes effectus essent ei indifferentes. Quod autem indifferenter se
habet ad multa, non magis unum eorum operatur quam aliud: unde a
contingente ad utrumque non sequitur aliquis effectus nisi per aliquid
determinetur ad unum. Impossibile igitur esset quod ageret. Omne
igitur agens tendit ad aliquem determinatum effectum, quod dicitur
finis eius.
9. Sunt autem aliquae actiones quae non videntur esse propter finem,
sicut actiones ludicrae et contemplatoriae, et actiones quae absque
attentione fiunt, sicut confricatio barbae et huiusmodi: ex quibus
aliquis opinari potest quod sit aliquod agens non propter finem. Sed
sciendum quod actiones contemplativae non sunt propter alium finem, sed
ipsae sunt finis. Actiones autem ludicrae interdum sunt finis, cum
quis solum ludit propter delectationem quae in ludo est: quandoque
autem sunt propter finem, ut cum ludimus ut postmodum melius
studeamus. Actiones autem quae fiunt sine attentione, non sunt ab
intellectu, sed ab aliqua subita imaginatione vel naturali principio:
sicut inordinatio humoris pruritum excitantis est causa confricationis
barbae, quae fit sine attentione intellectus. Et haec ad aliquem
finem tendunt, licet praeter ordinem intellectus.
10. Per hoc autem excluditur antiquorum naturalium error; qui
ponebant omnia fieri ex necessitate materiae, causam finalem a rebus
penitus subtrahentes.
|
|