|
1. Apparet autem quod nec in operationibus moralibus consistit ultima
felicitas hominis.
2. Felicitas enim humana non est ad ulteriorem finem ordinabilis, si
sit ultima. Omnes autem operationes morales sunt ordinabiles ad
aliquid aliud. Quod patet ex his quae inter eas sunt praecipuae.
Operationes enim fortitudinis quae sunt in rebus bellicis, ordinantur
ad victoriam et ad pacem: stultum enim esset propter se tantum
bellare. Similiter operationes iustitiae ordinantur ad pacem inter
homines servandam, per hoc quod unusquisque quiete quod suum est
possidet. Et similiter patet in omnibus aliis. Non est igitur in
operationibus moralibus ultima hominis felicitas.
3. Adhuc. Virtutes morales ad hoc sunt ut per eas conservetur
medium in passionibus intrinsecis et exterioribus rebus. Non est autem
possibile quod modificatio passionum vel rerum exteriorum sit ultimus
finis humanae vitae: cum ipsae passiones et exteriores res sint ad
aliud ordinabiles. Non est igitur possibile quod in actibus virtutum
moralium sit ultima hominis felicitas.
4. Amplius. Cum homo sit homo ex eo quod est rationem habens,
oportet quod proprium eius bonum, quod est felicitas, sit secundum id
quod est proprium rationi. Magis autem est proprium rationis quod ipsa
in se habet, quam quod in alio facit. Cum igitur bonum moralis
virtutis sit quoddam a ratione in rebus aliis a se institutum, non
poterit esse optimum hominis, quod est felicitas: sed magis bonum quod
est in ipsa ratione situm.
5. Item. Ostensum est supra quod finis omnium rerum ultimus est
assimilari ad Deum. Illud igitur secundum quod homo maxime
assimilatur Deo, erit eius felicitas. Hoc autem non est secundum
actus morales: cum tales actus Deo attribui non possint nisi
metaphorice; non enim Deo convenit habere passiones, vel aliqua
huiusmodi, circa quae sunt actus morales. Non est igitur ultima
felicitas hominis, quae est ultimus eius finis, consistens in actibus
moralibus.
6. Praeterea. Felicitas est proprium hominis bonum. Illud igitur
quod est maxime proprium hominis inter omnia bona humana respectu
aliorum animalium, est in quo quaerenda est eius ultima felicitas.
Huiusmodi autem non est virtutum moralium actus: nam aliqua animalia
aliquid participant vel liberalitatis vel fortitudinis; intellectualis
autem actionis nullum animal aliquid participat. Non est igitur ultima
hominis felicitas in actibus moralibus.
|
|