|
1. Similiter autem nec mundana potentia summum hominis bonum esse
potest: cum etiam in ea obtinenda plurimum fortuna possit; et
instabilis sit; et non subiaceat hominis voluntati; et plerumque malis
adveniat; quae summo bono repugnant, ut ex praemissis patet.
2. Item. Homo maxime dicitur bonus secundum quod ad summum bonum
attingit. Secundum autem quod habet potentiam, non dicitur neque
bonus neque malus: non enim est bonus omnis qui potest bona facere;
neque malus est aliquis ex hoc quod potest mala facere. Summum igitur
bonum non consistit in hoc quod est esse potentem.
3. Adhuc. Omnis potentia ad alterum est. Summum autem bonum non
est ad alterum. Non est igitur potentia summum hominis bonum.
4. Amplius. Illud quo quis potest et bene et male uti, non potest
esse summum hominis bonum: melius enim est quo nullus male uti potest.
Potentia autem aliquis bene et male uti potest: nam potestates
rationales ad opposita sunt. Non est igitur potestas humana summum
hominis bonum.
5. Praeterea. Si aliqua potestas est summum bonum, oportet illam
esse perfectissimam. Potestas autem humana est imperfectissima:
radicatur enim in hominum voluntatibus et opinionibus, in quibus est
maxima inconstantia. Et quanto maior reputatur potestas, tanto a
pluribus dependet: quod etiam ad eius debilitatem pertinet; cum quod a
multis dependet, destrui multipliciter possit. Non est igitur in
potestate mundana summum hominis bonum.
6. Felicitas igitur hominis in nullo exteriori bono consistit: cum
omnia exteriora bona, quae dicuntur bona fortunae, sub praedictis
contineantur.
|
|