|
1. Si autem alias substantias separatas in hac vita intelligere non
possumus, propter connaturalitatem intellectus nostri ad phantasmata,
multo minus in hac vita divinam essentiam videre possumus, quae
transcendit omnes substantias separatas.
2. Huius autem signum hinc etiam accipi potest, quia quanto magis
mens nostra ad contemplanda spiritualia elevatur, tanto magis
abstrahitur a sensibilibus. Ultimus autem terminus quo contemplatio
pertingere potest, est divina substantia. Unde oportet mentem quae
divinam substantiam videt, totaliter a corporalibus sensibus esse
absolutam, vel per mortem vel per aliquem raptum. Hinc est quod
dicitur ex persona Dei, Exodi 33-20: non videbit me homo et
vivet.
3. Quod autem in sacra Scriptura aliqui Deum vidisse dicuntur,
oportet intelligi hoc fuisse vel per aliquam imaginariam visionem; seu
etiam corporalem, prout scilicet per aliquas corporeas species, vel
exterius apparentes vel interius formatas in imaginatione, divinae
virtutis praesentia demonstrabatur; vel etiam secundum quod aliqui per
spirituales effectus aliquam cognitionem de Deo intelligibilem
perceperunt.
4. Difficultatem autem afferunt quaedam verba Augustini, ex quibus
videtur quod in hac vita possimus intelligere ipsum Deum. Dicit enim
in IX libro de Trin., quod in aeterna veritate, ex qua omnia
temporalia facta sunt, formam secundum quam sumus, et secundum quam
vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur,
visu mentis aspicimus, atque inde conceptam rerum veracem notitiam apud
nos habemus. In XII etiam confessionum dicit: si ambo videmus
verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico, ubi
quaeso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me. Sed ambo
in ipsa quae supra mentes nostras est, incommutabili veritate. In
libro etiam de vera religione dicit quod secundum veritatem divinam de
omnibus iudicamus. In libro autem Soliloquiorum dicit quod prius est
veritas cognoscenda, per quam possunt alia cognosci. Quod de veritate
divina intelligere videtur. Videtur ergo ex verbis eius quod ipsum
Deum, qui sua veritas est, videamus, et per ipsum alia cognoscamus.
Ad idem etiam pertinere videntur verba eiusdem quae ponit in XII de
Trin., sic dicens: rationis est iudicare de istis corporalibus
secundum rationes incorporales et sempiternas, quae, nisi supra mentem
humanam essent, incommutabiles profecto non essent. Rationes autem
incommutabiles et sempiternae alibi quam in Deo esse non possunt: cum
solus Deus, secundum fidei doctrinam, sit sempiternus. Videtur
igitur sequi quod Deum in ista vita videre possimus, et per hoc quod
eum et in eo rationes rerum videmus, de aliis iudicemus.
5. Non est autem credendum quod Augustinus hoc in verbis praemissis
senserit, quod in hac vita Deum per suam essentiam intelligere
possimus. Qualiter igitur illam incommutabilem veritatem, vel istas
rationes aeternas, in hac vita videamus, et secundum eam de aliis
iudicemus, inquirendum est.
6. Veritatem quidem in anima esse, ipse Augustinus in libro
Soliloquiorum confitetur: unde ex aeternitate veritatis immortalitatem
animae probat. Non solum autem sic veritas est in anima sicut Deus
per essentiam in rebus omnibus dicitur; neque sicut in rebus omnibus
est per suam similitudinem, prout unaquaeque res in tantum dicitur vera
inquantum ad Dei similitudinem accedit: non enim in hoc anima rebus
aliis praeferretur. Est ergo speciali modo in anima inquantum
veritatem cognoscit. Sicut igitur animae et res aliae verae quidem
dicuntur in suis naturis, secundum quod similitudinem illius summae
naturae habent, quae est ipsa veritas, cum sit suum intellectum esse:
ita id quod per animam cognitum est, verum est inquantum illius divinae
veritatis quam Deus cognoscit, similitudo quaedam existit in ipso.
Unde et Glossa super illud Psalmi, diminutae sunt veritates a filiis
hominum, dicit quod, sicut ab una facie resultant multae in speculo,
ita ab una prima veritate resultant multae veritates in mentibus
hominum. Quamvis autem diversa a diversis cognoscuntur et creduntur
vera, tamen quaedam sunt vera in quibus omnes homines concordant,
sicut sunt prima principia intellectus tam speculativi quam practici:
secundum quod universaliter in mentibus omnium divinae veritatis quasi
quaedam imago resultat. Inquantum ergo quaelibet mens quicquid per
certitudinem cognoscit, in his principiis intuetur, secundum quae de
omnibus iudicatur, facta resolutione in ipsa, dicitur omnia in divina
veritate vel in rationibus aeternis videre, et secundum eas de omnibus
iudicare. Et hunc sensum confirmant Augustini verba in libro
Soliloquiorum, qui dicit quod scientiarum spectamina videntur in
divina veritate sicut haec visibilia in lumine solis, quae constat non
videri in ipso corpore solis, sed per lumen, quod est similitudo
solaris claritatis in aere et similibus corporibus relicta.
7. Ex his ergo verbis Augustini non habetur quod Deus videatur
secundum suam substantiam in hac vita, sed solum sicut in speculo.
Quod et apostolus de cognitione huius vitae confitetur, dicens, I
Cor. 13-12: videmus nunc per speculum in aenigmate.
8. Quamvis autem hoc speculum quod est mens humana, de propinquiori
Dei similitudinem repraesentet quam inferiores creaturae, tamen
cognitio Dei quae ex mente humana accipi potest, non excedit illud
genus cognitionis quod ex sensibilibus sumitur: cum et ipsa anima de
seipsa cognoscat quid est per hoc quod naturas intelligit sensibilium,
ut dictum est. Unde nec per hanc viam cognosci Deus altiori modo
potest quam sicut causa cognoscitur per effectum.
|
|