|
1. Ex hoc autem ulterius ostendendum est quod omne agens agit propter
bonum.
2. Inde enim manifestum est omne agens agere propter finem, quia
quodlibet agens tendit ad aliquod determinatum. Id autem ad quod agens
determinate tendit, oportet esse conveniens ei: non enim tenderet in
ipsum nisi propter aliquam convenientiam ad ipsum. Quod autem est
conveniens alicui, est ei bonum. Ergo omne agens agit propter bonum.
3. Praeterea. Finis est in quo quiescit appetitus agentis vel
moventis, et eius quod movetur. Hoc autem est de ratione boni, ut
terminet appetitum: nam bonum est quod omnia appetunt. Omnis ergo
actio et motus est propter bonum.
4. Adhuc. Omnis actio et motus ad esse aliquo modo ordinari
videtur: vel ut conservetur secundum speciem vel individuum; vel ut de
novo acquiratur. Hoc autem ipsum quod est esse, bonum est. Et ideo
omnia appetunt esse. Omnis igitur actio et motus est propter bonum.
5. Amplius. Omnis actio et motus est propter aliquam perfectionem.
Si enim ipsa actio sit finis, manifestum est quod est perfectio
secunda agentis. Si autem actio sit transmutatio exterioris materiae,
manifestum est quod movens intendit aliquam perfectionem inducere in re
mota; in quam etiam tendit mobile, si sit motus naturalis. Hoc autem
dicimus esse bonum quod est esse perfectum. Omnis igitur actio et
motus est propter bonum.
6. Item. Omne agens agit secundum quod est actu. Agendo autem
tendit in sibi simile. Igitur tendit in actum aliquem. Actus autem
omnis habet rationem boni: nam malum non invenitur nisi in potentia
deficiente ab actu. Omnis igitur actio est propter bonum.
7. Adhuc. Agens per intellectum agit propter finem sicut
determinans sibi finem: agens autem per naturam, licet agat propter
finem, ut probatum est, non tamen determinat sibi finem, cum non
cognoscat rationem finis, sed movetur in finem determinatum sibi ab
alio. Agens autem per intellectum non determinat sibi finem nisi sub
ratione boni: intelligibile enim non movet nisi sub ratione boni, quod
est obiectum voluntatis. Ergo et agens per naturam non movetur neque
agit propter aliquem finem nisi secundum quod est bonum: cum agenti per
naturam determinetur finis ab aliquo appetitu. Omne igitur agens
propter bonum agit.
8. Item. Eiusdem rationis est fugere malum et appetere bonum:
sicut eiusdem rationis est moveri a deorsum et moveri sursum. Omnia
autem inveniuntur malum fugere: nam agentia per intellectum hac ratione
aliquid fugiunt, quia apprehendunt illud ut malum; omnia autem agentia
naturalia, quantum habent de virtute, tantum resistunt corruptioni,
quae est malum uniuscuiusque. Omnia igitur agunt propter bonum.
9. Adhuc. Quod provenit ex alicuius agentis actione praeter
intentionem ipsius, dicitur a casu vel fortuna accidere. Videmus
autem in operibus naturae accidere vel semper vel frequentius quod
melius est: sicut in plantis folia sic esse disposita ut protegant
fructus; et partes animalium sic disponi ut animal salvari possit. Si
igitur hoc evenit praeter intentionem naturalis agentis, hoc erit a
casu vel fortuna. Sed hoc est impossibile: nam ea quae accidunt
semper vel frequenter, non sunt casualia neque fortuita, sed quae
accidunt in paucioribus. Naturale igitur agens intendit ad id quod
melius est. Et multo manifestius quod agit per intellectum. Omne
igitur agens intendit bonum in agendo.
10. Item. Omne quod movetur ducitur ad terminum motus a movente et
agente. Oportet igitur movens et motum ad idem tendere. Quod autem
movetur, cum sit in potentia, tendit ad actum, et ita ad perfectum et
bonum: per motum enim exit de potentia in actum. Ergo et movens et
agens semper in movendo et agendo intendit bonum.
11. Hinc est quod philosophi definientes bonum dixerunt: bonum est
quod omnia appetunt. Et Dionysius, IV cap., de divinis
nominibus, dicit quod omnia bonum et optimum concupiscunt.
|
|