|
1. Inquirendum autem relinquitur in quali Dei cognitione ultima
felicitas substantiae intellectualis consistit. Est enim quaedam
communis et confusa Dei cognitio, quae quasi omnibus hominibus adest:
sive hoc sit per hoc quod Deum esse sit per se notum, sicut alia
demonstrationis principia, sicut quibusdam videtur, ut in primo libro
dictum est; sive, quod magis verum videtur, quia naturali ratione
statim homo in aliqualem Dei cognitionem pervenire potest. Videntes
enim homines res naturales secundum ordinem certum currere; cum
ordinatio absque ordinatore non sit, percipiunt, ut in pluribus,
aliquem esse ordinatorem rerum quas videmus. Quis autem, vel qualis,
vel si unus tantum est ordinator naturae, nondum statim ex hac communi
consideratione habetur: sicut, cum videmus hominem moveri et alia
opera agere, percipimus ei inesse quandam causam harum operationum quae
aliis rebus non inest, et hanc causam animam nominamus; nondum tamen
scientes quid sit anima, si est corpus, vel qualiter operationes
praedictas efficiat.
2. Non est autem possibile hanc cognitionem Dei ad felicitatem
sufficere.
3. Felicis enim operationem oportet esse absque defectu. Haec autem
cognitio est multorum errorum admixtionem suscipiens. Quidam enim
rerum mundanarum non alium ordinatorem esse crediderunt quam corpora
caelestia: unde corpora caelestia deos esse dixerunt. Quidam vero
ulterius ipsa elementa et quae ex eis generantur: quasi aestimantes
motus et operationes naturales quas habent, non ab alio ordinatore eis
inesse, sed ab eis alia ordinari. Quidam vero, humanos actus non
alicuius ordinationi subesse credentes nisi humanae, homines qui alios
ordinant, deos esse dixerunt. Ista igitur Dei cognitio non sufficit
ad felicitatem.
4. Amplius. Felicitas est finis humanorum actuum. Ad praedictam
autem cognitionem non ordinantur humani actus sicut ad finem: immo
quasi statim a principio omnibus adest. Non igitur in hac Dei
cognitione felicitas consistit.
5. Item. Nullus propter hoc vituperabilis apparet quia felicitate
careat: quinimmo carentes ea et in ipsam tendentes laudantur. Ex hoc
autem quod praedicta Dei cognitione aliquis caret, maxime
vituperabilis apparet: designatur enim per hoc maxime hominis
stoliditas, quod tam manifesta Dei signa non percipit; sicut stolidus
reputaretur qui, hominem videns, eum habere animam non
comprehenderet. Unde et in Psalmo dicitur: dixit insipiens in corde
suo: non est Deus. Non est igitur haec Dei cognitio quae ad
felicitatem sufficiat.
6. Amplius. Cognitio quae habetur de re tantum in communi, non
secundum aliquid sibi proprium, est imperfectissima, sicut cognitio
quae haberetur de homine ex hoc quod movetur: est enim huiusmodi
cognitio per quam res cognoscitur in potentia tantum; propria enim in
communibus potentia continentur. Felicitas autem est operatio
perfecta; et summum hominis bonum oportet esse secundum id quod est
actu, et non secundum quod est potentia tantum; nam potentia per actum
perfecta habet boni rationem. Non est igitur praemissa Dei cognitio
ad felicitatem nostram sufficiens.
|
|