|
1. Ex praemissis autem apparet quod impossibile est felicitatem
humanam consistere in delectationibus corporalibus, quarum praecipuae
sunt in cibis et venereis.
2. Ostensum est enim quod secundum naturae ordinem delectatio est
propter operationem, et non e converso. Si igitur operationes non
fuerint ultimus finis, delectationes consequentes eas neque sunt
ultimus finis, neque concomitantes ultimum finem. Constat autem quod
operationes quas consequuntur praedictae delectationes, non sunt
ultimus finis: ordinantur enim ad aliquos fines manifestos; sicut
comestio ad conservationem corporis, coitus autem ad generationem
prolis. Delectationes igitur praemissae non sunt ultimus finis, neque
ultimum finem concomitantes. Non est igitur in his ponenda felicitas.
3. Adhuc. Voluntas est superior quam appetitus sensitivus: movet
enim ipsum, sicut superius dictum est. In actu autem voluntatis non
consistit felicitas, sicut iam supra ostensum est. Multo igitur minus
in delectationibus praedictis, quae sunt in appetitu sensitivo.
4. Amplius. Felicitas est quoddam bonum hominis proprium: non enim
bruta possunt dici felicia, nisi abusive. Delectationes autem
praemissae sunt communes hominibus et brutis. Non est igitur in eis
ponenda felicitas.
5. Item. Ultimus finis est nobilissimum eorum quae ad rem
pertinent: habet enim rationem optimi. Hae autem delectationes non
conveniunt homini secundum id quod est nobilissimum in ipso, quod est
intellectus, sed secundum sensum. Non est igitur in talibus
delectationibus ponenda felicitas.
6. Praeterea. Summa perfectio hominis esse non potest in hoc quod
coniungitur rebus se inferioribus, sed per hoc quod coniungitur alicui
rei altiori: finis enim est melior eo quod est ad finem.
Delectationes autem praemissae consistunt in hoc quod homo secundum
sensum coniungitur aliquibus se inferioribus, scilicet sensibilibus
quibusdam. Non est igitur in talibus delectationibus felicitas
ponenda.
7. Amplius. Quod non est bonum nisi secundum quod est moderatum,
non est secundum se bonum, sed accipit bonitatem a moderante. Usus
autem praedictarum delectationum non est bonus homini nisi sit
moderatus: aliter enim hae delectationes se invicem impedirent. Non
sunt igitur hae delectationes secundum se bonum hominis. Quod autem
est summum bonum, est per se bonum: quia quod per se bonum est,
melius est eo quod per aliud. Non sunt igitur tales delectationes
summum hominis bonum, quod est felicitas.
8. Item. In omnibus quae per se dicuntur, sequitur magis ad
magis, si simpliciter sequatur ad simpliciter: sicut, si calidum
calefacit, magis calidum magis calefacit, et maxime calidum maxime
calefaciet. Si igitur delectationes praemissae essent secundum se
bonae, oporteret quod maxime uti eis esset optimum. Hoc autem patet
esse falsum: nam nimius usus earum reputatur in vitium, et est etiam
corporis noxius, et similium delectationum impeditivus. Non sunt
igitur per se bonum hominis. In eis igitur non consistit humana
felicitas.
9. Praeterea. Actus virtutum sunt laudabiles ex hoc quod ad
felicitatem ordinantur. Si igitur in delectationibus praemissis
consisteret humana felicitas, actus virtutis magis esset laudabilis in
accedendo ad has delectationes quam in abstinendo ab eis. Hoc autem
patet esse falsum: nam actus temperantiae maxime laudatur in abstinendo
a delectationibus; unde ab hoc denominatur. Non est igitur in
delectationibus praemissis hominis felicitas.
10. Amplius. Finis ultimus cuiuslibet rei Deus est, ut ex
praemissis patet. Illud igitur oportet ultimum finem hominis poni,
per quod maxime appropinquat ad Deum. Per praedictas autem
delectationes homo impeditur a maxima appropinquatione ad Deum, quae
fit per contemplationem, quam maxime praedictae delectationes
impediunt, utpote ad sensibilia maxime hominem immergentes, et per
consequens ab intelligibilibus retrahentes. Non est igitur in
delectationibus corporalibus felicitas humana ponenda.
11. Per hoc autem excluditur error Epicureorum in his voluptatibus
felicitatem hominis ponentium: ex quorum persona dicit Salomon,
Eccle. 5-17: hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et
bibat et fruatur laetitia ex labore suo et haec est pars illius. Et
Sap. 2-9: ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est
pars nostra, et haec est sors nostra. Excluditur etiam error
Cerinthianorum qui in ultima felicitate, post resurrectionem, mille
annos in regno Christi secundum carnales ventris voluptates fabulantur
futuros: unde et Chiliastae (quasi millenarii), sunt appellati.
Excluduntur etiam Iudaeorum et Saracenorum fabulae, quae
retributiones iustorum in praedictis voluptatibus ponunt: felicitas
enim est virtutis praemium.
|
|