|
1. Non est autem possibile neque felicitatem humanam in tali
cognitione substantiarum separatarum ponere sicut praedicti philosophi
posuerunt.
2. Vanum enim est quod est ad finem quem non potest consequi. Cum
igitur finis hominis sit felicitas, in quam tendit naturale ipsius
desiderium, non potest poni felicitas hominis in eo ad quod homo
pervenire non potest: alioquin sequeretur quod homo esset in vanum, et
naturale eius desiderium esset inane, quod est impossibile. Quod
autem intelligere substantias separatas homini sit impossibile secundum
praedictas positiones, ex dictis est manifestum. Non est igitur in
tali cognitione substantiarum separatarum felicitas hominis constituta.
3. Praeterea. Ad hoc quod intellectus agens uniatur nobis ut forma
ita quod per ipsum intelligamus substantias separatas, requiritur quod
generatio intellectus in habitu sit completa, secundum Alexandrum;
vel quod omnia intellecta speculativa sint facta in nobis in actu,
secundum Averroem; quae duo in idem redeunt, nam secundum hoc
intellectus in habitu generatur in nobis, secundum quod intellecta
speculativa fiunt in nobis in actu. Omnes autem species rerum
sensibilium sunt intellectae in potentia. Ad hoc igitur quod
intellectus agens copuletur alicui, oportet quod intelligat in actu per
intellectum speculativum omnes naturas rerum sensibilium, et omnes
virtutes, operationes et motus eorum. Quod non est possibile aliquem
hominem scire per principia scientiarum speculativarum, per quas
movemur ad continuationem intellectus agentis, ut ipsi dicunt: cum ex
his quae nostris sensibus subsunt, ex quibus sumuntur principia
scientiarum speculativarum, non possit perveniri ad omnia praedicta
cognoscenda. Est igitur impossibile quod aliquis homo ad illam
continuationem perveniat per modum ab eis assignatum. Non est igitur
possibile quod in tali continuatione sit hominis felicitas.
4. Adhuc. Dato quod talis continuatio hominis ad intellectum
agentem sit possibilis qualem ipsi describunt, planum est quod talis
perfectio paucissimis hominum advenit; in tantum quod nec ipsi, nec
aliqui, quantumcumque in scientiis speculativis studiosi et periti,
ausi sunt talem perfectionem de se profiteri. Quinimmo omnes plurima a
se asserunt ignorata: sicut Aristoteles quadraturam circuli, et
rationes ordinis caelestium corporum, in quibus, ut ipsemet dicit in
II de caelo, non nisi topicas rationes reddere potest; et quid sit
in eis necessarium et eorum motoribus, aliis reservat in XI
metaphysicae. Felicitas autem est quoddam commune bonum, ad quod
plures pervenire possunt, nisi sint orbati, ut Aristoteles dicit in
I Ethicorum. Et hoc etiam verum est de omni fine naturali alicuius
speciei, quod ipsum consequuntur ea quae sunt illius speciei ut in
pluribus. Non est ergo possibile quod ultima hominis felicitas in
continuatione praedicta consistat.
5. Patet autem quod nec Aristoteles, cuius sententiam sequi
conantur praedicti philosophi, in tali continuatione ultimam
felicitatem hominis opinatus est esse. Probat enim in I Ethicorum
quod felicitas hominis est operatio ipsius secundum virtutem perfectam:
unde necesse fuit quod de virtutibus determinaret, quas divisit in
virtutes morales et intellectuales. Ostendit autem in X quod ultima
felicitas hominis est in speculatione. Unde patet quod non est in actu
alicuius virtutis moralis; nec prudentiae nec artis, quae tamen sunt
intellectuales. Relinquitur ergo quod sit operatio secundum
sapientiam, quae est praecipua inter tres residuas intellectuales,
quae sunt sapientia, scientia et intellectus, ut ostendit in VI
Ethicorum: unde et in X Ethicorum sapientem iudicat esse felicem.
Sapientia autem, secundum ipsum, est una de scientiis speculativis,
caput aliarum, ut dicit in VI Ethicorum: et in principio
metaphysicae scientiam quam in illo libro tradere intendit, sapientiam
nominat. Patet ergo quod opinio Aristotelis fuit quod ultima
felicitas quam homo in vita ista acquirere potest, sit cognitio de
rebus divinis qualis per scientias speculativas haberi potest. Ille
autem posterior modus cognoscendi res divinas, non per viam scientiarum
speculativarum, sed quodam generationis ordine naturali, est confictus
ab expositoribus quibusdam.
|
|