|
1. Per eadem etiam apparet quod neque summum hominis bonum est in
bonis sensitivae partis. Nam haec etiam bona sunt homini et aliis
animalibus communia.
2. Item. Intellectus est melior sensu. Bonum igitur intellectus
est melius quam bonum sensus. Non igitur summum hominis bonum in sensu
consistit.
3. Adhuc. Maximae delectationes secundum sensum sunt in cibis et
venereis, in quibus oporteret esse summum bonum, si in sensu esset.
Non est autem in his. Non est igitur in sensu summum hominis bonum.
4. Amplius. Sensus diliguntur propter utilitatem, et propter
cognitionem. Tota autem utilitas sensuum ad corporis bona refertur.
Cognitio autem sensus ad intellectivam ordinatur: unde animalia
intellectu carentia non delectantur in sentiendo nisi per comparationem
ad utilitatem ad corpus pertinentem, secundum quod per sensus
cognitionem consequuntur cibos vel venerea. Non est igitur in parte
sensitiva summum hominis bonum, quod est felicitas.
|
|