|
1. Si igitur ultima felicitas hominis non consistit in exterioribus,
quae dicuntur bona fortunae; neque in bonis corporis; neque in bonis
animae quantum ad sensitivam partem; neque quantum ad intellectivam
secundum actum moralium virtutum; neque secundum intellectuales quae ad
actionem pertinent, scilicet artem et prudentiam: relinquitur quod
ultima hominis felicitas sit in contemplatione veritatis.
2. Haec enim sola operatio hominis est sibi propria; et in ea nullo
modo aliquod aliorum animalium communicat.
3. Haec etiam ad nihil aliud ordinatur sicut ad finem: cum
contemplatio veritatis propter seipsam quaeratur.
4. Per hanc etiam operationem homo suis superioribus coniungitur per
similitudinem: quia haec tantum de operationibus humanis in Deo et in
substantiis separatis est.
5. Hac etiam operatione ad illa superiora contingit, cognoscendo
ipsa quocumque modo.
6. Ad hanc etiam operationem sibi homo magis est sufficiens: utpote
ad eam in parum auxilio exteriorum rerum egens.
7. Ad hanc etiam omnes aliae humanae operationes ordinari videntur
sicut ad finem. Ad perfectionem enim contemplationis requiritur
incolumitas corporis, ad quam ordinantur artificialia omnia quae sunt
necessaria ad vitam. Requiritur etiam quies a perturbationibus
passionum, ad quam pervenitur per virtutes morales et per prudentiam;
et quies ab exterioribus perturbationibus, ad quam ordinatur totum
regimen vitae civilis. Ut sic, si recte considerentur, omnia humana
officia servire videantur contemplantibus veritatem.
8. Non est autem possibile quod ultima hominis felicitas consistat in
contemplatione quae est secundum intellectum principiorum, quae est
imperfectissima, sicut maxime universalis, rerum cognitionem in
potentia continens; et est principium, non finis humani studii, a
natura nobis proveniens, non secundum studium veritatis. Neque etiam
secundum scientias quae sunt de rebus infimis: cum oporteat felicitatem
esse in operatione intellectus per comparationem ad nobilissima
intelligibilia. Relinquitur igitur quod in contemplatione sapientiae
ultima hominis felicitas consistat, secundum divinorum
considerationem.
9. Ex quo etiam patet inductionis via quod supra rationibus est
probatum, quod ultima felicitas hominis non consistit nisi in
contemplatione Dei.
|
|