|
1. Videtur autem difficultas quaedam contra praedicta afferri ex
quibusdam Augustini verbis, quae diligenter pertractanda sunt. Dicit
enim in IX de Trinitate libro: mens, sicut corporearum rerum
notitias per sensus corporis colligit, sic incorporearum rerum per
semetipsam. Ergo et seipsam per seipsam novit: quoniam est
incorporea. Ex his enim verbis videtur quod mens nostra se per seipsam
intelligat, et intelligendo se, intelligat substantias separatas:
quod est contra praeostensa. Inquirere ergo oportet quomodo anima
nostra per seipsam intelligat se.
2. Impossibile est autem dici quod per seipsam intelligat de se quid
est. Per hoc enim fit potentia cognoscitiva actu cognoscens, quod est
in ea id quo cognoscitur. Et si quidem sit in ea in potentia,
cognoscit in potentia; si autem in actu, cognoscit actu; si autem
medio modo, cognoscit habitu. Ipsa autem anima semper sibi adest
actu, et nunquam in potentia vel in habitu tantum. Si igitur per
seipsam anima seipsam cognoscit quid est, semper actu intelliget de se
quid est. Quod patet esse falsum.
3. Adhuc. Si anima per seipsam cognoscit de se quid est; omnis
autem homo animam habet: omnis igitur homo cognoscit de anima quid
est. Quod patet esse falsum.
4. Amplius. Cognitio quae fit per aliquid naturaliter nobis
inditum, est naturalis: sicut principia indemonstrabilia, quae
cognoscuntur per lumen intellectus agentis. Si igitur nos de anima
scimus quid est per ipsam animam, hoc erit naturaliter notum. In his
autem quae sunt naturaliter nota, nullus potest errare: in cognitione
enim principiorum indemonstrabilium nullus errat. Nullus igitur
erraret circa animam quid est, si hoc anima per seipsam cognosceret.
Quod patet esse falsum: cum multi opinati sint animam esse hoc vel
illud corpus, et aliqui numerum, vel harmoniam. Non igitur anima per
seipsam cognoscit de se quid est.
5. Amplius. In quolibet ordine, quod est per se est prius eo quod
est per aliud, et principium eius. Quod ergo est per se notum, est
prius notum omnibus quae per aliud cognoscuntur, et principium
cognoscendi ea: sicut primae propositiones conclusionibus. Si igitur
anima per seipsam de se cognoscit quid est, hoc erit per se notum, et
per consequens primo notum et principium cognoscendi alia. Hoc autem
patet esse falsum: nam quid est anima non supponitur in scientia quasi
notum, sed proponitur ex aliis quaerendum. Non igitur anima de seipsa
cognoscit quid est per seipsam.
6. Patet autem quod nec ipse Augustinus hoc voluit. Dicit enim in
X libro de Trin. quod anima, cum sui notitiam quaerit, non velut
absentem se quaerit cernere, sed praesentem se curat discernere: non
ut cognoscat se, quasi non norit; sed ut dignoscat ab eo quod alterum
novit. Ex quo dat intelligere quod anima per se cognoscit seipsam
quasi praesentem, non quasi ab aliis distinctam. Unde et in hoc dicit
aliquos errasse, quod animam non distinxerunt ab illis quae sunt ab
ipsa diversa. Per hoc autem quod scitur de re quid est, scitur res
prout est ab aliis distincta: unde et definitio, quae significat quid
est res, distinguit definitum ab omnibus aliis. Non igitur voluit
Augustinus quod anima de se cognoscat quid est per seipsam.
7. Sed nec Aristoteles hoc voluit. Dicit enim in III de anima,
quod intellectus possibilis intelligit se sicut alia. Intelligit enim
se per speciem intelligibilem, qua fit actu in genere intelligibilium.
In se enim consideratus, est solum in potentia ad esse intelligibile:
nihil autem cognoscitur secundum quod est in potentia, sed secundum
quod est actu. Unde substantiae separatae, quarum substantiae sunt ut
aliquid actu ens in genere intelligibilium, de se intelligunt quid sunt
per suas substantias: intellectus vero possibilis noster per speciem
intelligibilem, per quam fit actu intelligens. Unde et Aristoteles,
in III de anima, ex ipso intelligere demonstrat naturam intellectus
possibilis, scilicet quod sit immixtus et incorruptibilis, ut ex
praemissis patet.
8. Sic igitur, secundum intentionem Augustini, mens nostra per
seipsam novit seipsam inquantum de se cognoscit quod est. Ex hoc enim
ipso quod percipit se agere, percipit se esse; agit autem per
seipsam, unde per seipsam de se cognoscit quod est.
9. Sic ergo et de substantiis separatis anima, cognoscendo seipsam,
cognoscit quia sunt: non autem quid sunt, quod est earum substantias
intelligere. Cum enim de substantiis separatis hoc quod sint
intellectuales quaedam substantiae cognoscamus, vel per demonstrationem
vel per fidem, neutro modo hanc cognitionem accipere possemus nisi hoc
ipsum quod est esse intellectuale, anima nostra ex seipsa cognosceret.
Unde et scientia de intellectu animae oportet uti ut principio ad omnia
quae de substantiis separatis cognoscimus.
10. Non autem oportet quod, si per scientias speculativas possumus
pervenire ad sciendum de anima quid est, quod possimus ad sciendum quod
quid est de substantiis separatis per huiusmodi scientias pervenire:
nam intelligere nostrum, per quod pervenimus ad sciendum de anima
nostra quid est, multum est remotum ab intelligentia substantiae
separatae. Potest tamen per hoc quod scitur de anima nostra quid est,
perveniri ad sciendum aliquod genus remotum substantiarum separatarum:
quod non est earum substantias intelligere.
11. Sicut autem de anima scimus quia est per seipsam, inquantum
eius actus percipimus; quid autem sit, inquirimus ex actibus et
obiectis per principia scientiarum speculativarum: ita etiam de his
quae sunt in anima nostra, scilicet potentiis et habitibus, scimus
quidem quia sunt, inquantum actus percipimus; quid vero sint, ex
ipsorum actuum qualitate invenimus.
|
|