|
1. Cum autem omnes creaturae, etiam intellectu carentes, ordinentur
in Deum sicut in finem ultimum; ad hunc autem finem pertingunt omnia
inquantum de similitudine eius aliquid participant: intellectuales
creaturae aliquo specialiori modo ad ipsum pertingunt, scilicet per
propriam operationem intelligendo ipsum. Unde oportet quod hoc sit
finis intellectualis creaturae, scilicet intelligere Deum.
2. Ultimus enim finis cuiuslibet rei est Deus, ut ostensum est.
Intendit igitur unumquodque sicut ultimo fini Deo coniungi quanto
magis sibi possibile est. Vicinius autem coniungitur aliquid Deo per
hoc quod ad ipsam substantiam eius aliquo modo pertingit, quod fit dum
aliquid quis cognoscit de divina substantia, quam dum consequitur eius
aliquam similitudinem. Substantia igitur intellectualis tendit in
divinam cognitionem sicut in ultimum finem.
3. Item. Propria operatio cuiuslibet rei est finis eius: est enim
secunda perfectio ipsius; unde quod ad propriam operationem bene se
habet, dicitur virtuosum et bonum. Intelligere autem est propria
operatio substantiae intellectualis. Ipsa igitur est finis eius.
Quod igitur est perfectissimum in hac operatione, hoc est ultimus
finis: et praecipue in operationibus quae non ordinantur ad aliqua
operata, sicut est intelligere et sentire. Cum autem huiusmodi
operationes ex obiectis speciem recipiant, per quae etiam
cognoscuntur, oportet quod tanto sit perfectior aliqua istarum
operationum, quanto eius obiectum est perfectius. Et sic intelligere
perfectissimum intelligibile, quod Deus est, est perfectissimum in
genere huius operationis quae est intelligere. Cognoscere igitur Deum
intelligendo est ultimus finis cuiuslibet intellectualis substantiae.
4. Potest autem aliquis dicere intellectualis quidem substantiae
ultimum finem consistere in intelligendo optimum intelligibile: non
tamen illud quod est optimum intelligibile huius vel illius
intellectualis substantiae, est optimum intelligibile simpliciter, sed
quanto aliqua intellectualis substantia est altior, tanto suum
intelligibile optimum est altius. Et ideo forte suprema intellectualis
substantia creata habet pro intelligibili optimo illud quod est optimum
simpliciter, unde eius felicitas erit in intelligendo Deum:
cuiuslibet vero inferioris substantiae intellectualis felicitas erit
intelligere aliquod inferius intelligibile, quod est tamen altissimum
eorum quae ab ipsa intelliguntur. Et praecipue intellectus humani
videtur quod non sit intelligere optimum intelligibile simpliciter,
propter eius debilitatem: habet enim se ad cognoscendum illud quod est
maximum intelligibile sicut oculus noctuae ad solem.
5. Sed manifeste apparet quod finis cuiuslibet substantiae
intellectualis, etiam infimae, est intelligere Deum. Ostensum est
enim supra quod omnium entium ultimus finis in quem tendunt, est
Deus. Intellectus autem humanus, etsi sit infimus in ordine
intellectualium substantiarum, est tamen superior omnibus intellectu
carentibus. Cum ergo nobilioris substantiae non sit ignobilior finis,
erit etiam intellectus humani finis ipse Deus. Unumquodque autem
intelligens consequitur suum finem ultimum per hoc quod ipsum
intelligit, ut ostensum est. Intelligendo igitur pertingit
intellectus humanus ad Deum sicut ad finem.
6. Adhuc. Sicut res intellectu carentes tendunt in Deum sicut in
finem per viam assimilationis, ita substantiae intellectuales per viam
cognitionis, ut ex praedictis patet. Res autem intellectu carentes,
etsi tendant in similitudinem proximorum agentium, non tamen ibi
quiescit naturae intentio, sed habet pro fine assimilationem ad summum
bonum, ut ex dictis patet, etsi imperfectissime ad hanc similitudinem
possint pertingere. Intellectus igitur quantumcumque modicum possit de
divina cognitione percipere, illud erit sibi pro ultimo fine, magis
quam perfecta cognitio inferiorum intelligibilium.
7. Amplius. Unumquodque maxime desiderat suum finem ultimum.
Intellectus autem humanus magis desiderat, et amat, et delectatur in
cognitione divinorum, quamvis modicum quidem de illis percipere
possit, quam in perfecta cognitione quam habet de rebus infimis. Est
igitur ultimus finis hominis intelligere quoquo modo Deum.
8. Adhuc. Unumquodque tendit in divinam similitudinem sicut in
proprium finem. Illud igitur per quod unumquodque maxime Deo
assimilatur, est ultimus finis eius. Deo autem assimilatur maxime
creatura intellectualis per hoc quod intellectualis est: hanc enim
similitudinem habet prae ceteris creaturis, et haec includit omnes
alias. In genere autem huius similitudinis magis assimilatur Deo
secundum quod intelligit actu, quam secundum quod intelligit in habitu
vel potentia: quia Deus semper actu intelligens est, ut in primo
probatum est. Et in hoc quod intelligit actu, maxime assimilatur Deo
secundum quod intelligit ipsum Deum: nam ipse Deus intelligendo se
intelligit omnia alia, ut in primo probatum est. Intelligere igitur
Deum est ultimus finis omnis intellectualis substantiae.
9. Item. Quod est tantum propter aliud diligibile, est propter
illud quod est tantum propter se diligibile: non enim est abire in
infinitum in appetitu naturae, quia desiderium naturae frustraretur,
cum non sit possibile pertransire infinita. Omnes autem scientiae et
artes et potentiae practicae sunt tantum propter aliud diligibiles: nam
in eis finis non est scire, sed operari. Scientiae autem speculativae
sunt propter seipsas diligibiles: nam finis earum est ipsum scire.
Nec invenitur aliqua actio in rebus humanis quae non ordinetur ad alium
finem, nisi consideratio speculativa. Nam etiam ipsae actiones
ludicrae, quae videntur absque fine fieri, habent aliquem finem
debitum, scilicet ut per eas quodammodo mente relevati, magis simus
postmodum potentes ad studiosas operationes: alias esset semper
ludendum, si ludus propter se quaereretur, quod est inconveniens.
Ordinantur igitur artes practicae ad speculativas, et similiter omnis
humana operatio ad speculationem intellectus, sicut ad finem. In
omnibus autem scientiis et artibus ordinatis ad illam videtur pertinere
ultimus finis quae est praeceptiva et architectonica aliarum: sicut ars
gubernatoria, ad quam pertinet finis navis, qui est usus ipsius, est
architectonica et praeceptiva respectu navisfactivae. Hoc autem modo
se habet philosophia prima ad alias scientias speculativas, nam ab ipsa
omnes aliae dependent, utpote ab ipsa accipientes sua principia, et
directionem contra negantes principia: ipsaque prima philosophia tota
ordinatur ad Dei cognitionem sicut ad ultimum finem, unde et scientia
divina nominatur. Est ergo cognitio divina finis ultimus omnis humanae
cognitionis et operationis.
10. Adhuc. In omnibus agentibus et moventibus ordinatis oportet
quod finis primi agentis et motoris sit ultimus finis omnium: sicut
finis ducis exercitus est finis omnium sub eo militantium. Inter omnes
autem hominis partes, intellectus invenitur superior motor: nam
intellectus movet appetitum, proponendo ei suum obiectum; appetitus
autem intellectivus, qui est voluntas, movet appetitus sensitivos,
qui sunt irascibilis et concupiscibilis, unde et concupiscentiae non
obedimus nisi voluntatis imperium adsit; appetitus autem sensitivus,
adveniente consensu voluntatis, movet iam corpus. Finis igitur
intellectus est finis omnium actionum humanarum. Finis autem et bonum
intellectus est verum: et per consequens ultimus finis primum verum.
Est igitur ultimus finis totius hominis, et omnium operationum et
desideriorum eius, cognoscere primum verum, quod est Deus.
11. Amplius. Naturaliter inest omnibus hominibus desiderium
cognoscendi causas eorum quae videntur: unde propter admirationem eorum
quae videbantur, quorum causae latebant, homines primo philosophari
coeperunt, invenientes autem causam quiescebant. Nec sistit
inquisitio quousque perveniatur ad primam causam: et tunc perfecte nos
scire arbitramur quando primam causam cognoscimus. Desiderat igitur
homo naturaliter cognoscere primam causam quasi ultimum finem. Prima
autem omnium causa Deus est. Est igitur ultimus finis hominis
cognoscere Deum.
12. Praeterea. Cuiuslibet effectus cogniti naturaliter homo scire
causam desiderat. Intellectus autem humanus cognoscit ens universale.
Desiderat igitur naturaliter cognoscere causam eius, quae solum Deus
est, ut in secundo probatum est. Non est autem aliquis assecutus
finem ultimum quousque naturale desiderium quiescat. Non sufficit
igitur ad felicitatem humanam, quae est ultimus finis, qualiscumque
intelligibilis cognitio, nisi divina cognitio adsit, quae terminat
naturale desiderium sicut ultimus finis. Est igitur ultimus finis
hominis ipsa Dei cognitio.
13. Amplius. Corpus, quod naturali appetitu tendit in suum ubi,
tanto vehementius et velocius movetur, quanto magis appropinquat fini:
unde probat Aristoteles in I de caelo, quod motus naturalis rectus
non potest esse ad infinitum, quia non magis moveretur postea quam
prius. Quod igitur vehementius in aliquid tendit post quam prius, non
movetur ad infinitum, sed ad aliquid determinatum tendit. Hoc autem
invenimus in desiderio sciendi: quanto enim aliquis plura scit, tanto
maiori desiderio affectat scire. Tendit igitur desiderium naturale
hominis in sciendo ad aliquem determinatum finem. Hoc autem non potest
esse aliud quam nobilissimum scibile, quod Deus est. Est igitur
cognitio divina finis ultimus hominis.
14. Ultimus autem finis hominis, et cuiuslibet intellectualis
substantiae, felicitas sive beatitudo nominatur: hoc enim est quod
omnis substantia intellectualis desiderat tanquam ultimum finem, et
propter se tantum. Est igitur beatitudo et felicitas ultima cuiuslibet
substantiae intellectualis cognoscere Deum.
15. Hinc est quod dicitur Matth. 5-8: beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt. Et Ioan. 17-3: haec est vita
aeterna, ut cognoscant te, Deum verum.
16. Huic etiam sententiae Aristoteles in ultimo Ethicorum,
concordat, ubi ultimam hominis felicitatem dicit esse speculativam,
quantum ad speculationem optimi speculabilis.
|
|