|
1. Ex quo etiam apparet quod nec in gloria, quae est in celebritate
famae, consistit summum hominis bonum.
2. Est enim gloria, secundum Tullium frequens de aliquo fama cum
laude: et secundum Ambrosium, clara cum laude notitia. Ad hoc autem
homines volunt innotescere cum laude et claritate quadam, ut ab eis
quibus innotescunt honorentur. Est igitur gloria propter honorem
quaesita. Si igitur honor non est summum bonum, multo minus gloria.
3. Adhuc. Laudabilia bona sunt secundum quae aliquis ostenditur
ordinatus ad finem. Qui autem ordinatur ad finem, nondum est ultimum
finem assecutus. Laus igitur non attribuitur ei qui iam est ultimum
finem assecutus: sed magis honor, ut philosophus dicit, in I
Ethicorum. Non potest igitur gloria esse summum bonum: cum
principaliter in laude consistat.
4. Amplius. Cognoscere nobilius est quam cognosci: non enim
cognoscunt nisi quae sunt nobiliora in rebus; cognoscuntur autem
infima. Non potest igitur summum hominis bonum esse gloria, quae
consistit in hoc quod aliquis cognoscatur.
5. Item. Cognosci aliquis non desiderat nisi in bonis: in malis
autem quaerit latere. Cognosci igitur bonum est et desiderabile
propter bona quae in aliquo cognoscuntur. Illa igitur sunt meliora.
Non est igitur gloria, quae in hoc consistit quod aliquis
cognoscatur, summum hominis bonum.
6. Praeterea. Summum bonum oportet esse perfectum: cum quietet
appetitum: cognitio autem famae, in qua gloria humana consistit, est
imperfecta: est enim plurimum incertitudinis et erroris habens. Non
potest igitur talis gloria esse summum bonum.
7. Item. Id quod est summum hominis bonum, oportet esse
stabilissimum in rebus humanis: naturaliter enim desideratur diuturna
boni constantia. Gloria autem, quae in fama consistit, est
instabilissima: nihil enim est mutabilius opinione et laude humana.
Non est igitur talis gloria summum hominis bonum.
|
|