|
1. Quia vero intellectualis substantia sua operatione pertingit ad
Deum non solum intelligendo, sed etiam per actum voluntatis,
desiderando et amando ipsum et in ipso delectationem habendo, potest
alicui videri quod ultimus finis, et ultima hominis felicitas, non sit
in cognoscendo Deum, sed magis in amando, vel aliquo alio actu
voluntatis se habendo ad ipsum:
2. Praecipue cum obiectum voluntatis sit bonum, quod habet rationem
finis; verum autem, quod est obiectum intellectus, non habet rationem
finis nisi inquantum et ipsum est bonum. Unde non videtur homo
consequi ultimum finem per actum intellectus, sed magis per actum
voluntatis.
3. Praeterea. Ultima perfectio operationis est delectatio, quae
perficit operationem sicut pulchritudo iuventutem, ut in X Eth.
philosophus dicit. Si igitur perfecta operatio est ultimus finis,
videtur quod ultimus finis magis sit secundum operationem voluntatis
quam intellectus.
4. Adhuc. Delectatio videtur ita propter se desiderari quod nunquam
propter aliud: stultum enim est quaerere ab aliquo quare velit
delectari. Haec autem est conditio ultimi finis: ut scilicet propter
se quaeratur. Est igitur ultimus finis magis in operatione voluntatis
quam intellectus, ut videtur.
5. Item. In appetitu ultimi finis maxime omnes concordant: cum sit
naturalis. Plures autem quaerunt delectationem quam cognitionem.
Magis igitur videtur esse finis delectatio quam cognitio.
6. Amplius. Voluntas videtur esse altior potentia quam
intellectus: nam voluntas movet intellectum ad suum actum; intellectus
enim actu considerat quae habitu tenet, cum aliquis voluerit. Actio
igitur voluntatis videtur nobilior quam actio intellectus. Magis
igitur videtur ultimus finis, quae est beatitudo, consistere in actu
voluntatis quam in actu intellectus.
7. Hoc autem esse impossibile manifeste ostenditur.
8. Cum enim beatitudo sit proprium bonum intellectualis naturae,
oportet quod secundum id intellectuali naturae conveniat quod est sibi
proprium. Appetitus autem non est proprium intellectualis naturae,
sed omnibus rebus inest: licet sit diversimode in diversis. Quae
tamen diversitas procedit ex hoc quod res diversimode se habent ad
cognitionem. Quae enim omnino cognitione carent, habent appetitum
naturalem tantum. Quae vero habent cognitionem sensitivam, et
appetitum sensibilem habent, sub quo irascibilis et concupiscibilis
continetur. Quae vero habent cognitionem intellectivam, et appetitum
cognitioni proportionalem habent, scilicet voluntatem. Voluntas
igitur, secundum quod est appetitus, non est proprium intellectualis
naturae: sed solum secundum quod ab intellectu dependet. Intellectus
autem secundum se proprius est intellectuali naturae. Beatitudo igitur
vel felicitas in actu intellectus consistit substantialiter et
principaliter, magis quam in actu voluntatis.
9. Adhuc. In omnibus potentiis quae moventur a suis obiectis,
obiecta sunt naturaliter priora actibus illarum potentiarum: sicut
motor naturaliter prior est quam moveri ipsius mobilis. Talis autem
potentia est voluntas: appetibile enim movet appetitum. Obiectum
igitur voluntatis est prius naturaliter quam actus eius. Primum igitur
eius obiectum praecedit omnem actum ipsius. Non potest ergo actus
voluntatis primum volitum esse. Hoc autem est ultimus finis, qui est
beatitudo. Impossibile est igitur quod beatitudo sive felicitas sit
ipse actus voluntatis.
10. Praeterea. In omnibus potentiis quae possunt converti in suos
actus, prius oportet quod actus illius potentiae feratur in obiectum
aliud, et postmodum feratur in suum actum. Si enim intellectus
intelligit se intelligere, prius oportet poni quod intelligat rem
aliquam, et consequenter quod intelligat se intelligere: nam ipsum
intelligere quod intellectus intelligit, alicuius obiecti est; unde
oportet quod vel procedatur in infinitum, vel, si est devenire ad
primum intellectum, hoc non erit ipsum intelligere, sed aliqua res
intelligibilis. Similiter oportet quod primum volitum non sit ipsum
velle, sed aliquid aliud bonum. Primum autem volitum intellectualis
naturae est ipsa beatitudo sive felicitas: nam propter hanc volumus
quaecumque volumus. Impossibile est igitur felicitatem essentialiter
in actu voluntatis consistere.
11. Amplius. Unumquodque secundum ea quae constituunt substantiam
eius, habet naturae suae veritatem: differt enim verus homo a picto
per ea quae substantiam hominis constituunt. Vera autem beatitudo non
differt a falsa secundum actum voluntatis: nam eodem modo se habet
voluntas in desiderando vel amando vel delectando, quicquid sit illud
quod sibi proponitur ut summum bonum, sive vere sive falso; utrum
autem vere sit summum bonum quod ut tale proponitur vel falso, hoc
differt ex parte intellectus. Beatitudo igitur, sive felicitas, in
intellectu essentialiter magis quam in actu voluntatis consistit.
12. Item. Si aliquis actus voluntatis esset ipsa felicitas, hic
actus esset aut desiderare, aut amare, aut delectari. Impossibile
est autem quod desiderare sit ultimus finis. Est enim desiderium
secundum quod voluntas tendit in id quod nondum habet: hoc autem
contrariatur rationi ultimi finis. Amare etiam non potest esse ultimus
finis. Amatur enim bonum non solum quando habetur, sed etiam quando
non habetur, ex amore enim est quod non habitum desiderio quaeratur:
et si amor iam habiti perfectior sit, hoc causatur ex hoc quod bonum
amatum habetur. Aliud igitur est habere bonum quod est finis, quam
amare, quod ante habere est imperfectum, post habere vero perfectum.
Similiter autem nec delectatio est ultimus finis. Ipsum enim habere
bonum causa est delectationis: vel dum bonum nunc habitum sentimus;
vel dum prius habitum memoramur; vel dum in futuro habendum speramus.
Non est igitur delectatio ultimus finis. Nullus ergo actus voluntatis
potest esse substantialiter ipsa felicitas.
13. Adhuc. Si delectatio esset ultimus finis, ipsa secundum
seipsam esset appetenda. Hoc autem est falsum. Refert enim quae
delectatio appetatur ex eo ad quod consequitur delectatio: nam
delectatio quae consequitur bonas et appetendas operationes, bona est
et appetenda; quae autem malas, mala et fugienda. Habet igitur quod
sit bona et appetenda ex alio. Non est igitur ipsa ultimus finis, qui
est felicitas.
14. Adhuc. Rectus ordo rerum convenit cum ordine naturae: nam res
naturales ordinantur in suum finem absque errore. In naturalibus autem
est delectatio propter operationem, et non e converso. Videmus enim
quod natura illis operationibus animalium delectationem apposuit quae
sunt manifeste ad fines necessarios ordinatae, sicut in usu ciborum,
qui ordinatur ad conservationem individui, et in usu venereorum, qui
ordinatur ad conservationem speciei: nisi enim adesset delectatio,
animalia a praedictis usibus necessariis abstinerent. Impossibile ergo
est quod delectatio sit ultimus finis.
15. Item. Delectatio nihil aliud esse videtur quam quietatio
voluntatis in aliquo bono convenienti, sicut desiderium est inclinatio
voluntatis in aliquod bonum consequendum. Sicut autem homo per
voluntatem inclinatur in finem et quietatur in illo, ita corpora
naturalia habent inclinationes naturales in fines proprios, quae quidem
quietantur fine iam adepto. Ridiculum autem est dicere quod finis
motus corporis gravis non sit esse in loco proprio, sed quietatio
inclinationis qua in hoc tendebat. Si enim hoc principaliter natura
intenderet ut inclinatio quietaretur, non daret eam; dat autem eam ut
per hoc tendat in locum proprium; quo consecuto, quasi fine, sequitur
inclinationis quietatio. Et sic quietatio talis non est finis, sed
concomitans finem. Nec igitur delectatio est finis ultimus, sed
concomitans ipsum. Multo igitur magis nec aliquis voluntatis actus est
felicitas.
16. Adhuc. Si alicuius rei sit aliqua res exterior finis, illa
eius operatio dicetur etiam finis ultimus per quam primo consequitur rem
illam: sicut his quibus pecunia est finis, dicitur etiam possidere
pecuniam finis, non autem amare, neque concupiscere. Finis autem
ultimus substantiae intellectualis est Deus. Illa igitur operatio
hominis est substantialiter eius beatitudo vel felicitas, per quam
primo attingit ad Deum. Hoc autem est intelligere: nam velle non
possumus quod non intelligimus. Est igitur ultima felicitas hominis in
cognoscendo Deum per intellectum substantialiter, non in actu
voluntatis.
17. Iam igitur per ea quae dicta sunt, patet solutio in contrarium
obiectorum.
18. Non enim, si felicitas per hoc quod habet rationem summi boni,
est obiectum voluntatis, propter hoc necesse est quod sit
substantialiter ipse actus voluntatis: ut prima ratio procedebat.
Immo ex hoc ipso quod est primum obiectum, sequitur quod non sit actus
eius, ut ex dictis apparet.
19. Neque etiam oportet quod omne id quo res quocumque modo
perficitur, sit finis illius rei: sicut secunda ratio procedebat.
Est enim aliquid perfectio alicuius dupliciter: uno modo, ut habentis
iam speciem; alio modo, ut ad speciem habendam. Sicut perfectio
domus secundum quod iam habet speciem, est id ad quod species domus
ordinatur, scilicet habitatio: non enim domus fieret nisi propter
hoc; unde et in definitione domus oportet hoc poni, si debeat
definitio esse perfecta. Perfectio vero ad speciem domus, est tam id
quod ordinatur ad speciem constituendam, sicut principia substantialia
ipsius; quam id quod ordinatur ad speciei conservationem, sicut
apodiacula, quae fiunt ad sustentationem domus; quam etiam illa quae
faciunt ad hoc quod usus domus sit convenientior, sicut pulchritudo
domus. Illud igitur quod est perfectio rei secundum quod iam habet
speciem, est finis ipsius: ut habitatio est finis domus. Et
similiter propria operatio cuiuslibet rei, quae est quasi usus eius,
est finis ipsius. Quae autem sunt perfectiones rei ad speciem, non
sunt finis rei: immo res est finis ipsarum; materia enim et forma sunt
propter speciem. Licet enim forma sit finis generationis, non tamen
est finis iam generati et speciem habentis: immo ad hoc quaeritur forma
ut species sit completa. Similiter conservantia rem in sua specie, ut
sanitas et vis nutritiva, licet perficiant animal, non tamen sunt
finis animalis, sed magis e converso. Ea etiam quibus aptatur res ad
proprias operationes speciei perficiendas, et ad debitum finem
congruentius consequendum, non sunt finis rei, sed magis e converso:
sicut pulchritudo hominis, et robur corporis, et alia huiusmodi, de
quibus dicit philosophus, in I Ethicorum, quod organice deserviunt
felicitati. Delectatio autem est perfectio operationis, non ita quod
ad ipsam ordinetur operatio secundum suam speciem, sed ordinatur ad
alios fines, sicut comestio ordinatur secundum suam speciem ad
conservationem individui: sed est similis perfectioni quae ordinatur ad
speciem rei; nam propter delectationem attentius et decentius
operationi insistimus in qua delectamur. Unde in X Ethicorum
philosophus dicit quod delectatio perficit operationem sicut decor
iuventutem, qui quidem est propter eum cui inest iuventus, et non e
converso.
20. Neque autem quod delectationem non propter aliud volunt homines
sed propter seipsam, est sufficiens signum quod delectatio sit ultimus
finis: sicut tertia ratio concludebat. Nam delectatio, etsi non sit
ultimus finis, est tamen ultimum finem concomitans: cum ex adeptione
finis delectatio consurgat.
21. Non autem plures quaerunt delectationem quae est in
cognoscendo, quam cognitionem. Sed plures sunt qui quaerunt
delectationes sensibiles quam cognitionem intellectus et delectationem
ipsam consequentem: quia ea quae exterius sunt, magis nota pluribus
existunt, eo quod a sensibilibus incipit humana cognitio.
22. Quod autem quinta ratio proponit, voluntatem esse altiorem
intellectu, quasi eius motivam, falsum esse manifestum est. Nam
primo et per se intellectus movet voluntatem: voluntas enim, inquantum
huiusmodi, movetur a suo obiecto, quod est bonum apprehensum.
Voluntas autem movet intellectum quasi per accidens, inquantum
scilicet intelligere ipsum apprehenditur ut bonum, et sic desideratur a
voluntate, ex quo sequitur quod intellectus actu intelligit. Et in
hoc ipso intellectus voluntatem praecedit: nunquam enim voluntas
desideraret intelligere nisi prius intellectus ipsum intelligere
apprehenderet ut bonum. Et iterum, voluntas movet intellectum ad
operandum in actu per modum quo agens movere dicitur; intellectus autem
voluntatem per modum quo finis movet, nam bonum intellectum est finis
voluntatis; agens autem est posterior in movendo quam finis, nam agens
non movet nisi propter finem. Unde apparet intellectum simpliciter
esse altiorem voluntate: voluntatem vero intellectu per accidens et
secundum quid.
|
|