|
1. Quia vero maxima difficultas est in opinione Alexandri ex hoc
quod ponit intellectum possibilem in habitu totaliter corruptibilem,
Averroes faciliorem viam se existimavit adinvenisse ad ostendendum quod
quandoque intelligamus substantias separatas, ex hoc quod ponit
intellectum possibilem incorruptibilem, et a nobis secundum esse
separatum, sicut et intellectum agentem.
2. Ostendit enim primo, quod necesse est ponere quod intellectus
agens se habeat ad principia naturaliter cognita a nobis vel sicut agens
ad instrumentum, vel sicut forma ad materiam. Intellectus enim in
habitu, quo intelligimus, non solum habet hanc actionem quae est
intelligere, sed etiam hanc quae est facere intellecta in actu:
utrumque enim experimur in nostra potestate existere. Hoc autem quod
est facere intellecta in actu magis proprie notificat intellectum in
habitu quam intelligere: quia prius est facere intellecta in actu quam
intelligere. Sunt autem quaedam in nobis facta intellecta in actu
naturaliter, non ex studio aut ex nostra voluntate, sicut prima
intelligibilia. Haec autem facere intellecta actu non contingit per
intellectum in habitu, per quem fiunt intellecta in actu ea quae scimus
ex studio: sed magis sunt initium intellectus in habitu; unde et
habitus horum intelligibilium ab Aristotele, in VI Ethicorum,
intellectus dicitur. Fiunt autem intellecta in actu per solum
intellectum agentem. Per haec autem fiunt intellecta in actu alia,
quae ex studio scimus. Facere igitur haec consequentia intellecta in
actu est actio et intellectus in habitu, quantum ad prima principia;
et ipsius intellectus agentis. Una autem actio non est duorum nisi
unum eorum comparetur ad alterum sicut agens ad instrumentum, vel sicut
forma ad materiam. Oportet igitur quod intellectus agens comparetur ad
prima principia intellectus in habitu vel sicut agens ad instrumentum,
vel sicut forma ad materiam.
3. Quod quidem qualiter possit esse sic ostendit. Intellectus
possibilis, cum sit, secundum eius positionem, quaedam substantia
separata, intelligit intellectum agentem et alias substantias
separatas, et etiam prima intellecta speculativa. Est igitur
subiectum utrorumque. Quaecumque autem conveniunt in uno subiecto,
alterum eorum est sicut forma alterius: sicut, cum color et lux sint
in diaphano sicut in subiecto, oportet quod alterum, scilicet lux,
sit quasi forma alterius, scilicet coloris. Hoc autem necesse est
quando habent ordinem ad invicem: non in his quae per accidens
coniunguntur in eodem subiecto, sicut albedo et musica. Sunt autem
intellecta speculativa et intellectus agens ordinem ad invicem
habentia: cum intellecta speculativa sint facta intellecta in actu per
intellectum agentem. Habet se igitur intellectus agens ad intellecta
speculativa quasi forma ad materiam. Oportet igitur quod, cum
intellecta speculativa sint nobis copulata per phantasmata, quae sunt
quoddam subiectum ipsorum, quod etiam intellectus agens continuetur
nobiscum, inquantum est forma intellectorum speculativorum. Quando
igitur intellecta speculativa sunt in nobis solum in potentia,
intellectus agens continuatur nobiscum solum in potentia. Quando autem
aliqua intellecta speculativa sunt in nobis in actu et aliqua in
potentia, continuatur nobis partim actu et partim in potentia: et tunc
dicimur moveri ad continuationem praedictam: quia quanto plura
intellecta in actu fuerint in nobis facta, perfectius intellectus agens
continuatur nobis. Hic autem profectus et motus ad continuationem fit
per studium in scientiis speculativis, per quas vera intellecta
acquirimus, et falsae opiniones excluduntur, quae sunt extra ordinem
huius motus, sicut monstruosa extra ordinem naturalis operationis.
Unde et ad hunc profectum iuvant se homines, sicut iuvant se invicem
in scientiis speculativis. Quando ergo omnia intellecta in potentia
fuerint in nobis facta in actu, tunc intellectus agens perfecte
copulabitur nobis ut forma, et intelligemus per ipsum perfecte, sicut
nunc perfecte intelligimus per intellectum in habitu. Unde, cum ad
intellectum agentem pertineat intelligere substantias separatas,
intelligemus tunc substantias separatas, sicut nunc intelligimus
intellecta speculativa. Et haec erit ultima hominis felicitas, in qua
homo erit sicut quidam Deus.
4. Huius autem positionis destructio ex praemissis sufficienter
apparet: procedit enim ex suppositione multorum quae in superioribus
sunt improbata. Primo quidem, supra ostensum est quod intellectus
possibilis non est aliqua substantia separata a nobis secundum esse.
Unde non oportebit quod sit subiectum substantiarum separatarum:
praecipue cum Aristoteles dicat quod intellectus possibilis est in quo
est omnia fieri; unde videtur quod sit subiectum solum illorum quae
sunt facta intellecta.
5. Item. De intellectu agente etiam supra ostensum est quod non est
aliqua substantia separata, sed pars animae: cui Aristoteles
attribuit hanc operationem, scilicet facere intellecta in actu, quae
est in nostra potestate. Unde non oportebit quod intelligere per
intellectum agentem sit nobis causa quod possimus intelligere
substantias separatas: alias semper intelligeremus eas.
6. Adhuc. Si intellectus agens est substantia separata, non
copulatur nobiscum nisi per species factas intellectas in actu,
secundum eius positionem, sicut nec intellectus possibilis: licet
intellectus possibilis se habeat ad illas species sicut materia ad
formam, intellectus autem agens e converso sicut forma ad materiam.
Species autem factae intellectae in actu copulantur nobiscum, secundum
eius positionem, propter phantasmata, quae ita se habent ad
intellectum possibilem sicut colores ad visum, ad intellectum vero
agentem sicut colores ad lucem, ut ex verbis Aristotelis in III de
anima patet. Non autem lapidi, in quo est color, potest attribui
neque actio visus ut videat, neque actio solis ut illuminet. Ergo,
secundum positionem praedictam, homini non poterit attribui neque actio
intellectus possibilis ut intelligat; neque actio intellectus agentis
ut intelligat substantias separatas, vel ut faciat intellecta in actu.
7. Amplius. Secundum positionem praemissam, intellectus agens non
ponitur continuari nobiscum ut forma nisi per hoc quod est forma
speculativorum intellectorum, quorum etiam ponitur forma per hoc quod
eadem actio est intellectus agentis et illorum intellectorum, scilicet
facere intellecta actu. Non igitur poterit esse forma nobis nisi
secundum quod communicant in actione eius intellecta speculativa. Haec
autem non communicant in operatione eius quae est intelligere
substantias separatas, cum sint species rerum sensibilium: nisi
redeamus ad opinionem Avempace, quod quidditates substantiarum
separatarum possint cognosci per ea quae intelligimus de istis
sensibilibus. Nullo igitur modo per viam praedictam poterimus
intelligere substantias separatas.
8. Praeterea. Intellectus agens secundum alium ordinem comparatur
ad intellecta speculativa, quorum est factivus; et ad substantias
separatas, quarum non est factivus, sed cognoscitivus tantum,
secundum eius positionem. Non igitur oportet, si copuletur nobis per
hoc quod est factivus intellectorum speculativorum, quod copuletur
nobis secundum quod est cognoscitivus substantiarum separatarum: sed in
tali processu est deceptio manifeste secundum accidens.
9. Adhuc. Si per intellectum agentem cognoscimus substantias
separatas, hoc non est inquantum intellectus agens est forma huius vel
illius intellecti speculativi, sed inquantum fit forma nobis: sic enim
per ipsum possumus intelligere. Fit autem forma nobis etiam per prima
intellecta speculativa, secundum quod ipse dicit. Ergo statim a
principio homo potest per intellectum agentem intelligere substantias
separatas.
10. Si autem dicatur quod non fit nobis perfecte forma per quaedam
intellecta speculativa intellectus agens, ut per ipsum possimus
intelligere substantias separatas: hoc non est nisi quia illa
intellecta speculativa non adaequant perfectionem intellectus agentis in
intelligendo substantias separatas. Sed nec omnia intellecta
speculativa simul accepta adaequant illam perfectionem intellectus
agentis secundum quod intelligit substantias separatas: cum omnia haec
non sint intelligibilia nisi inquantum sunt facta intellecta; illa vero
sunt intelligibilia secundum suam naturam. Non igitur per hoc quod
omnia speculativa intelligibilia sciemus, oportebit quod ita perfecte
intellectus agens fiat nobis forma quod per ipsum intelligamus
substantias separatas. Vel, si hoc non requiritur, oportebit dicere
quod, intelligendo quodlibet intelligibile, intelligamus substantias
separatas.
|
|