|
1. Si autem corpus caeleste a substantia intellectuali movetur, ut
ostensum est; motus autem corporis caelestis ordinatur ad generationem
in inferioribus: necesse est quod generationes et motus istorum
inferiorum procedant ex intentione substantiae intelligentis. In idem
enim fertur intentio principalis agentis, et instrumenti. Caelum
autem est causa inferiorum motuum secundum suum motum, quo movetur a
substantia intellectuali. Sequitur ergo quod sit sicut instrumentum
intellectualis substantiae. Sunt igitur formae et motus inferiorum
corporum a substantia intellectuali causatae et intentae sicut a
principali agente, a corpore vero caelesti sicut ab instrumento.
2. Oportet autem quod species eorum quae causantur et intenduntur ab
intellectuali agente, praeexistant in intellectu ipsius: sicut formae
artificiatorum praeexistunt in intellectu artificis, et ex eis
deriventur in effectus. Omnes igitur formae quae sunt in istis
inferioribus, et omnes motus, derivantur a formis intellectualibus
quae sunt in intellectu alicuius substantiae, vel aliquarum. Et
propter hoc dicit Boetius, in libro de Trin., quod formae quae sunt
in materia, venerunt a formis quae sunt sine materia. Et quantum ad
hoc verificatur dictum Platonis, quod formae separatae sunt principia
formarum quae sunt in materia: licet Plato posuerit eas per se
subsistentes, et causantes immediate formas sensibilium; nos vero
ponamus eas in intellectu existentes, et causantes formas inferiores
per motum caeli.
3. Quia vero omne quod movetur ab aliquo per se, non secundum
accidens, dirigitur ab eo in finem sui motus; corpus autem caeleste
movetur a substantia intellectuali; corpus autem caeleste causat per
sui motum omnes motus in istis inferioribus: necessarium est quod
corpus caeleste dirigatur in finem sui motus per substantiam
intellectualem, et per consequens omnia inferiora corpora in proprios
fines.
4. Sic igitur non est difficile videre qualiter naturalia corpora
cognitione carentia moveantur et agant propter finem. Tendunt enim in
finem sicut directa in finem a substantia intelligente, per modum quo
sagitta tendit ad signum directa a sagittante. Sicut enim sagitta
consequitur inclinationem ad finem determinatum ex impulsione
sagittantis, ita corpora naturalia consequuntur inclinationem in fines
naturales ex moventibus naturalibus, ex quibus sortiuntur suas formas
et virtutes et motus.
5. Unde etiam patet quod quodlibet opus naturae est opus substantiae
intelligentis: nam effectus principalius attribuitur primo moventi
dirigenti in finem, quam instrumentis ab eo directis. Et propter hoc
operationes naturae inveniuntur ordinate procedere ad finem, sicut
operationes sapientis.
6. Planum igitur fit quod ea etiam quae cognitione carent, possunt
operari propter finem; et appetere bonum naturali appetitu; et
appetere divinam similitudinem; et propriam perfectionem. Non est
autem differentia sive hoc sive illud dicatur. Nam per hoc quod
tendunt in suam perfectionem, tendunt ad bonum: cum unumquodque in
tantum bonum sit in quantum est perfectum. Secundum vero quod tendit
ad hoc quod sit bonum, tendit in divinam similitudinem: Deo enim
assimilatur aliquid inquantum bonum est. Bonum autem hoc vel illud
particulare habet quod sit appetibile inquantum est similitudo primae
bonitatis. Propter hoc igitur tendit in proprium bonum, quia tendit
in divinam similitudinem, et non e converso. Unde patet quod omnia
appetunt divinam similitudinem quasi ultimum finem.
7. Bonum autem suum cuiuslibet rei potest accipi multipliciter. Uno
quidem modo, secundum quod est eius proprium ratione individui. Et
sic appetit animal suum bonum cum appetit cibum, quo in esse
conservatur. Alio modo, secundum quod est eius ratione speciei. Et
sic appetit proprium bonum animal inquantum appetit generationem prolis
et eius nutritionem, vel quicquid aliud operetur ad conservationem vel
defensionem individuorum suae speciei. Tertio vero modo, ratione
generis. Et sic appetit proprium bonum in causando agens aequivocum:
sicut caelum. Quarto autem modo, ratione similitudinis analogiae
principiatorum ad suum principium. Et sic Deus, qui est extra
genus, propter suum bonum omnibus rebus dat esse.
8. Ex quo patet quod quanto aliquid est perfectioris virtutis, et
eminentius in gradu bonitatis, tanto appetitum boni communiorem habet,
et magis in distantibus a se bonum quaerit et operatur. Nam imperfecta
ad solum bonum proprii individui tendunt; perfecta vero ad bonum
speciei; perfectiora vero ad bonum generis; Deus autem, qui est
perfectissimus in bonitate, ad bonum totius entis. Unde non immerito
dicitur a quibusdam quod bonum, inquantum huiusmodi, est diffusivum:
quia quanto aliquid invenitur melius, tanto ad remotiora bonitatem suam
diffundit. Et quia in quolibet genere quod est perfectissimum est
exemplar et mensura omnium quae sunt illius generis, oportet quod
Deus, qui est in bonitate perfectissimus et suam bonitatem
communissime diffundens, in sua diffusione sit exemplar omnium
bonitatem diffundentium. Inquantum autem unumquodque bonitatem
diffundit in alia, fit aliorum causa. Hinc etiam patet quod
unumquodque tendens ad hoc quod sit aliorum causa, tendit in divinam
similitudinem, et nihilominus tendit in suum bonum.
9. Non est ergo inconveniens si motus corporum caelestium, et
actiones motorum eorum, dicantur esse aliqualiter propter haec corpora
quae generantur et corrumpuntur, quae sunt eis indigniora. Non enim
sunt propter haec sicut propter ultimum finem: sed, intendentes horum
generationem, intendunt suum bonum, et divinam similitudinem tanquam
ultimum finem.
|
|