|
1. Quia vero Alexander posuit quod intellectus possibilis est
generabilis et corruptibilis, utpote quaedam praeparatio naturae
humanae consequens commixtionem elementorum, ut in secundo habitum
est; non est autem possibile ut talis virtus supra materialia
elevetur: posuit quod intellectus possibilis noster nunquam potest
pervenire ad intelligendas substantias separatas; posuit tamen quod
nos, secundum statum praesentis vitae, possumus substantias separatas
intelligere.
2. Quod quidem ostendere nitebatur hoc modo. Unumquodque quando
pervenerit ad complementum in sua generatione, et ad ultimam
perfectionem suae substantiae, complebitur operatio sua propria, sive
actio sive passio: sicut enim operatio substantiam sequitur, ita
operationis perfectio perfectionem substantiae; unde animal, cum
fuerit ex toto perfectum, poterit per se ambulare. Intellectus autem
habitualis, qui nihil est aliud quam species intelligibiles factae per
intellectum agentem existentes in intellectu possibili, operatio est
duplex: una ut faciat intellecta in potentia esse intellecta in actu,
quam habet ex parte intellectus agentis; secunda est intelligere
intellecta in actu; haec enim duo homo potest facere per habitum
intellectualem. Quando igitur complebitur generatio intellectus in
habitu, complebitur in ipso utraque praemissarum operationum. Semper
autem accedit ad complementum suae generationis, dum novas species
intellectas acquirit. Et sic necesse est quod quandoque sua generatio
compleatur, nisi sit impedimentum: quia nulla generatio est ad
infinitum tendens. Complebitur igitur quandoque utraque operationum
intellectus in habitu, per hoc quod omnia intellecta in potentia faciet
in actu, quod est complementum primae operationis; et per hoc quod
intelliget omnia intelligibilia, et separata et non separata.
3. Cum autem intellectus possibilis non possit intelligere
substantias separatas, secundum eius opinionem, ut iam dictum est;
intendit quod intelligemus per intellectum in habitu substantias
separatas, inquantum intellectus agens, qui ab ipso ponitur substantia
separata, fiet forma intellectus in habitu et nobis ipsis; ita quod
per eum intelligemus sicut nunc intelligimus per intellectum
possibilem; et, cum de virtute intellectus agentis sit facere omnia
intellecta in actu quae sunt intelligibilia potentia, et intelligere
substantias separatas, in statu illo intelligemus substantias
separatas, et omnia intelligibilia non separata.
4. Et secundum hoc, per hanc cognitionem quae est ex
phantasmatibus, pervenimus in cognitionem substantiae separatae; non
quasi et ipsa phantasmata et intellecta per ea sint medium aliquod ad
cognoscendas substantias separatas, prout accidit in scientiis
speculativis, sicut posuit opinio superior; sed inquantum species
intelligibiles sunt quaedam dispositiones in nobis ad talem formam quae
est intellectus agens. Et hoc est primum in quo differunt hae duae
opiniones. Unde, quando intellectus in habitu fuerit perfectus per
huiusmodi species intelligibiles in nobis factas ab intellectu agente,
fiet ipse intellectus agens nobis forma, ut dictum est. Et nominat
ipsum intellectum adeptum, de quo dicunt Aristotelem dicere quod sit
ab extrinseco. Et sic, licet in scientiis speculativis non sit
perfectio ultima humana, sicut superior ponebat opinio; per eas tamen
homo disponitur ad ultimam perfectionem consequendam. Et hoc est
secundum in quo differt secunda opinio a prima. Tertio autem differt
per hoc quod, secundum primam opinionem, intelligere intellectum
agentem est causa quod continuetur nobiscum. Secundum vero hanc
secundam opinionem, est e converso: nam propter hoc quod nobiscum
continuatur ut forma, intelligimus ipsum et alias substantias
separatas.
5. Haec autem irrationabiliter dicuntur. Intellectus enim in
habitu, sicut intellectus possibilis, ponitur ab Alexandro esse
generabilis et corruptibilis. Aeternum autem non potest fieri forma
generabilis et corruptibilis, secundum eum: propter hoc enim ponit
intellectum possibilem, qui unitur nobis ut forma, esse generabilem et
corruptibilem, intellectum vero agentem, qui est incorruptibilis,
esse substantiam separatam. Cum igitur intellectus agens, secundum
Alexandrum, ponatur esse quaedam substantia separata aeterna,
impossibile erit quod intellectus agens fiat forma intellectus in
habitu.
6. Praeterea. Forma intellectus, inquantum est intellectus, est
intelligibile, sicut forma sensus est sensibile: non enim recipit
aliquid intellectus, per se loquendo, nisi intelligibiliter sicut nec
sensus nisi sensibiliter. Si igitur non potest intellectus agens esse
intelligibile per intellectum in habitu, impossibile erit quod sit
forma eius.
7. Item. Intelligere aliquo tripliciter dicimur. Uno modo, sicut
intelligimus intellectu, qui est virtus a qua egreditur talis
operatio: unde et ipse intellectus intelligere dicitur, et ipsum
intelligere intellectus fit intelligere nostrum. Alio modo, sicut
specie intelligibili: qua quidem dicimur intelligere, non quasi ipsa
intelligat, sed quia vis intellectiva per eam perficitur in actu,
sicut vis visiva per speciem coloris. Tertio modo, sicut medio per
cuius cognitionem devenimus in cognitionem alterius. Si igitur homo
quandoque per intellectum agentem intelligat substantias separatas,
oportet aliquo modorum dictorum hoc dici. Non autem dicitur hoc modo
tertio: quia non concedit Alexander quod intelligat intellectum
agentem vel intellectus possibilis, vel intellectus in habitu. Nec
etiam secundo modo: quia intelligere per speciem intelligibilem
attribuitur virtuti intellectivae cuius illa species intelligibilis est
forma; non autem concedit Alexander quod intellectus possibilis, vel
intellectus in habitu, intelligat substantias separatas; unde non
potest esse quod sic intelligamus substantias separatas per intellectum
agentem sicut intelligimus aliqua per speciem intelligibilem. Si autem
sicut per virtutem intellectivam, oportet quod ipsum intelligere
intellectus agentis sit intelligere hominis. Hoc autem esse non potest
nisi ex substantia intellectus agentis et substantia hominis fiat unum
secundum esse: impossibile enim est, si sint duae substantiae secundum
esse diversae, quod operatio unius sit operatio alterius. Erit igitur
intellectus agens unum secundum esse cum homine. Non autem secundum
esse accidentale: quia iam non esset intellectus agens substantia, sed
accidens; sic enim ex colore et corpore fit unum secundum esse
accidentale. Relinquitur igitur quod intellectus agens sit cum homine
unum secundum esse substantiale. Erit igitur vel anima humana, vel
pars eius, et non aliqua substantia separata, sicut Alexander ponit.
Non igitur secundum opinionem Alexandri potest poni quod homo
intelligat substantias separatas.
8. Amplius. Si intellectus agens quandoque fiet forma istius
hominis, ita quod per ipsum intelligere possit, eadem ratione poterit
fieri forma alterius hominis per ipsum similiter intelligentis.
Sequetur ergo quod duo homines simul per intellectum agentem
intelligent sicut per formam suam. Hoc autem est ita quod ipsum
intelligere intellectus agentis sit intelligere intelligentis per
ipsum, ut iam dictum est. Erit ergo idem intelligere duorum
intelligentium. Quod est impossibile.
9. Ratio etiam sua frivola omnino est. Primo quidem quia, quando
perficitur generatio alicuius generis, oportet quod perficiatur sua
operatio, sed tamen secundum modum sui generis, non autem secundum
modum generis altioris: cum enim perficitur generatio aeris, habet
generationem et motum completum sursum, non tamen ut moveatur ad locum
ignis. Similiter autem, cum completur generatio intellectus in
habitu, complebitur eius operatio, quae est intelligere, secundum
suum modum: non autem secundum modum quo intelligunt substantiae
separatae, ut scilicet intelligat substantias separatas. Unde ex
generatione intellectus in habitu non potest concludi quod homo
quandoque intelligat substantias separatas.
10. Secundo, quia eiusdem virtutis est complementum operationis
cuius est operatio ipsa. Si igitur intelligere substantias separatas
sit complementum operationis intellectus in habitu, sequitur quod
intellectus in habitu intelligat quandoque substantias separatas. Quod
Alexander non ponit: sequeretur enim quod intelligere substantias
separatas contingeret per scientias speculativas, quae sub intellectu
in habitu comprehenduntur.
11. Tertio, quia eorum quae generari incipiunt, completur
generatio ut in pluribus: cum omnes generationes rerum sint a causis
determinatis, quae consequuntur effectus suos vel semper vel in maiori
parte. Si igitur ad completionem generationis sequitur etiam
complementum actionis, oportet etiam quod operatio completa consequatur
ea quae generantur vel semper, vel in maiori parte. Intelligere autem
substantias separatas non consequuntur qui ad generationem intellectus
in habitu student, neque in pluribus neque semper: quinimmo nullus
professus est se ad hanc perfectionem pervenisse. Non est igitur
complementum operationis intellectus in habitu intelligere substantias
separatas.
|
|