|
1. Ex praedictis etiam patet quod nec in honoribus est summum bonum
hominis, quod est felicitas.
2. Finis enim ultimus hominis, et sua felicitas, est eius
perfectissima operatio, ut ex superioribus patet. Honor autem hominis
non consistit in sua operatione, sed alterius ad ipsum, qui ei
reverentiam exhibet. Non est igitur felicitas hominis in honoribus
ponenda.
3. Adhuc. Quod est propter alterum bonum et desiderabile, non est
ultimus finis. Tale autem est honor: non enim aliquis recte honoratur
nisi propter aliquod aliud bonum in eo existens. Et propter hoc
homines honorari quaerunt, quasi boni alicuius quod in eis est
testimonium habere volentes: unde et magis gaudent homines a magnis et
sapientibus honorari. Non est igitur in honoribus felicitas hominis
ponenda.
4. Amplius. Ad felicitatem per virtutem pervenitur. Operationes
autem virtutum sunt voluntariae: aliter enim non essent laudabiles.
Oportet igitur felicitatem esse aliquod bonum ad quod homo sua
voluntate perveniat. Hoc autem quod honorem assequatur, non est in
potestate hominis, sed magis in potestate honorantis. Non est igitur
in honoribus felicitas humana ponenda.
5. Item. Esse dignum honore non potest nisi bonis inesse.
Honorari autem possunt etiam mali. Melius est igitur fieri honore
dignum quam honorari. Non est igitur honor summum hominis bonum.
6. Praeterea. Summum bonum est perfectum bonum. Perfectum autem
bonum non compatitur aliquod malum. Cui autem non inest aliquod
malum, impossibile est esse malum. Impossibile est igitur esse malum
cui adest summum bonum. Potest autem aliquis malus honorem consequi.
Non est igitur honor summum hominis bonum.
|
|