|
1. Quia ergo secundum modos praedictos substantiae separatae non
possunt cognosci a nobis in vita ista, inquirendum restat utrum aliquo
modo in vita ista substantias ipsas separatas intelligere possimus.
2. Quod autem hoc sit possibile nititur ostendere Themistius per
locum a minori. Substantiae enim separatae sunt magis intelligibiles
quam materialia: haec enim sunt intelligibilia inquantum sunt facta
intellecta in actu per intellectum agentem; illa vero sunt secundum
seipsa intelligibilia. Si ergo intellectus noster comprehendit haec
materialia, multo magis natus est intelligere illas substantias
separatas.
3. Haec autem ratio, secundum diversas opiniones de intellectu
possibili, diversimode iudicanda est. Si enim intellectus possibilis
non sit virtus a materia dependens; et sit iterum secundum esse a
corpore separatus, ut Averroes ponit, sequetur quod nullum
necessarium ordinem ad res materiales habeat; unde quae sunt magis
intelligibilia in seipsis, erunt sibi magis intelligibilia. Sed tunc
sequi videtur quod, cum nos a principio per intellectum possibilem
intelligamus, quod a principio intelligamus, substantias separatas:
quod patet esse falsum.
4. Sed hoc inconveniens evitare Averroes nititur, secundum ea quae
de eius opinione praedicta sunt: quae patet esse falsa ex praemissis.
5. Si autem intellectus possibilis non est a corpore separatus
secundum esse, ex hoc ipso quod est tali corpori unitus secundum esse,
habet quendam necessarium ordinem ad materialia, ut nisi per illa ad
aliorum cognitionem pervenire non possit. Unde non sequitur, si
substantiae separatae sint in seipsis magis intelligibiles, quod
propter hoc sint magis intelligibiles intellectui nostro. Et hoc
demonstrant verba Aristotelis in II metaphysicae. Dicit enim ibidem
quod difficultas intelligendi res illas accidit ex nobis, non ex
illis: nam intellectus noster se habet ad manifestissima rerum sicut se
habet oculus vespertilionis ad lucem solis. Unde, cum per materialia
intellecta non possint intelligi substantiae separatae, ut supra
ostensum est, sequetur quod intellectus possibilis noster nullo modo
possit intelligere substantias separatas.
6. Hoc etiam apparet ex ordine intellectus possibilis ad agentem.
Potentia enim passiva ad illa solum est in potentia in quae potest
proprium eius activum: omni enim potentiae passivae respondet potentia
activa in natura; alias potentia passiva esset frustra, cum non possit
reduci in actum nisi per activam; unde videmus quod visus non est
susceptivus nisi colorum, qui illuminantur per lucem. Intellectus
autem possibilis, cum sit virtus quodammodo passiva, habet proprium
agens sibi respondens, scilicet intellectum agentem, qui ita se habet
ad intellectum possibilem sicut se habet lux ad visum. Non est igitur
intellectus possibilis in potentia nisi ad illa intelligibilia quae sunt
facta per intellectum agentem. Unde et Aristoteles, in III de
anima, describens utrumque intellectum, dicit quod intellectus
possibilis est quo est omnia fieri, agens vero quo est omnia facere;
ut ad eadem utriusque potentia referri intelligatur, huius activa,
illius passiva. Cum ergo substantiae separatae non sint factae
intellectae in actu per intellectum agentem, sed solum materialia, ad
haec sola se extendit possibilis intellectus. Non igitur per ipsum
possumus intelligere substantias separatas.
7. Propter quod et Aristoteles congruo exemplo usus est: nam oculus
vespertilionis nunquam potest videre lucem solis. Quamvis Averroes
hoc exemplum depravare nitatur, dicens quod simile non est de
intellectu nostro ad substantias separatas, et oculo vespertilionis ad
lucem solis, quantum ad impossibilitatem, sed solum quantum ad
difficultatem. Quod tali ratione probat ibidem. Quia si illa quae
sunt intellecta secundum se, scilicet substantiae separatae, essent
nobis impossibiles ad intelligendum, frustra essent: sicut si esset
aliquod visibile quod nullo visu videri posset.
8. Quae quidem ratio quam frivola sit, apparet. Etsi enim a nobis
nunquam illae substantiae intelligerentur, tamen intelliguntur a
seipsis. Unde nec frustra intelligibiles essent: sicut nec sol
frustra visibilis est, ut Aristotelis exemplum prosequamur, quia non
potest ipsum videre vespertilio; cum possit ipsum videre homo et alia
animalia.
9. Sic ergo intellectus possibilis, si ponitur corpori unitus
secundum esse, non potest intelligere substantias separatas. Interest
tamen qualiter de substantia ipsius sentiatur. Si enim ponatur esse
quaedam virtus materialis generabilis et corruptibilis, ut quidam
posuerunt, sequitur quod ex sua substantia determinatur ad
intelligendum materialia. Unde necesse est quod nullo modo intelligere
possit substantias separatas: quia impossibile erit ipsum esse
separatum. Si autem intellectus possibilis, quamvis sit corpori
unitus, est tamen incorruptibilis et a materia non dependens secundum
suum esse, sicut supra ostendimus; sequitur quod obligatio ad
intelligendas res materiales accidat ei ex unione ad corpus. Unde,
cum anima a corpore tali fuerit separata, intellectus possibilis
intelligere poterit ea quae sunt secundum se intelligibilia, scilicet
substantias separatas, per lumen intellectus agentis, quae est
similitudo in anima intellectualis luminis quod est in substantiis
separatis.
10. Et haec est sententia nostrae fidei de intelligendo substantias
separatas a nobis post mortem, et non in hac vita.
|
|