|
1. Ex praemissis etiam ostendi potest primum motivum motus caeli esse
aliquid intellectivum.
2. Nihil enim secundum propriam speciem agens intendit formam
altiorem sua forma; intendit enim omne agens sibi simile. Corpus
autem caeleste, secundum quod agit per motum suum, intendit ultimam
formam, quae est intellectus humanus, quae quidem est altior omni
corporali forma, ut ex praemissis patet. Corpus igitur caeli non agit
ad generationem secundum propriam speciem, sicut agens principale, sed
secundum speciem alicuius superioris agentis intellectualis, ad quod se
habet corpus caeleste sicut instrumentum ad agens principale. Agit
autem caelum ad generationem secundum quod movetur. Movetur igitur
corpus caeleste ab aliqua intellectuali substantia.
3. Adhuc. Omne quod movetur, necesse est ab alio moveri, ut
superius probatum est. Corpus igitur caeli ab alio movetur. Aut ergo
illud aliud est omnino separatum ab eo: aut est ei unitum, ita quod
compositum ex caelo et movente dicatur movere seipsum, inquantum una
pars eius est movens et alia mota. Si autem sic est; omne autem
movens seipsum est vivum et animatum: sequitur quod caelum sit
animatum. Non autem alia anima quam intellectuali: non enim
nutritiva, cum in eo non sit generatio et corruptio; neque sensitiva,
cum non habeat organorum diversitatem. Sequitur ergo quod moveatur ab
anima intellectiva. Si autem movetur a motore extrinseco, aut illud
erit corporeum, aut incorporeum. Et si quidem corporeum, non movet
nisi motum: nullum enim corpus movet nisi motum, ut ex superioribus
patet. Oportebit ergo et illud ab alio moveri. Cum autem non sit
procedere in infinitum in corporibus, oportebit devenire ad primum
movens incorporeum. Quod autem est penitus a corpore separatum,
oportet esse intellectuale, ut ex superioribus patet. Motus igitur
caeli, quod est primum corporeum, est ab intellectuali substantia.
4. Item. Corpora gravia et levia moventur a generante et removente
prohibens, ut probatur in VIII physicorum: non enim potest esse
quod forma in eis sit movens et materia mota, nihil enim movetur nisi
corpus. Sicut autem elementorum corpora sunt simplicia, et non est in
eis compositio nisi materiae et formae, ita et corpora caelestia sunt
simplicia. Si igitur moventur sicut gravia et levia, oportet quod
moveantur a generante per se, et a removente prohibens per accidens.
Hoc autem est impossibile: nam illa corpora ingenerabilia sunt,
utpote non habentia contrarietatem; et motus eorum impediri non
possunt. Oportet igitur quod moveantur illa corpora a moventibus per
apprehensionem. Non autem sensitivam, ut ostensum est. Ergo
intellectivam.
5. Amplius. Si principium motus caeli est sola natura, absque
apprehensione aliqua, oportet quod principium motus caeli sit forma
caelestis corporis, sicut et in elementis: licet enim formae simplices
non sint moventes, sunt tamen principia motuum, ad eas enim
consequuntur motus naturales, sicut et omnes aliae naturales
proprietates. Non autem potest esse quod motus caelestis sequatur
formam caelestis corporis sicut principium activum. Sic enim forma est
principium motus localis, inquantum alicui corpori, secundum suam
formam, debetur aliquis locus, in quem movetur ex vi suae formae
tendentis in locum illum, quam quia dat generans, dicitur esse motor:
sicut igni secundum suam formam competit esse sursum. Corpori autem
caelesti, secundum suam formam, non magis congruit unum ubi quam
aliud. Non igitur motus caelestis principium est sola natura.
Oportet igitur quod principium motus eius sit aliquid per
apprehensionem movens.
6. Adhuc. Natura semper ad unum tendit: unde quae sunt a natura,
semper sunt eodem modo, nisi impediantur; quod est in paucioribus.
Quod igitur ex sui ratione habet difformitatem, impossibile est quod
sit finis in quem tendit natura. Motus autem secundum rationem suam
est huiusmodi: quod enim movetur, inquantum huiusmodi, dissimiliter
se habet et nunc et prius. Impossibile est igitur quod natura intendat
motum propter seipsum. Intendit igitur quietem per motum, quae se
habet ad motum sicut unum ad multa: quiescit enim quod similiter se
habet nunc et prius. Si igitur motus caeli sit a natura tantum, esset
ordinatus in aliquam quietem. Cuius contrarium apparet: cum sit
continuus. Non est igitur motus caeli a natura sicut a principio
activo, sed magis a substantia intelligente.
7. Item. Omni motui qui est a natura sicut a principio activo,
oportet quod, si accessus ad aliquid est naturalis, quod recessus ab
eodem sit innaturalis et contra naturam: sicut grave accedit deorsum
naturaliter, recedit autem inde contra naturam. Si igitur motus caeli
esset naturalis, cum tendat ad occidentem naturaliter, contra naturam
ab occidente recedens in orientem rediret. Hoc autem est impossibile:
in motu enim caelesti nihil est violentum et contra naturam.
Impossibile est igitur quod principium activum motus caelestis sit
natura. Est igitur principium activum eius aliqua vis apprehensiva,
et per intellectum, ut ex praedictis patet. Movetur igitur corpus
caeleste a substantia intellectuali.
8. Non tamen est negandum motum caelestem esse naturalem. Dicitur
enim esse motus aliquis naturalis, non solum propter activum
principium, sed etiam propter passivum: sicut patet in generatione
simplicium corporum. Quae quidem non potest dici naturalis ratione
principii activi: movetur enim id naturaliter a principio activo cuius
principium activum est intra, natura enim est principium motus in eo in
quo est; principium autem activum in generatione simplicis corporis est
extra. Non est igitur naturalis ratione principii activi, sed solum
ratione principii passivi, quod est materia, cui inest naturalis
appetitus ad formam naturalem. Sic ergo motus caelestis corporis,
quantum ad activum principium, non est naturalis, sed magis
voluntarius et intellectualis: quantum vero ad principium passivum est
naturalis, nam corpus caeleste habet naturalem aptitudinem ad talem
motum.
9. Hoc autem manifeste apparet si habitudo consideretur caelestis
corporis ad suum ubi. Patitur enim et movetur unumquodque secundum
quod est in potentia, agit vero et movet secundum quod est actu.
Corpus autem caeleste, secundum suam substantiam consideratum,
invenitur ut in potentia indifferenter se habens ad quodlibet ubi,
sicut materia prima ad quamlibet formam, sicut praedictum est. Aliter
autem est de corpore gravi et levi, quod, in sua natura consideratum,
non est indifferens ad omnem locum, sed ex ratione suae formae
determinatur sibi locus. Natura igitur corporis gravis et levis est
principium activum motus eius: natura vero corporis caelestis est motus
ipsius passivum principium. Unde non debet alicui videri quod
violenter moveatur, sicut corpora gravia et levia, quae a nobis
moventur per intellectum. Corporibus enim gravibus et levibus inest
naturalis aptitudo ad contrarium motum ei quo moventur a nobis, et ideo
a nobis moventur per violentiam: licet motus corporis animalis, quo
movetur ab anima, non sit ei violentus inquantum est animatum, etsi
sit ei violentus inquantum est grave quoddam. Corpora autem caelestia
non habent aptitudinem ad motum contrarium, sed ad illum quo moventur a
substantia intelligente. Unde simul est voluntarius, quantum ad
principium activum; et naturalis, quantum ad principium passivum.
10. Quod autem motus caeli est voluntarius secundum activum
principium, non repugnat unitati et conformitati caelestis motus, ex
hoc quod voluntas ad multa se habet, et non est determinata ad unum.
Quia sicut natura determinatur ad unum per suam virtutem, ita voluntas
determinatur ad unum per suam sapientiam, qua voluntas dirigitur
infallibiliter ad unum finem.
11. Patet etiam ex praemissis quod in motu caelesti non est contra
naturam neque accessus ad aliquod ubi, neque recessus ab eo. Hoc enim
accidit in motu gravium et levium propter duo: primo quidem, quia
intentio naturae est determinata in gravibus et levibus ad unum locum,
unde, sicut naturaliter tendit in ipsum, ita contra naturam recedit ab
eo. Secundo, quia duo motus quorum unus accedit ad terminum, et
alter recedit, sunt contrarii. Si autem accipiatur in motu gravium et
levium non ultimus locus, sed medius, sicut ad ipsum acceditur
naturaliter, ita ab ipso naturaliter receditur: quia totum stat sub
una intentione naturae; et non sunt motus contrarii, sed unus et
continuus. Ita autem est in motu caelestium corporum: quia naturae
intentio non est ad aliquod ubi determinatum, ut iam dictum est; motus
etiam quo recedit corpus circulariter motum ab aliquo signo, non est
contrarius motui quo illuc accedit, sed est unus motus et continuus.
Unde quodlibet ubi in motu caeli est sicut medium, et non sicut
extremum in motu recto.
12. Non differt autem, quantum ad praesentem intentionem, utrum
corpus caeleste moveatur a substantia intellectuali coniuncta, quae sit
anima eius, vel a substantia separata; et utrum unumquodque corporum
caelestium moveatur a Deo immediate, vel nullum, sed mediantibus
substantiis intellectualibus creatis; aut primum tantum immediate a
Deo, alia vero mediantibus substantiis creatis; dummodo habeatur quod
motus caelestis est a substantia intellectuali.
|
|