|
1. Ex hoc autem apparet quod nec divitiae sunt summum hominis bonum.
2. Non enim appetuntur divitiae nisi propter aliud: per se enim
nihil boni inferunt, sed solum cum utimur eis, vel ad corporis
sustentationem, vel ad aliquid huiusmodi. Quod autem est summum
bonum, est propter se desideratum, et non propter aliud. Non sunt
igitur divitiae summum hominis bonum.
3. Adhuc. Eorum possessio vel conservatio non potest esse summum
hominis bonum quae maxime conferunt homini in hoc quod emittuntur.
Divitiae autem in hoc maxime conferunt quod expenduntur: hoc enim
earum usus est. Non potest igitur divitiarum possessio esse summum
hominis bonum.
4. Amplius. Actus virtutis laudabilis est secundum quod ad
felicitatem accedit. Magis autem est laudabilis actus liberalitatis et
magnificentiae, quae sunt circa pecunias, ex hoc quod pecuniae
emittuntur, quam ex hoc quod conservantur: unde et ab hoc nomina harum
virtutum sumuntur. Non consistit igitur hominis felicitas in
possessione divitiarum.
5. Item. Illud in cuius consecutione summum hominis bonum est,
oportet esse homine melius. Divitiis autem homo est melior: cum sint
res quaedam ad usum hominis ordinatae. Non est igitur in divitiis
summum hominis bonum.
6. Praeterea. Summum hominis bonum fortunae non subiacet: nam
fortuita absque studio rationis eveniunt; oportet autem quod per
rationem homo proprium finem consequatur. In consecutione autem
divitiarum maximum locum habet fortuna. Non est igitur in divitiis
humana felicitas constituta.
7. Amplius. Hoc evidens fit per hoc quod divitiae involuntarie
amittuntur; et quod malis advenire possunt, quos necesse est summo
bono carere; et quod instabiles sunt; et alia huiusmodi, quae ex
superioribus rationibus colligi possunt.
|
|