|
1. Est autem et alia Dei cognitio, quantum ad aliquid superior
cognitione praedicta, qua scilicet Deus ab hominibus per fidem
cognoscitur. Quae quidem quantum ad hoc cognitionem quae de Deo per
demonstrationem habetur, excedit, quia quaedam de Deo per fidem
cognoscimus ad quae, propter sui eminentiam, ratio demonstrans
pervenire non potest, sicut in principio huius operis dictum est. Non
est autem possibile neque in hac Dei cognitione ultimam hominis
felicitatem consistere.
2. Felicitas enim est perfecta intellectus operatio, sicut ex dictis
patet. In cognitione autem fidei invenitur operatio intellectus
imperfectissima quantum ad id quod est ex parte intellectus, quamvis
maxima perfectio inveniatur ex parte obiecti: non enim intellectus
capit illud cui assentit credendo. Non est igitur neque in hac Dei
cognitione ultima hominis felicitas.
3. Item. Ostensum est supra quod ultima felicitas non consistit
principaliter in actu voluntatis. In cognitione autem fidei
principalitatem habet voluntas: intellectus enim assentit per fidem his
quae sibi proponuntur, quia vult, non autem ex ipsa veritatis
evidentia necessario tractus. Non est igitur in hac cognitione ultima
hominis felicitas.
4. Adhuc. Qui credit, assensum praebet his quae sibi ab alio
proponuntur, quae ipse non videt: unde fides magis habet cognitionem
auditui similem quam visioni. Non autem crederet aliquis non visis ab
alio propositis nisi aestimaret eum perfectiorem cognitionem habere de
propositis quam ipse habeat qui non videt. Aut igitur aestimatio
credentis est falsa: aut oportet quod proponens habeat perfectiorem
cognitionem propositorum. Quod et si ipse solum cognoscit ea quasi ab
alio audiens, non potest hoc in infinitum procedere: esset enim vanus
et absque certitudine fidei assensus; non enim inveniretur aliquod
primum ex se certum, quod certitudinem fidei credentium afferret. Non
est autem possibile fidei cognitionem esse falsam neque vanam, ut ex
dictis patet in principio libri: et tamen, si esset falsa et vana, in
tali cognitione felicitas non posset consistere. Est igitur aliqua
hominis cognitio de Deo altior cognitione fidei: sive ipse homo
proponens fidem immediate videat veritatem, sicut Christo credimus;
sive a vidente immediate accipiat, sicut credimus apostolis et
prophetis. Cum igitur in summa Dei cognitione felicitas hominis
consistat, impossibile est quod consistat in fidei cognitione.
5. Amplius. Per felicitatem, cum sit ultimus finis, naturale
desiderium quietatur. Cognitio autem fidei non quietat desiderium,
sed magis ipsum accendit: quia unusquisque desiderat videre quod
credit. Non est igitur in cognitione fidei ultima hominis felicitas.
6. Praeterea. Cognitio de Deo dicta est finis inquantum ultimo
fini rerum, scilicet Deo, coniungit. Per cognitionem autem fidei
non fit res credita intellectui praesens perfecte: quia fides de
absentibus est, non de praesentibus. Unde et apostolus dicit 2
Cor. 5, quod quandiu per fidem ambulamus, peregrinamur a domino.
Fit tamen per fidem Deus praesens affectui, cum voluntarie credens
Deo assentiat: secundum quod dicitur Ephes. 3-17, habitare
Christum per fidem in cordibus nostris. Non est ergo possibile quod
in cognitione fidei ultima felicitas humana consistat.
|
|