|
1. Ex hoc autem apparet quod malum in rebus incidit praeter
intentionem agentium.
2. Quod enim ex actione consequitur diversum ab eo quod erat intentum
ab agente, manifestum est praeter intentionem accidere. Malum autem
diversum est a bono, quod intendit omne agens. Est igitur malum
praeter intentionem eveniens.
3. Item. Defectus in effectu et actione consequitur aliquem
defectum in principiis actionis: sicut ex aliqua corruptione seminis
sequitur partus monstruosus, et ex curvitate cruris sequitur
claudicatio. Agens autem agit secundum quod habet de virtute activa,
non secundum id quod defectum virtutis patitur. Secundum autem quod
agit, sic intendit finem. Intendit igitur finem correspondentem
virtuti. Quod igitur sequitur respondens defectui virtutis, erit
praeter intentionem agentis. Hoc autem est malum. Accidit igitur
malum praeter intentionem.
4. Adhuc. Ad idem tendit motus mobilis et motio moventis. Mobile
autem tendit per se ad bonum: ad malum autem per accidens et praeter
intentionem. Quod quidem maxime in generatione et corruptione
apparet. Materia enim, cum est sub una forma, est in potentia ad
formam aliam et privationem formae iam habitae: sicut, cum est sub
forma aeris, est in potentia ad formam ignis et privationem formae
aeris. Et ad utrumque transmutatio materiae terminatur simul: ad
formam quidem ignis secundum quod generatur ignis, ad privationem autem
formae aeris secundum quod corrumpitur aer. Non autem intentio et
appetitus materiae est ad privationem, sed ad formam: non enim tendit
ad impossibile; est autem impossibile materiam tantum sub privatione
esse, esse vero eam sub forma est possibile. Igitur quod terminetur
ad privationem est praeter intentionem; terminatur autem ad eam
inquantum pervenit ad formam quam intendit, quam privatio alterius
formae de necessitate consequitur. Transmutatio igitur materiae in
generatione et corruptione per se ordinatur ad formam, privatio vero
consequitur praeter intentionem. Et similiter oportet esse in omnibus
motibus. Et ideo in quolibet motu est generatio et corruptio secundum
quid: sicut, cum aliquid alteratur de albo in nigrum, corrumpitur
album et fit nigrum. Bonum autem est secundum quod materia est
perfecta per formam, et potentia per actum proprium: malum autem
secundum quod est privata actu debito. Omne igitur quod movetur
intendit in suo motu pervenire ad bonum, pervenit autem ad malum
praeter intentionem. Igitur, cum omne agens et movens intendat ad
bonum, malum provenit praeter intentionem agentis.
5. Amplius. In agentibus per intellectum et aestimationem
quamcumque, intentio sequitur apprehensionem: in illud enim tendit
intentio quod apprehenditur ut finis. Si igitur perveniatur ad aliquid
quod non habet speciem apprehensam, erit praeter intentionem: sicut,
si aliquis intendat comedere mel, et comedat fel credens illud esse
mel, hoc erit praeter intentionem. Sed omne agens per intellectum
tendit ad aliquid secundum quod accipit illud sub ratione boni, sicut
ex superioribus patet. Si ergo illud non sit bonum, sed malum, hoc
erit praeter intentionem. Agens igitur per intellectum non operatur
malum nisi praeter intentionem. Cum igitur tendere ad bonum sit
commune agenti per intellectum et per naturam, malum non consequitur ex
intentione alicuius agentis nisi praeter intentionem.
6. Hinc est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod malum est praeter intentionem et voluntatem.
|
|