|
1. Habet autem et adhuc aliam cognitionem de Deo intellectualis
substantia. Dictum est enim in secundo libro quod intellectualis
substantia separata, cognoscendo essentiam suam, cognoscit et quod est
supra se, et quod est sub se secundum modum suae substantiae. Quod
praecipue necesse est si illud quod est supra ipsam, sit causa eius:
cum oporteat in effectibus similitudinem inveniri causae. Unde, cum
Deus sit causa omnium substantiarum intellectualium creatarum, ut ex
superioribus patet, necesse est quod intellectuales substantiae
separatae, cognoscendo suam essentiam, cognoscant per modum visionis
cuiusdam ipsum Deum: res enim illa per intellectum visionis modo
cognoscitur, cuius similitudo in intellectu existit, sicut et
similitudo rei corporaliter visae est in sensu videntis. Quicumque
ergo intellectus apprehendit substantiam separatam cognoscendo de ea
quid est, videt Deum altiori modo quam aliqua praedictarum cognitionum
cognoscatur.
2. Quia ergo quidam posuerunt ultimam felicitatem hominis esse in hac
vita per hoc quod cognoscunt substantias separatas, considerandum est
utrum homo in hac vita possit substantias separatas cognoscere. Hoc
autem quaestionem habet. Intellectus enim noster, secundum statum
praesentem, nihil intelligit sine phantasmate, quod ita se habet ad
intellectum possibilem, quo intelligimus, sicut se habent colores ad
visum, ut patet ex his quae in secundo tractata sunt. Si igitur per
cognitionem intellectivam quae est ex phantasmatibus, possit pervenire
aliquis nostrum ad intelligendas substantias separatas, possibile erit
quod aliquis in hac vita intelligat ipsas substantias separatas; et per
consequens, videndo ipsas substantias separatas, participabit modum
illius cognitionis quo substantia separata, intelligens se, intelligit
Deum. Si autem per cognitionem quae est ex phantasmatibus, nullo
modo possit pervenire ad intelligendas substantias separatas, non erit
possibile quod homo in statu huius vitae praedictum modum divinae
cognitionis assequatur.
3. Quod autem ex cognitione quae est per phantasmata, ad
intelligendum substantias pervenire possimus, aliqui diversimode
posuerunt. Avempace namque posuit quod per studium speculativarum
scientiarum possumus, ex his intellectis quae per phantasmata
cognoscimus, pervenire ad intelligendas substantias separatas.
Possumus enim actione intellectus extrahere quidditatem rei cuiuslibet
habentis quidditatem quae non est sua quidditas. Est enim intellectus
natus cognoscere quamlibet quidditatem inquantum est quidditas: cum
intellectus proprium obiectum sit quod quid est. Si autem illud quod
primo per intellectum possibilem intelligitur, est aliquid habens
quidditatem, possumus per intellectum possibilem abstrahere quidditatem
illius primo intellecti; et si illa quidditas habeat quidditatem,
possibile erit iterum abstrahere quidditatem illius quidditatis; et cum
non sit procedere in infinitum, oportet quod stetur alicubi. Potest
igitur intellectus noster pervenire via resolutionis ad cognoscendam
quidditatem non habentem aliquam quidditatem. Talis autem est
quidditas substantiae separatae. Potest igitur intellectus noster,
per cognitionem horum sensibilium quae ex phantasmatibus accipitur,
pervenire ad intelligendas substantias separatas.
4. Procedit autem ad idem ostendendum per aliam similem viam. Ponit
enim quod intellectum unius rei, ut puta equi, apud me et apud te
multiplicatur solum per multiplicationem specierum spiritualium, quae
sunt diversae in me et in te. Oportet igitur quod intellectum quod non
sustentatur in aliqua huiusmodi specie, sit idem apud te et apud me.
Sed quidditas intellecti quam intellectus noster natus est abstrahere,
ut probatum est, non habet aliquam speciem spiritualem et
individualem: cum quidditas intellecti non sit quidditas individui,
neque spiritualis neque corporalis, cum intellectum, inquantum est
huiusmodi, sit universale. Intellectus igitur noster natus est
intelligere quidditatem cuius intellectus est unus apud omnes. Talis
autem est quidditas substantiae separatae. Est igitur intellectus
noster natus cognoscere substantiam separatam.
5. Si autem diligenter consideretur, viae istae frivolae
invenientur. Cum enim intellectum, inquantum huiusmodi, sit
universale, oportet quod quidditas intellecti sit quidditas alicuius
universalis, scilicet generis vel speciei. Quidditas autem generis
vel speciei horum sensibilium, cuius cognitionem intellectivam per
phantasmata accipimus, comprehendit in se materiam et formam. Est
igitur omnino dissimilis quidditati substantiae separatae, quae est
simplex et immaterialis. Non est igitur possibile quod per hoc quod
intelligitur quidditas rei sensibilis per phantasmata, intelligatur
quidditas substantiae separatae.
6. Praeterea. Non est eiusdem rationis forma quae secundum esse non
potest separari ab aliquo subiecto, cum illa quae separatur secundum
esse a tali subiecto, licet utraque secundum considerationem accipiatur
absque tali subiecto. Non enim est eadem ratio magnitudinis, et
substantiae separatae, nisi ponamus magnitudines separatas medias inter
species et sensibilia, sicut aliqui Platonici posuerunt. Quidditas
autem generis vel speciei rerum sensibilium non potest separari secundum
esse ab hac individuali materia: nisi forte, secundum Platonicos,
ponamus rerum species separatas, quod est ab Aristotele improbatum.
Est igitur omnino dissimilis quidditas praedicta substantiis
separatis, quae nullo modo sunt in materia. Non igitur per hoc quod
hae quidditates intelliguntur, substantiae separatae intelligi
possunt.
7. Adhuc. Si quidditas substantiae separatae detur esse eiusdem
rationis cum quidditate generis vel speciei istorum sensibilium, non
poterit dici quod sit eiusdem rationis secundum speciem nisi dicamus
quod species horum sensibilium sint ipsae substantiae separatae, sicut
Platonici posuerunt. Remanet igitur quod non erunt eiusdem rationis
nisi quantum ad rationem quidditatis inquantum est quidditas. Haec
autem est ratio communis, generis scilicet et substantiae. Non igitur
per has quidditates de substantiis separatis aliquid intelligi poterit
nisi remotum genus ipsarum. Cognito autem genere, non propter hoc
cognoscitur species nisi in potentia. Non poterit igitur intelligi
substantia separata per intellectum quidditatum horum sensibilium.
8. Amplius. Maior est distantia substantiae separatae a
sensibilibus quam unius sensibilis ab alio. Sed intelligere
quidditatem unius sensibilis non sufficit ad intelligendam quidditatem
alterius sensibilis: caecus enim natus, per hoc quod intelligit
quidditatem soni, nullo modo potest pervenire ad intelligendam
quidditatem coloris. Multo igitur minus per hoc quod intelligat
aliquis quidditatem sensibilis substantiae, poterit intelligere
quidditatem substantiae separatae.
9. Item. Si etiam ponamus quod substantiae separatae orbes
moveant, ex quorum motibus causantur formae sensibilium, hic modus
cognitionis substantiae separatae ex sensibilibus non sufficit ad
sciendam quidditatem ipsarum. Nam per effectum scitur causa vel
ratione similitudinis quae est inter effectum et causam: vel inquantum
effectus demonstrat virtutem causae. Ratione autem similitudinis, ex
effectu non poterit sciri de causa quid est, nisi sit agens unius
speciei: sic autem non se habent substantiae separatae ad sensibilia.
Ratione autem virtutis, hoc etiam non potest esse nisi quando effectus
adaequat virtutem causae: tunc enim per effectum tota virtus causae
cognoscitur; virtus autem rei demonstrat substantiam ipsius. Hoc
autem in proposito dici non potest: nam virtutes substantiarum
separatarum excedunt effectus sensibiles omnes quos intellectu
comprehendimus, sicut virtus universalis effectum particularem. Non
est igitur possibile quod per sensibilium intellectum devenire possumus
ad intelligendum substantias separatas.
10. Adhuc. Omnia intelligibilia in quorum cognitionem devenimus
per inquisitionem et studium, ad aliquam scientiarum speculativarum
pertinent. Si igitur per hoc quod intelligimus naturas et quidditates
istorum sensibilium, pervenimus ad intelligendas substantias
separatas, oportet quod intelligere substantias separatas contingat per
aliquam scientiarum speculativarum. Hoc autem non videmus: non est
enim aliqua speculativa scientia quae doceat de aliqua substantiarum
separatarum quid est, sed solum quia sunt. Non est igitur possibile
quod per hoc quod intelligimus naturas sensibilium, perveniamus ad
intelligendas substantias separatas.
11. Si autem dicatur quod est possibile esse aliquam talem
speculativam scientiam quamvis adhuc non sit inventa, hoc nihil est:
quia non est possibile per aliqua principia nobis nota ad intelligendas
substantias praedictas devenire. Omnia enim propria principia
cuiuscumque scientiae dependent ex principiis primis indemonstrabilibus
per se notis, quorum cognitionem a sensibilibus accipimus, ut patet in
fine posteriorum. Sensibilia autem non sufficienter ducunt in
cognitionem rerum immaterialium, ut per superiores rationes est
probatum. Non est ergo possibile aliquam scientiam esse per quam ad
intelligendas substantias separatas perveniri possit.
|
|