|
1. Ex praemissis autem manifestum esse potest quod ultimum per quod
res unaquaeque ordinatur ad finem, est eius operatio: diversimode
tamen, secundum diversitatem operationis.
2. Nam quaedam operatio est rei ut aliud moventis, sicut calefacere
et secare. Quaedam vero est operatio rei ut ab alio motae, sicut
calefieri et secari. Quaedam vero operatio est perfectio operantis
actu existentis in aliud transmutandum non tendens: quorum primo
differunt a passione et motu; secundo vero, ab actione transmutativa
exterioris materiae. Huiusmodi autem operatio est sicut intelligere,
sentire et velle. Unde manifestum est quod ea quae moventur vel
operantur tantum, sine hoc quod moveant vel faciant, tendunt in
divinam similitudinem quantum ad hoc quod sint in seipsis perfecta;
quae vero faciunt et movent, inquantum huiusmodi, tendunt in divinam
similitudinem in hoc quod sint aliorum causae; quae vero per hoc quod
moventur movent, intendunt divinam similitudinem quantum ad utrumque.
3. Corpora autem inferiora, secundum quod moventur motibus
naturalibus, considerantur ut mota tantum, non autem ut moventia,
nisi per accidens: accidit enim lapidi quod, descendens, aliquod
obvians impellat. Et similiter est in alteratione et aliis motibus.
Unde finis motus eorum est ut consequantur divinam similitudinem
quantum ad hoc quod sint in seipsis perfecta, utpote habentia propriam
formam et proprium ubi.
4. Corpora vero caelestia movent mota. Unde finis motus eorum est
consequi divinam similitudinem quantum ad utrumque. Quantum quidem ad
propriam perfectionem, inquantum corpus caeleste sit in aliquo ubi in
actu in quo prius erat in potentia. Nec propter hoc minus suam
perfectionem consequitur, quamvis ad ubi in quo prius erat actu,
remaneat in potentia. Similiter enim et materia prima in suam
perfectionem tendit per hoc quod acquirit in actu formam quam prius
habebat in potentia, licet et aliam habere desinat quam prius actu
habebat: sic enim successive materia omnes formas suscipit ad quas est
in potentia, ut tota eius potentia reducatur in actum successive, quod
simul fieri non poterat. Unde, cum corpus caeleste sit in potentia ad
ubi sicut materia prima ad formam, perfectionem suam consequitur per
hoc quod eius potentia tota ad ubi reducitur in actum successive, quod
simul non poterat fieri.
5. Inquantum vero movendo movent, est finis motus eorum consequi
divinam similitudinem in hoc quod sint causae aliorum. Sunt autem
aliorum causae per hoc quod causant generationem et corruptionem et
alios motus in istis inferioribus. Motus igitur corporum caelestium,
inquantum movent, ordinantur ad generationem et corruptionem quae est
in istis inferioribus. Non est autem inconveniens quod corpora
caelestia moveant ad generationem horum inferiorum, quamvis haec
inferiora corpora sint caelestibus corporibus indigniora, cum tamen
finem oporteat esse potiorem eo quod est ad finem. Generans enim agit
ad formam generati: cum tamen generatum non sit dignius generante, sed
in agentibus univocis sit eiusdem speciei cum ipso. Intendit enim
generans formam generati, quae est generationis finis, non quasi
ultimum finem: sed similitudinem esse divini in perpetuatione speciei,
et in diffusione bonitatis suae, per hoc quod aliis formam speciei suae
tradit, et aliorum sit causa. Similiter autem corpora caelestia,
licet sint digniora inferioribus corporibus, tamen intendunt
generationem eorum, et formas generatorum in actum educere per suos
motus, non quasi ultimum finem: sed per hoc ad divinam similitudinem
intendentes quasi ad ultimum finem, in hoc quod causae aliorum
existant.
6. Considerandum autem quod unumquodque, inquantum participat
similitudinem divinae bonitatis, quae est obiectum voluntatis eius,
intantum participat de similitudine divinae voluntatis, per quam res
producuntur in esse et conservantur. Superiora autem divinae bonitatis
similitudinem participant simplicius et universalius: inferiora vero
particularius et magis divisim. Unde et inter corpora caelestia et
inferiora non attenditur similitudo secundum aequiparantiam, sicut in
his quae sunt unius speciei: sed sicut universalis agentis ad
particularem effectum. Sicut igitur agentis particularis in istis
inferioribus intentio contrahitur ad bonum huius speciei vel illius,
ita intentio corporis caelestis fertur ad bonum commune substantiae
corporalis, quae per generationem conservatur et multiplicatur et
augetur.
7. Cum vero, ut dictum est, quaelibet res mota, inquantum
movetur, tendat in divinam similitudinem ut sit in se perfecta;
perfectum autem sit unumquodque inquantum fit actu: oportet quod
intentio cuiuslibet in potentia existentis sit ut per motum tendat in
actum. Quanto igitur aliquis actus est posterior et magis perfectus,
tanto principalius in ipsum appetitus materiae fertur. Unde oportet
quod in ultimum et perfectissimum actum quem materia consequi potest,
tendat appetitus materiae quo appetit formam, sicut in ultimum finem
generationis. In actibus autem formarum gradus quidam inveniuntur.
Nam materia prima est in potentia primo ad formam elementi. Sub forma
vero elementi existens est in potentia ad formam mixti: propter quod
elementa sunt materia mixti. Sub forma autem mixti considerata, est
in potentia ad animam vegetabilem: nam talis corporis anima actus est.
Itemque anima vegetabilis est potentia ad sensitivam; sensitiva vero
ad intellectivam. Quod processus generationis ostendit: primo enim in
generatione est fetus vivens vita plantae, postmodum vero vita
animalis, demum vero vita hominis. Post hanc autem formam non
invenitur in generabilibus et corruptibilibus posterior forma et
dignior. Ultimus igitur finis generationis totius est anima humana,
et in hanc tendit materia sicut in ultimam formam. Sunt ergo elementa
propter corpora mixta; haec vero propter viventia; in quibus plantae
sunt propter animalia; animalia vero propter hominem. Homo igitur est
finis totius generationis.
8. Quia vero per eadem res generatur et conservatur in esse,
secundum ordinem praemissum in generationibus rerum est etiam ordo in
conservationibus earundem. Unde videmus quod corpora mixta
sustentantur per elementorum congruas qualitates: plantae vero ex
mixtis corporibus nutriuntur; animalia ex plantis nutrimentum habent;
et quaedam etiam perfectiora et virtuosiora ex quibusdam
imperfectioribus et infirmioribus. Homo vero utitur omnium rerum
generibus ad sui utilitatem. Quibusdam quidem ad esum, quibusdam vero
ad vestitum: unde et a natura nudus est institutus, utpote potens ex
aliis sibi vestitum praeparare; sicut etiam nullum sibi congruum
nutrimentum natura praeparavit nisi lac, ut ex diversis rebus sibi
cibum conquireret. Quibusdam vero ad vehiculum: nam in motus
celeritate, et in fortitudine ad sustinendos labores, multis
animalibus infirmior invenitur, quasi aliis animalibus ad auxilium sibi
praeparatis. Et super hoc omnibus sensibilibus utitur ad
intellectualis cognitionis perfectionem. Unde et de homine in Psalmo
dicitur, ad Deum directo sermone: omnia subiecisti sub pedibus eius.
Et Aristoteles dicit, in I politicorum, quod homo habet naturale
dominium super omnia animalia.
9. Si igitur motio ipsius caeli ordinatur ad generationem; generatio
autem tota ordinatur ad hominem sicut in ultimum finem huius generis:
manifestum est quod finis motionis caeli ordinatur ad hominem sicut in
ultimum finem in genere generabilium et mobilium.
10. Hinc est quod Deuteron. 4-19, dicitur quod Deus corpora
caelestia fecit in ministerium cunctis gentibus.
|
|