|
1. Rursus, est quaedam alia Dei cognitio, altior quam praemissa,
quae de Deo per demonstrationem habetur, per quam magis ad propriam
ipsius cognitionem acceditur: cum per demonstrationem removeantur ab eo
multa, per quorum remotionem ab aliis discretus intelligitur.
Ostendit enim demonstratio Deum esse immobilem, aeternum,
incorporeum, omnino simplicem, unum, et alia huiusmodi, quae in
libro primo de Deo ostendimus. Ad propriam autem alicuius rei
cognitionem pervenitur non solum per affirmationes, sed etiam per
negationes: sicut enim proprium hominis est esse animal rationale, ita
proprium eius est non esse inanimatum neque irrationale. Sed hoc
interest inter utrumque cognitionis propriae modum, quod, per
affirmationes propria cognitione de re habita, scitur quid est res, et
quomodo ab aliis separatur: per negationes autem habita propria
cognitione de re, scitur quod est ab aliis discreta, tamen quid sit
remanet ignotum. Talis autem est propria cognitio quae de Deo habetur
per demonstrationes. Non est autem nec ista ad ultimam hominis
felicitatem sufficiens.
2. Ea enim quae sunt alicuius speciei, perveniunt ad finem illius
speciei ut in pluribus: ea enim quae sunt a natura, sunt semper vel in
pluribus, deficiunt autem in paucioribus propter aliquam corruptionem.
Felicitas autem est finis humanae speciei: cum omnes homines ipsam
naturaliter desiderent. Felicitas igitur est quoddam commune bonum
possibile provenire omnibus hominibus, nisi accidat aliquibus
impedimentum quo sint orbati. Ad praedictam autem cognitionem de Deo
habendam per viam demonstrationis pauci perveniunt, propter impedimenta
huius cognitionis, quae in principio libri tetigimus. Non est igitur
talis Dei cognitio essentialiter ipsa humana felicitas.
3. Adhuc. Esse in actu est finis existentis in potentia, ut ex
praemissis patet. Felicitas igitur, quae est ultimus finis, est
actus cui non adiungitur potentia ad ulteriorem actum. Talis autem
cognitio per viam demonstrationis de Deo habita remanet adhuc in
potentia ad aliquod ulterius de Deo cognoscendum, vel eadem nobiliori
modo: posteriores enim conati sunt aliquid ad divinam cognitionem
pertinens adiungere his quae a prioribus invenerunt tradita. Non est
igitur talis cognitio ultima humana felicitas.
4. Amplius. Felicitas omnem miseriam excludit: nemo enim simul
miser et felix esse potest. Deceptio autem et error magna pars
miseriae est: hoc est enim quod omnes naturaliter fugiunt. Praedictae
autem cognitioni quae de Deo habetur, multiplex error adiungi potest:
quod patet in multis qui aliqua vera de Deo per viam demonstrationis
cognoverunt, qui, suas aestimationes sequentes, dum demonstratio eis
deesset, in errores multiplices inciderunt. Si autem aliqui fuerunt
qui sic de divinis veritatem invenerunt demonstrationis via quod eorum
aestimationi nulla falsitas adiungeretur, patet eos fuisse
paucissimos: quod non congruit felicitati, quae est communis finis.
Non igitur est in hac cognitione de Deo ultima hominis felicitas.
5. Praeterea. Felicitas in operatione perfecta consistit. Ad
perfectionem autem cognitionis requiritur certitudo: unde scire aliter
non dicimur nisi cognoscamus quod impossibile est aliter se habere, ut
patet in I posteriorum. Cognitio autem praedicta multum
incertitudinis habet, quod demonstrat diversitas sententiarum de
divinis eorum qui haec per viam demonstrationis invenire conati sunt.
Non est igitur in tali cognitione ultima felicitas.
6. Item. Voluntas cum consecuta fuerit ultimum finem, quietatur
eius desiderium. Ultimus autem finis omnis cognitionis humanae est
felicitas. Illa igitur cognitio Dei essentialiter est ipsa
felicitas, qua habita non restabit alicuius scibilis desideranda
cognitio. Talis autem non est cognitio quam philosophi per
demonstrationes de Deo habere potuerunt: quia adhuc, illa cognitione
habita, alia desideramus scire, quae per hanc cognitionem nondum
sciuntur. Non est igitur in tali cognitione Dei felicitas.
7. Adhuc. Finis cuiuslibet existentis in potentia est ut ducatur in
actum: ad hoc enim tendit per motum, quo movetur in finem. Tendit
autem unumquodque ens in potentia ad hoc quod sit actu secundum quod est
possibile. Aliquid enim est existens in potentia cuius tota potentia
potest reduci in actum: unde huius finis est ut totaliter in actum
reducatur; sicut grave, extra medium existens, est in potentia ad
proprium ubi. Aliquid vero cuius potentia tota non potest simul in
actum reduci, sicut patet de materia prima: unde per suum motum
appetit successive in actum diversarum formarum exire, quae sibi,
propter earum diversitatem, simul inesse non possunt. Intellectus
autem noster est in potentia ad omnia intelligibilia, ut in secundo
dictum est. Duo autem intelligibilia possunt simul in intellectu
possibili existere secundum actum primum, qui est scientia: licet
forte non secundum actum secundum, qui est consideratio. Ex quo patet
quod tota potentia intellectus possibilis potest reduci simul in actum.
Hoc igitur requiritur ad eius ultimum finem, qui est felicitas. Hoc
autem non facit praedicta cognitio quae de Deo per demonstrationem
haberi potest: quia, ea habita, adhuc multa ignoramus. Non est
igitur talis cognitio Dei sufficiens ad ultimam felicitatem.
|
|