|
1. Quod autem nec in corporis bonis, cuiusmodi sunt sanitas,
pulchritudo et robur, sit hominis summum bonum, per similia manifeste
apparet. Haec enim etiam bonis et malis communia sunt; et instabilia
sunt; et voluntati non subiacent.
2. Praeterea. Anima est melior corpore, quod non vivit, nec
praedicta bona habet, nisi per animam. Bonum igitur animae, sicut
intelligere et alia huiusmodi, est melius quam bonum corporis. Non
est igitur corporis bonum summum hominis bonum.
3. Adhuc. Haec bona sunt homini et aliis animalibus communia.
Felicitas autem est proprium hominis bonum. Non est igitur in
praemissis bonis hominis felicitas.
4. Amplius. Multa animalia, quantum ad bona corporis, sunt homine
potiora: quaedam enim sunt velociora homine, quaedam robustiora, et
sic de aliis. Si igitur in his esset summum hominis bonum, non esset
homo optimum animalium: quod patet esse falsum. Non est igitur
felicitas humana in bonis corporis consistens.
|
|