|
1. Ex hoc etiam apparet quod neque in actu prudentiae est ultima
hominis felicitas.
2. Actus enim prudentiae est solum circa ea quae sunt moralium
virtutum. Non est autem in actibus moralium virtutum ultima hominis
felicitas. Neque igitur in actu prudentiae.
3. Adhuc. Ultima felicitas hominis est in optima hominis
operatione. Optima autem hominis operatio, secundum id quod est
proprium hominis, est in comparatione ad perfectissima obiecta.
Operatio autem prudentiae non est circa obiecta perfectissima
intellectus vel rationis: non enim est circa necessaria, sed circa
contingentia operabilia. Non est igitur in eius operatione ultima
hominis felicitas.
4. Amplius. Quod ordinatur ad alterum sicut ad finem, non est
ultima hominis felicitas. Operatio autem prudentiae ordinatur ad
alterum sicut ad finem: tum quia omnis practica cognitio, sub qua
continetur prudentia, ordinatur ad operationem; tum etiam quia
prudentia facit hominem bene se habere in his quae sunt ad finem
eligenda, sicut patet per Aristotelem, in VI Ethicorum. Non est
igitur in operatione prudentiae ultima hominis felicitas.
5. Item. Animalia irrationabilia non participant aliquid
felicitatis: sicut probat Aristoteles in I Ethicor. Participant
autem quaedam eorum aliquid prudentiae: ut patet per eundem in I
metaphysicae. Igitur felicitas non consistit in operatione
prudentiae.
|
|